Станіслав Оріховський. Panagyricus nuptiarum Sigismundi Augusti Poloniae Regis
Читайте також: Оріховський Станіслав. Панегірик на шлюб короля Польщі Сигізмунда Августа
Apud genialem lectum magna principum, & senatorum frequentia, tradebatur de more nupta Regi ab Baltazaro Prunicio, Vratislavien. Episcopo, [57] patris sui nomine, ornabaturque verbis amplissimis. Quod quidem illi Episcopo proclive factu fuit. Cui enim oratio deesse potuit in ea muliere ornanda, cui parentes orbis terrarum sunt Principes? quae in domo Imperiali nata, tanta cura est educata, ut ob id summi regis digna inveniretur thalamo, unde humano generi certissimi nascerentur reges, cui animi, & ingenii, bona ea data sunt, ut ipsa etiam facie referat, non Venerem illam Martis concubitu infamem: sed Minervam ipsam, virtute insignem. Haec enim Paride ipso Iudice venustatem concedens Veneri, gravitatem Minervae iure optimo sibi sumeret. Quare mirum non est, si illa oratio tantopere placuit, quam ornabant [58] ultro, tam clarae laudataeque res. Respondit pro rege Ioannes Ociescius Cancellarius regni: dubiumque, fecit quem cui anteponeres. Suavitate certe vocis Ociescius vicisse mihi visus fuit. Ita eo vesperi absolutus is actus fuit cuius fructus ut suo tempore capiamus salubres, omnes id velle, & optare debemus. Altero ab hoc die mane itum ad aedem Stanislai magna pompa est: Ioannesque Drohoiovius, Cuiaviae Episcopus, indutus lintea religiosaque veste, novam nuptam introduxit in templum solenni ritu: ac votis publicis illi, regique bene, & foeliciter matrimonium evenire est precatus. A sacris cum Bona matre ac sororibus regiis in triclinium rediit, quo illi loci praesente [59] ege, & fratre munera sunt amplissima data, a Caesare primum, tum a Bona matre, & ab Hungariae regina, ac regulo, deinde a caeteris. Papae Legatus munus Pontificis Viennae obtulit, quae res illi invidiae fuit. Ad huc enim locum servari munus illud debuit. Sed facile excusatur sacerdos nuptiarum insolens, quorum solenne cum ille ignoraret, non loci, sed personae rationem duxit. Pro regina respondit idem ille Ioannes Langus Silesius, reginae. Secretarius, vir doctus, & facundus, ac mira facilitate gratus, ita ut omnibus ab illo satisfieret. Gratiis actis pransum est. Deinde chori, & ludicrum equitum certamen, agebanturque militares turmae. Idem fit consequentibus diebus, [60] adeo fecundo Iove, ut nunquam spectacula impedirentur pluvia: Divisum sane rex tum habebat cum Iove imperium. Cum enim tota nocte semel plueret, redibant tamen spectacula mane. In quibus Iacobus Cosmovius militaris vir laudem tulit ex Germani robustissimi congressu. Porro Iacobus Cosmovius is est, qui ad Pestum in Hungaria a Turcis captus, consilio, & gladio sibi explicuerat fugam: quem nunc senem, ut fortem decet virum, benigne fovet Gorcana domus, Porro in arce institutum erat Ludicrum certamen, in quod prodierant instructissimi ad pugna aulici, omni decore, atque splendore visendi, qui adversis hastis adeo infesto concurrebant certamine, ut non [61] species pugnae, sed vera ab illis ederetur pugna. Leviore enim armatura praediti, coeci pugnae studio ruebant in aperta pericula: atque in mutua vulnera. Nam et equorum concursu elidebantur: & hastis afflicti cum equis resupini effundebantur. Et quoniam homines galeis, atque scutis tectos agnoscere ipse non poteram, percontando hos fuisse illorum nonnullos comperiebam, qui cum inter se comparassent, pariter ita sunt congressi. Nicolaus Matieiovius cum Stanislao Ostrorogo Lwovio. Albertus Zarnkovius, cum Stanislao Miskovio. Kilianus Lukovius, cum Stanislao Lipnicio. Ioannes Tarlo, cum Nicolao Ligeza. Stanilaus Garnis cum Bartholomeo Sichorio. [62]
Martinus Miskovius cum Stanislao Wlodkone. Nicolaus Vilga, cum Ioanne lricovicio Lithuano. Christophorus Olientius, cum Petro Fricacio. Stanislaus Mezikus, cum Nicolao Potocio. Postremo Sigismundus Zebridovius, cum Nicolao Ociescio, Singuli primum hastis congrediebantur cum singulis, deinde universi agitabant turmas, remque cominus frameis gerebant. Hoc loco dabunt mihi fortes, & illustres aulici veniam, si caeteros nominatim non pono, viros strenuos, & omni laude militari dignos. Qui enim scire poteram, aut omnium aulicorum nomina noscere, homo ab aula alienus? Quare ipsam hanc nominum suorum iacturam, compensent illi [63] communis patriae laude: quam in hoc ludicro certamine praestanti sua exornabant virtute: docebantque spectatorem regem, ac reginas. Ferdinandumque Austrium: ac caeteros principes, atque duces, variarumque gentium, atque nationum homines, quorum pro omnibus Arcis templis, atque porticibus ingens erat copia, quanta in Polonis natura inesset ad virtutem indoles: quanta vis: quanta etiam praestantia, hoc ergo me ab illis impetrare ius, fasque fit. Caeterum tantus erat in hoc certamine lectissimorum iuvenum pudor, ut cum peraeque viri fortes, pugnaeque scientes omnes essent, fortiisimeque dimicassent, omnes tamen ad Nicolaum Matieiovium detulerunt huius certaminis decus, quem [64] honorem ille cum sociis communicans, socium se pugnae haberi, que victorem dici maluit, qua moderatione inter comilitones magnam laudem tulit. Igitur hac exacta turma, alio post hunc die Sigismundus Volscius, Et Stanislaus Kisgalus spectante rege arce plena ambiguam (uti ferebatur) graviore armatura in duello fecere victoriam. Poloni enim Volscium vicisse aiebant, quod is una cum equo evertisset Kisgalum. Contra Lithuani Kisgalum praeponebant, quod is fortissima impressione, & hastam pergrandem comminuisset, & se ipse una cum equo in caput effudisset. Sed hanc Iitem componat utriusque laus, quod tantum contenderunt, quantum potuerunt: maioraque [65] viribus ausi, validiorem esse Marte fortunam ambo sunt experti. Post varios in arce coram rege, reginis, ac convivis ludos, atque choros, rex decima nuptiarum die magna pompa ex arce pomeridie in urbem eques descendit, quem uxor cum sororibus regis eodem cum Hungariae Regina vecta curru consequitur, magno nobilium mulierum comitatu. Conscendunt spectaturi foro in medio ad hoc ipsum extructum templum, frequenti theatro intra septa fori fit ludicrum hastatorum, primo & quitum Polonorum levioris armaturae, qui interiecta Maceria, ad Italorum morem exhibebant certamen. Fuerunt autem in turma hi: Stanislaus Miskovius: [66] Stanislaus Ostrorogus Lwovius. Stanislaus Volscius: Ioannes Kostka. Nicolaus Meletius, Palatini Podoliae filius, denique Ioannes Lieschenius, horum Iuvenum concursus acer admodum fuit, tantaque illorum fuit impressio, ut Stanislaus Ostrorogus Lwovius per thoracem humero tenus transfixus, grave inde referret vulnus. Porro eius certaminis iudices, quos [gr. agoniaetas] Graeci vocant, primas ad Stanislaum Miskovium detulerunt. Monileque premium pugnae illi attribuerunt. Caeteris coronae, & annuli dati. Iucundum spectatu horum fuit certamen, processissetque longius, nisi principum decus, et ornamentum Prussiae dux, tria paria in arenam produxisset [67] robustissimorum de sua familia satellitum, qui maturius quam Poloni vellent, suum acerrimum introduxerunt certamen. Hi quantum equis, & viribus conniti poterant tantum contendebant grandioribus hastis, periculosum horum fuit certamen. saepe enim gravissimo conflictu elidebantur, & cum equis una afflicti exanimabantur. hos tamen cum militares scite foro in medio praebuissent ludos, ingenti acclamatione theatri Dux incolumes recepit. Magnum profecto decus hic vir, et plane vir hisce nuptiis addiderat, quantaque erga regem nostrum observantia, quanta etiam in Poloniam (unde maternum genus ducit) esset ille benevolentia, multis illius officiis hoc tempore planum est [68] factum. Ad vesperam redierunt in regiam, & quieverunt tandem obsaturati spectaculis, quorum sacietatem ipsa assiduitas facit. His transactis omnibus Ferdinandus reginae frater, octavo die quam advenerat benigne habitus, a rege liberalissime est dimissus: alii item principes atque legati. Bona etiam mater cum filiabus, Varssaviam inde rediit. Quibus omnibus lautia sunt publice data, quamdiu Cracoviae fuerunt, & munera amplissima missa. Hoc loco magnam laudem Spitko Iordan Thesaurarius iure sibi vendicat, qui in his nuptiis navum & industrium quaestorem se regi suo praebuit. Ipse enim harum nuptiarum gravissimum munus sustinuit, [69] non tantum curat & industria. sed etiam labore, atque diligentia, illi enim non solum illa summa fuerunt apparanda: sed haec etiam minuta providenda. Hic erogabat sumptus in omnes usus regios, hic hospites non solum principes, sed mediocres etiam curabat, ac omni copia sustentabat, hic denique munera exquirebat; ac pro conditione cuiusque de regis sententia attribuebat. Huic tantae, tamque incredibili non iam largitioni, sed profusioni sumptus erant tanto ante a Spitkone provisi. referta vini fuerant cellaria, quae exhauriebantur in hospitum usus, non hydriis: sed doliis. Patebant horrea, atque penu, non tam ad hospitum usum: quam ad illorum fastidium. Quid dicam de [70] muneribus comparatis? quorum copiam Craesus ille dives fuisset admiratus. Iacebant apud Spitkonem acervi Ponticarum murium, stabant etiam aggeres auri, atque argenti muneribus apparati. Quis monilia illarum opum? quis gemmas? quis purpuras? quis denique varias, & exquisitas res fando explicet? aut scriptis illos aequare possit equos Polonicos, Hispanicos, atque Turcicos, qui muneribus fuerunt a rege Polono destinati? quibus omnibus rebus vel ipsius Tantali explesses sitim. In quibus & apparandis, & dispensandis commemorabili fuit Spitko labore, atque diligentia: perfectumque hac diligenti rerum omni administratione a rege fuit, ut omnes hospites [71] bene habiti, bene culti, ac bene donati, munerati que sine quaerela Cracovia domum redirent laeti. Haec a me bona fide vobis sunt relata. Nunc vestrum est o Poloni equites his favere nuptiis, & optimam spem in eis sitam habere. Quam enim aliam opem a Deo in tantis malis expectabimus, si hanc quae offertur contemnemus? Habemus iam in vicinia Turcam. Fumantem Hungariam videmus, vicinus iam ardet paries. Nil nobis citra Carpatum montem, & Hypanim, ac Tyram flumen tutum est. Quo alio quaeso prohibebimus ab interitu Poloniam, si hae infirmae nobis adhuc fuerint nuptiae? [72] quantum vultis iactate foedera Turcica, tamen nisi cavetis, sero, ac nequicquam cognoscetis, non foedus, sed laqueum nobis fuisse hanc societatem Turcicam. In consensione ergo vestra cum Austriae domo vobis omnis spes sit: ruere illa non potest, quin vos eodem labefactati motu corruatis. Huius rei arctissimum vinculum nuptiae hae sint nobis, ut quoties Caesaris, quoties Ferdinandi opem imploraverimus, toties si cessaverint, Catharinam sponsorem apellemus: ac illam ad patruum, & patrem supplicem allegemus. Iam vero cum non solum salus, sed Maiestas etiam regni his nuptiis nitatur, eas pie inviolateque conservare debemus. Quam enim potens, et floridum [73] fuerit regnum Sigismundi regis defuncti, meministis. & tamen nulla alia re magis rex ille cum suo regno floruit, quam Bonae Sfortiae nuptiis: quae prima in Poloniam humanitatem hanc invexit, qua non aequare modo, sed etiam superare multas gentes videmur. Quid? haec copia, hii mores, hae litterae, haec denique tanta in omni doctrinarum genere praestantia vestra, unde nata aut orta est, nisi ex connubio Bonae cum Sigismundo rege? Bona regina haec peperit omnia: haec nos ab illa feritate Sarmatica ad hunc vitae cultum redegit: perfecitque ut humanitate Italis, doctrina Graecis pares simus: Si ergo tanta, tamque eximiae munera regina Bona in fera, incultaque [74] Polonia cum Sigismundo rege poterat constituere, Catharina haec parata iam, & culta non cumulabit omnibus divinis et humanis laudibus? Adsit tantum favor & observantia illa prisca, qua regum suorum connubia coluit genus nostrum. Spero nos, liberosque nostros multa bona in hoc matrimonio esse visuros: modo ita, uti facimus: cum rege nostro, illiusque sacrata coniuge una mente, & uno animo vivamus. Prolixior fui quam promiseram: sed vos temporis iacturam, si quam audiendo fecistis: usura eximiae voluptatis, quam ex nuptus coepistis: compensate. FINIS.[75]
Andreas Tricesius Lectoris
VALE.
Impressum Cracoviae xxi Augusti.
MCD. LIII.