Antoni Mierzynski. De Vita Moribus Scriptisque Latinis Sebastiani Fabiani Acerni. P. VIII

Quum nullus fere, id quod jam dixi, exstitisset auctor, qui ipso Acerno fontem lautiorem ad vitam ejus describendam reliquisset: nullum quoque, qui morum aniiniquc cultus vividiorem, quam ipse Acernus, proponeret imaginem, invenire potuimus. Quod quidem qua sit difficultate, neminem fugit, qui, quae obiter dicta sit sententia, eam saepissime non ex intimo animo manasse sciat nec moribus tribuat id, quod saepe et verborum volubilitas et orationis aliqua ornata luxuries et mobilis animi sensusque status fortuito efficiant, ut homines ad passim expressas impellantur sententias.

Читайте першу частину за посиланням: Antoni Mierzynski. De Vita Moribus Scriptisque Latinis Sebastiani Fabiani Acerni. P. VII

II
Quum nullus fere, id quod jam dixi, exstitisset auctor, qui ipso Acerno fontem lautiorem ad vitam ejus describendam reliquisset: nullum quoque, qui morum aniiniquc cultus vividiorem, quam ipse Acernus, proponeret imaginem, invenire potuimus. Quod quidem qua sit difficultate, neminem fugit, qui, quae obiter dicta sit sententia, eam saepissime non ex intimo animo manasse sciat nec moribus tribuat id, quod saepe et verborum volubilitas et orationis aliqua ornata luxuries et mobilis animi sensusque status fortuito efficiant, ut homines ad passim expressas impellantur sententias. Qua ductus ratione, quum perspectam hanc habuissem difficultatem, tamen ex operibus, quae plurimae circumferuntur sententiae, eas enucleaturus sum indeque inter alia, qui fuerint mores animique cultus, conjecturus. Quum tamen et vitam, quam supra copiosius tractavimus, et indolem et institutionem plurimum valere sciamus, ut poeta recte intelligatur et coguoscatur: tum teipublicae quoque status et morum et studiorum vigor maximam jam pridem constat habere vim in poetas satirarum praecipue petulantiae deditos. Itaque haud alienum esse putavi vel paucissimis explicare verbis, quae hujus aevi propriae fuerint vel virtutes vel vitia. — Sigismundo Augusto, Polonorum rege, mortuo, quum felicissimae ac potentissimae Jagelonidum stirpis exstincta esset germana proles: reipublicae status, qui Sigismundis regibus florentissimus erat et literarum studio cultissimus, valde commutabatur rixis contentionibusque domesticis.

Читайте також: Теодозій Василевич-Баєвський. Святого Петра, митрополита київського, дивотворця російського (...), патрона свого копія, Петро Могила

Cujus rei inter alias haec praecipue fuit caussa, quod brevissimum imperii tempus regibus contigerat rursusque res ad eligendos reges redibat. Henricus Valesius quinque vix menses in Polonia versatus, in Francogalliam reversus est, ut fratris in locum succederet. Stephanum vero Batory, regem fortissimum celerius fata infausta eripuerant. — Itaque factum est, ut tria interregna brevissimo temporis spatio se exciperent. — Quum autem multi essent et indigenae et exteri principes, qui summum dignitatis gradum peterent omnesque viros atque nervos intenderent tum concessionibus, quae saepissime regum auctoritatem debilitabant, nobilitatis nimium augebant, tum variis multis artibus, ut factionem sibi congregarent[1], fieri non potuit, quin illa libertas, qua tamdiu florebant Poloni, pessumdaretur, probitas in largitionem, virtus in jactantem sese converteretur audaciam. Electionum ubique largitio comes, praecipue quum morum levitas accesserit. — Etenim erat tempus, quo virtus pristina, patriae caritas, fidei constantia, legum obedientia, frugalitas, quique alii sunt boni mores jam ruere incipiebant et nova vitia, fidei levitas, cupida licentia, luxuria et alia ejusmodi longius serpebant. Itaque firmissima illa libertatis praesidia, quales erant illo tempore et nunc desiderantur leges: “Neminem captivabimus nisi jure vinctum” et illa, qua fidei cuicunque addicto libere vivere licebat, munimenta quasi praebebant illis, qui novis rebus studebant. Divitiae vel inatfimae, quas augebant lati frugiferique campi a rusticis, quibus nulla merces nisi angulus terrae dabatur, exculti, crescebant in dies regum quoque beneficiis, quae invitis plerumque extorquebantur. Accedebat etiam omnium rerum immunitas. — Quibus rebus fiebat, ut praepotens quisque, quod opinaretur jus suum esse, id armis, divitiis exsequeretur: regis vero facultates ne angustos quidem fines defendere possent, quibus circumscripta erat ejus auctoritas. — Neque minus hacc altera vis divitiarum erat, quod ditissimi aliorum suffragiis egentes magnam ad se trahebant hominum turbam, quorum officium erat animum ad arbitrium heri fingere. — Victus denique et epulae erant lautissimae. Quos locupletes alii quoque, quorum Plutus parcas hospes, imitati, luxuriae sese dediderunt pessimo publico[2]). — Quam ob rem non est mirandum, quod non deerant seditiones, bella paene civilia. Superba Zboroviorum domus mirum in modum turbavit rempublicam. Janusz vero Radziwiłł, Zebrzydovius contra regem arma sumere sunt ausi. —

“Non tamen adeo virtutum sterile seculum, ut non et bona exempla prodiderit.8 Fuerunt enim iique nobilissimi viri, quibus maximae erat curae, ut malum latius vagans coercerent utque exstirparent. Non possum non proferre Stephanum Batory, quem unum omnium audeo dicere fortissimum regem, qui ferrea manu hostes externos prostravit et procacitatem civium justa ac severa manu coercere studebat: idque perfecisset, ni fata infausta prohibuissent.

Magnus nobilium numerus studia ac labores ejus, patriae caritate ductus, sustentavit. Quid commemorem Zamoyscium et in consiliis strenuum et bello fortissimum virum? Erat nobis Tarnovius, Chodkievicius, qui exercituum duces, hostes quoscunque vincebant; bellica virtus usque vigebat: sive spectas "devia tesqua" ad Pontum Euxinum, sive ipsa pace saevissimum regnum Ivani.

Neque minus hujus aetatis scriptorum pars eaque praecipua multa ad sanandam rempublicam praecepit; notissimus ille Skarga sacerdos, qui voce mire facunda omnium animos movebat; notus noster Górnicki, qui diserte de reipublicae forma mutanda disseruit; at ignotus paene Acernus, qui omnium ordinum mores perversos deridebat et acerbe perstringebat.

Urbium incolae suis privilegiis laetantes mercatura et agricultura non modo vicium, sed divitias quoque sibi parabant[3]); nullam tamen vim in ornandam habebant rempublicam[4]). Rusticorum, ut ubique conditio misera, honorum via negata, laborum semper parata.

Читайте також: Андрій Абрек. 10 жовтня року 1621, або Пам’ятка звитяги і слави...

Acernus ausus est invehi in tam potentem nobilitatem, homo non genere sed virtute generosus. "Movit nos", refert auctor, "ad hoc opus aggrediendum[5] morum nostri saeculi superba, invidiosa et insignis depravatio, quapropter haec scripta multis in locis accedunt ad satiricam petulantiam, ita ut vere dixerit ille cum eodem stomacho ad scribendum accedens ""si natura negat, facit indignatio versus"". Sed hoc loco non possumus non queri de mollibus ac delicatis nostri saeculi moribus non modo principum, quos sua fortuna quasi emasculavit, sed humiliorum etiam, quos conditio reddere potuit severiores[6])."

Nobilitatem vero tribus in rebus ponendam esse dicit: "nempe bene nasci, bene vivere, bene mori." "Ut bene nascamur et moriamur fortuna quodammodo in eo genere valet et fatum[7])." "Voco autem bene nasci non ex purpurato et paludato patre genitum esse, non ex tenera delicataque matre in lucem edi, non in aureis incunabulis reponi etc. — istorum enim singula vulgus aestimat et admiratur — sed illud fortunatissimae nativitatis esse duco: non nasci monstrum — — nasci omnibus membris absolutum et animi facultatibus integris"[8]); — — "bene mori non in pompa funeris. . . sed in recordatione meritorum exstincti elatique civis, in totius vitae constanti et perpetua integritate, in rebus praeclare et pro ratione facultatum magnifice gestis[9])." — "Sed ut bene vivamus sapientiae et virtutis est. Sapientia quidem corrigit fatum et conscia naturae astris etiam ipsis dominari dicitur"[10]); "ita quoque illum bene vivere intelligimus, qui suapte sponte, judicio consilioque secundum naturam vivit"[11]).

[1] Bielski: Kronika ed. Vars. 1764 p. 598. A iż się namnożyło było praktyk y suspiciy miedzy ludźmi, bo posłowie cudzoziemscy ieżdzili po Polsce y po Litwie wszędzie od domu do domów ślacheckich pieniędzmi sypiąc a drugim też listy dajęc y obietnicami karmiąc etc. Quo comperto, senatum legem de largitione tulisse idem Bielski testis est.
[2] Andreas Cellarius: Descriptio Regni Poloniae p. 508 .. .. quoad cibum, potum et vestimenta nullae sunt leges, quae ubusum eorundem et nimiam luxuriam cohibeant. Luxuriosi inde Poloni etc. Cf. etiam Joannis Crassinii Poloniam Lib. I. p. 390 ed. Vars. 1761.
[3] Matthiae a Miechów: Descriptio Sarm. ed. Vars. 1761 p. 406: «Cultissimis sunt praediti moribus et divitiis ac pretiosa suppeleclili in frequentioribus Regni urbibus magnopere abundant. Vitam quoque lautam — plerumque agunt."
[4] Ibid.
[5] Victoriam Deorum.
[6] Epistula ad Gorajski, quae exstat ante Victoriam Deorum p. 11.
[7] L. 1. p. 1 sq.
[8] L. 1. p. 8.
[9] Ib. p. 18.
[10] Ib. p. 1.
[11] L. 1. p. 7.