Antoni Mierzynski. De Vita Moribus Scriptisque Latinis Sebastiani Fabiani Acerni. P. VI

In libro, qui «Flis» (Nauta) inscribitur, advocatura se nominat Psarensem[33]). Quum vero Psary vicus esset, quem monachi Sieciechovienses[34]) possidebant, hoc munus idem esse censeo, quod se saepissime apud monachos gessisse Acernus commemorat[35]). Starovolscius[36]) praetorem, Janocius[37]) judicem eum fuisse tradunt; uterque idem alio significat nomine. Alii vero qui doctorum hominum scripserunt annales, nescio qua ducti ratione, Judaeorum caussas eum dijudicasse contendunt[38]); mihi autem nullus adest e fontibus locus, qui id comprobet. Nec mirum, nam qui civium, is etiam Judaeorum caussas cognoscebat judex. Cracoviae tantum scio fuisse a rege dictum Judaeorum judicem: sed tantum illorum, qui extra muros habitarent, alii legibus obtemperabant urbis[39]).

Читайте першу частину за посиланням: Antoni Mierzynski. De Vita Moribus Scriptisque Latinis Sebastiani Fabiani Acerni. P. V

Jam vero de Acerni itineribus mentionem quum supra fccissetn, restat, ut quaestionem hanc absolvam omniaque ea, quae Lublinensis civis fecit, itinera enarrem. Itaque ipse se Gedanum navigasse refert cum nautis frumenta in hanc urbem vehentibus[40]). — Mihi vero in gratiam monachorum iter hoc videtur esse susceptum. Monachi enim Sieciechovienses quum latos possiderent frugiferosque campos maguamque inde meterent frumenti copiam, morem, qui usque ad nostram permansit aetatem secuti, Gedanum, in qua urbe mercatura haec maxime florebat[41]), devehendum illud curabant. Itaque hominem aliquem quaerebant, qui non solum probus lidusque esset, sed etiam providus, juris peritus, qui in negotio ipso scite ct caute ageret caveretque, ne fraus aliqua fieret aut lites existerent. Acernus nimirum iis maxime idoneus videbatur, quem mitterent.

Tres menses hoc in itinere versatum esse Acernum conjicio. Cibum enim in tantum temporis ut nautae secum ferant, suadet monelque, ne in urbibus ad Vistulam sitis opsonia iis sint emenda[42]). Atque hoc itinere non valde gavisum esse nostrum puto; hortatur enim Polonos, ut domi se teneant neve temere navigent, multis instantibus periculis[43]). Tempus itineris requirentes hoc invenimus. Cal. Jan. anno MDLXXXXV jam ad excudendum habebat carmen «Flis» paratum[44]), in quo nuper a se susceptum esse iter commemorat[45]); quam ob rem anno MDLXXXXI11 aut MDLXXXXIV Gedani fuisse Acernum conjicio. Vici denique, ut «Wolka Jozefowa», «Sieciechów», «Psary» monachorum erant, nec mirum si illos viserit noster[46]),

Читайте також: Русь\Україна\Росія\Московія\Рутенія\Роксоланія: "історія - це політика, звернена у минуле"?

Quae quum ita sint, fieri non potuit, quin Acerni res familiares augerentur. Civem »satis opulentum» eum fuisse, Wielewicki tradit[47]); domum Lublini possedisse verisimillimum est[48]). — Attamen in maxima eum mortuum esse rerum inopia caussamque uxoris luxuriosae lascivos ac perditos mores fuisse, omnes scriptores consentiunt[49]). Quae vero fuerit uxor, quo nomine, qua gente, me nescire confiteor. Illud tamen conjicere possumus: eam fortasse propinquam Cajek cujusdam fuisse, qui se Acerni consanguineum civemque appellat Lublinensem[50]). Acernus ipse nullo loco — id quod satis notat uxorem — palam conjugii sui facit mentionem: attamen multa multis locis Victoriae Deorum et Marsupii Judae inveniri possunt, quae quamquam de mulieribus in universum dicta, referenda tamen maxima ex parte ad uxorem ipsius esse videantur. Nonnulla tantum laudabo,- plurimis, quae sunt similia, omissis.

Docti saepe viri meditabundique poetae
Morosum plerumque torum plerumque salacem
A superis nacti, vitam duxere molestam.
Impedit heu thalamos, uxorum injuria, codex,
Succenset studiis mulier doctaeque Minervae,
Dum conjux miser inhiat immussatque libellis,
Murmura quin et pallores imitatur amantum.
Non secus atque alio quodam tabesceret igni
Et velut in viduo lecto dum femina friget,
Odit nocturnos gemitus bibulasque lucernas
Atque viri maciem, torretur pellice Musa;
Ut Cephali conjux Aurora pellice Procris
Uritur atque canes odit, venabula, casses,
Tanquam legitimo dominam frustrantia lecto:
Sic etiam docti deserta puella mariti
Et Musis simul et Musarum irascitur armis.
Nam quid habet thalamus, quid habet cum codice lodix?
Ergo non raro lites et jurgia miscet
Non raro migravit amor neglectus amantis[51]).
O intemperies hominum! Sed femina quam vir
Luxuriosa magis superatque libidine tigres[52]).
Porro matrona est vitiata virgine pejor[53]).
Ast homo turpis, iners, homo sollicitator amoris
Vicinique tori, bruto lascivior omni,
Furatur Venerem, decerpens oscula matrum,
Cognatum infamat genus, interseminat audax
Certis pignoribus thalami ludibria justi,

Hybridas atque nothos, materni crimen honoris et sqq.[54]). Quodsi ea, quae modo attuli, conferamus cum iis, quae in Mars. Jud. de feminis facete et acerbe scripserat[55]), approbantibus quoque supra laudatis testibus: jam satis, qui fuerint uxoris mores, edocti esse videmur. — Caussam vero, cur opes brevi tempore defecerint, poetam ipsum multis locis attigisse puto, in quibus luxuriam mulierum vituperat, easque mordaciter reprehendit, quae opibus mariti juvenes sibi alliciant[56]).

[33]) Carmen hoc anno MDLXXXV est scriptum, cf. etiam praef. carminis Pożar et Wor. Jud. sub ipsum finem. Cromerus 1. 1. p. 156. Ac in pagis quidem sculletum sive advocatum hereditarium vocant, qui vel ipse per se vel per vicarium suum, quem et ipsum advocatum seu judicialem vocant jus dicit.
[34]) Eorum Abbas Wereszczyński episcopus Kijoviensis erat, quocum amicissime vivebat Acernus; fortasse ejus auctoritate advocatus est factus.
[35] Praef. carm. »Flis«. Regula ojca Benedykta Ś. Crac. 1597 pag. B: »bo W. M. powiadasz, iz słudzy y cbleboyedzcy klasztorni sg y majg być jako słudzy kościelni — którym się godzi święconych rzeczy dotykać — y mnieś W. M. wto wprawił; (ut regulam hanc verteret) z czego, żem się wymawiał jako człowiek inszej professyi — klasztorowi dawny a uprzeymy sługa. — Pag. C,: Co ja czynię za zleceniem starszych klasztoru, którego ja jest prawie alumnem. — Pag. C4: «stary sługa klasztorny.* Pluries hic se servum monasterii appellat. — 36) L. et 1. 1. — 37) Janoc. 1. et 1. 1.
[38]) Wiszniewski 1. 1. p. 87. — Maciejowski 1. 1. p. 533.
[39]) Mecherzyński: Magistraty miasta Krakowa.
[40] Praef. carm. Flis.
[41] Lucas Opalenius: Polonia defensa p. 667 sq.: Hieme dece- dente cum nempe liquatis nivibus auctus Vistula faciliorem navigationem praestat, uno appulsu quinque milia navium Dantiscum secundo flumine venisse et sqq. Andreas Cellarius: Descriptio Regni Pol. ed. Vars. 1761. p. 626 ... «cujus (frumenti) quotannis trecenties et sexagies quinquies milia onera vendi.* «Onus» (germ. last) vero continet medimnos fere quinquaginta Romanos», ut refert Opalenius 1. 1. p. 667.
[42] Flis p. 61.
[43] cf. Flis p. 29 sqq. et finem p. 98.
[44] Praef. carm. Flis.
[45] Ib.
[46] Praefatio Regulae.
[47] Wielewicki 1. 1.
[48] Praef. Vict. Deor. «Lublini nostris ex aedibus».
[49] Starovolscius 1.1. haec refert: uxorem Lublini parum felici conjugio duxerat. Ipse uxoris prodigalitate sub senium redactus ad summam inopiam. — Eadem Janocius 1. 1. Lublinum venit, ubi fortunarum suarum fixit sedem, uxore ducta, infausto plane omine. Totam enim reliquam vitam iracunda ac prodiga mulier acerbissimam illi effecit ... mortuus est in summa rerum inopia miseriaque incredibili non domi suae, sed in communi nosocomio, in quem locum bominem cultissimum atque incomparabilem perdita uxoris vita redegit.
[50] cf. Acerni «epitaphium.
[51] Vict. Deor. p. 433 sqq.
[52] Ib. p. 100.
[53] lb. p. 102.
[54] L. 1. p. 99.
[55] Wor. Jud. p. 93 sqq.
[56] L. 1. p. 95. — SI. Cromeri de situ Poloniae Lib. I. p. 133. «Plebejis minor est cura dignitatis atque pomposae ambitionis, exceptis urbanis feminis, quae et ipsae bene cultae et una aut altera pedissequa comitatae incedere student.