Antoni Mierzynski. De Vita Moribus Scriptisque Latinis Sebastiani Fabiani Acerni. P. VII

In libro, qui «Flis» (Nauta) inscribitur, advocatura se nominat Psarensem[33]). Quum vero Psary vicus esset, quem monachi Sieciechovienses[34]) possidebant, hoc munus idem esse censeo, quod se saepissime apud monachos gessisse Acernus commemorat[35]). Starovolscius[36]) praetorem, Janocius[37]) judicem eum fuisse tradunt; uterque idem alio significat nomine. Alii vero qui doctorum hominum scripserunt annales, nescio qua ducti ratione, Judaeorum caussas eum dijudicasse contendunt[38]); mihi autem nullus adest e fontibus locus, qui id comprobet. Nec mirum, nam qui civium, is etiam Judaeorum caussas cognoscebat judex. Cracoviae tantum scio fuisse a rege dictum Judaeorum judicem: sed tantum illorum, qui extra muros habitarent, alii legibus obtemperabant urbis[39]).

Читайте першу частину за посиланням: Antoni Mierzynski. De Vita Moribus Scriptisque Latinis Sebastiani Fabiani Acerni. P. VI

Accedit etiam, quod in scriptis varia ratione variisque modis in nobilitatem invectus auctor magnam hujus ordinis assecutus esse invidiam dicitur: quae tamen non est comparanda cum illa, quam scripta in Jesuitas actione sibi conflaverat. Saevitum enim et in libros et in res privatas Acerni. Illud testatur index librorum prohibitorum[57]), hoc epistula ad Melchiorem Krzemieński: «Gleba ista agri satis, ut scis, laboriosi et ingrati, cum quo ego parva cum utilitate non sine invidia quorundam[58]) luctor, coegit me, ut sim gratior erga dominum meum, quam ipse fundus erga me. Quamvis enim mihi obtigit locus non satis uber, satis tamen, ut mea fert sententia, studiis nostris commodus utinamque satis tranquillus ac tutus[59]). — Haec acerba mala ad vitae conditionem miserrime afflictandam sufficiebant: augebantur tamen sub ipsum vitae auctoris finem temporum quoque, qui erat turbulentus, statu. Anno enim MDCVI, quum illa, quae Zebrzydovio auctore excitata est, seditio Lublinum sedem sibi elegisset; postquam centum milia armatorum in hanc urbem convenerunt, quam Felix Herburt, qui mercenarios suo aere alere non potuit, jam exhaustam reliquerat, jure omni civibus adempto equestrique ordini tradito: factum est, ut, quum cives ipsi diminutas jam haberent res familiares, tum magistratus praemia nulla essent[60]). Itaque mirandum non est, Acernum mortuum esse in maxima egestate, quae tanta erat, ut non haberet, ubi quietus animam efflaret. Diem enim obiit supremum in domo sumptu publico aegrotis exaedificata[61]) anno MDCVIII V Cal. Jan.[62]). Praeerant tunc valetudinario huic S. J. Patres, qui aegrum moribundum vexabant, ut quae contra Patres disputasset, vana se dixisse profiteretur[63]).

Читайте також: Українські персонажі у польських історичних романах про Хмельниччину

Lublini ecclesiam St. Michaeli dedicatam, quae polonice »fara« germ. Pfarrkirche appellabatur, intranti ad laevam marmor aesculeo colore locum sepulcri indicabat. Literis incisis hi legebantur versus:

Epitaphium Seb. Acerni Cons. Lubl. ad se ipsum.[64])
Corpore dum vivo meditabor mente sepulcrum
Corpore dum moriar, mente superstes ero.
El licet exstinguar, lumen mihi reddet Jesus
Sic mihi mors lucrum, sic mihi vita mori est.
Cura Sebastiani Kajek[65])
Civis Lublinensis Consanguinei defuncti[66]).

Nicolaus Zoravius[67]), epigrammatum scriptor, hos in Acernum scripsit versus:
Nasoni patria est Sulmo, Sulmircia Acerni Illa poeta fuit, Naso poeta fuit, (!)
Exui in Euxinis est Naso mortuus oris Vix tunc non eadem fata secuta virum[68]).

Ejusdem:
Nomine qui te cunque prior signavit Acernus Non satis apposite, nam bene laureus es68).

Hic fuit exitus viri melioribus fatis digni: plus ducentis annis post poetae debitam gloriam atque gratiam posteri praestare inceperunt. — Sulmircensis enim sacerdos, Siwicki, monumentum exigere conaturus erat; optimus quisque consentit: suavius tamen his, quae semper exoptata erit, arridebat quies.

[56] L. 1. p. 95. — SI. Cromeri de situ Poloniae Lib. I. p. 133. «Plebejis minor est cura dignitatis atque pomposae ambitionis, exceptis urbanis feminis, quae et ipsae bene cultae et una aut altera pedissequa comitatae incedere student.
[57] cf. Janoc. v. index libr. prohib
[58]) Jesuitas iisdem fere verbis indicat in Actione Acernus: Sublata enim jam est quorundam hominum potentia atque crudelitate et sqq.
[59] Ep. ante orat. - Honos Paternus.*
[60]) Andreae Cellarii Descriptio Reg. Pol. p. 550.
[61] Hodie haec domus St. Josepho dedicata, tunc Sti. Lazari nomen habuit (Wielew 1. 1.), non St. Spiritus ut Sierpiński Obraz miasta Lublini p. 164 contendit.
[62] Marylski: Zgony uczonych Polaków p. 280.
[63] Wielewicki Jesuita haec refert: (Acernus) qui licet anlea homo satis opulentus fuisset in summa postea egestate in hospitali Lazari, cujus sodalitas misericordiae nostris directoribus Lublini manens, curam habet, vitam finivit; aperueratque illi oculos tanta inopia tum ad alia tum etiam ad hanc diffamationem (quod contra Jesuitas scripserat) agnoscendam doloreque prosequendam.
[64]) Wiszniewski 1. 1, T. VII. p. 88 fallitur; cf. Starov. 1. 1.
[65]) Non Kujek, ut omnes fere auctores Juszyńskium secuti scribunt; cf. Starov. 1. 1. et Sierpiński 1. et 1. 1.
[66]) Sierpiński 1. 1. p. 79. — Nostra aetas ne vetustissimis quidem monumentis ac piissima religione colendis parcit, nisi forte usuram quandam praebent. Nonnullis enim ante annis hac in ecclesia audiebantur voces Deo 0. M. gratias referentes; nunc vero illius ecclesiae, quam Lesconis (III) Nigri religio exaedificaverat propter insignem de Jazygis reportatam victoriam, nil restat nisi laterum moles. Nescio, num futurum sit, siculi nonnulli voluerunt, ut ex lateribus illis exigatur monumentum, in quo cineres quercus illius deponantur, sub qua Lesco Niger vidisse dicitur in somniis Sanctum Michaelem, futurae victoriae nuntium. Acerni monumentum in aliam ecclesiam, quam nostri *tum* Germani *Dem* appellant, translatum anno MDCCCLII.
[67]) Omnes falso Zeromsii eum nominant, cf. Slarov. 1. 1.
68) Starov. 1.1.