Arctos Caeli Rossiaci In Gentilitiis Syderibus Illustrissimi Ac Reverendissimi Patris P. Barlaami Iasinski. P. III

Syderibus Vir summe Tuis est Patria Olympus, Atque Tuam Lunam, Vastus Olympus habet, Quid, quod et alta Sagitta illuc quoque cuspide tendit?. Summum nempe Virum, stemmata summa probant. Dumque Tuum vehitur per tam sublimia stemma, Quid mirum, quod Te Fama per astra ferat? Scande per alta, pede innocuo, fastigia Praesul, Cumque Tuis astris, vectus in astra ruas. Illustrissimo Reveren Dissimo In Christo Patri, Patri Barlaamo Iasinski, Kioviensi Halicensi, Etc. Metropolitae Domino. Pastori. Patrono, Maecaenatique, Svo Mvnificentissimo, diuturnam incolumitatem, & perennem felicitatem

Попередню частину читайте за посиланням.

Читайте більше про цей твір за посиланням: Стефан Яворський. Арктос неба руського у родових зорях ясновельможного і вельмишановного отця Варлаама Ясинського... відблискуючий...

Arctos 
avitorum illustrissimi archipastoris syderum ad quam magneticis Scipionis metropolitani index, Mira quadam Sympathia, in Electione connitebatur.
Epigraphe immobilis ad immobile lumen.

Huc adesto individua Kijoviensiu[m] rupium habitatrix Echo,
tecum ego hodie in Scenam prodeo: Eo
Taceat mendax Veritatis nuntius Livor
Solam ego te in testimonium huc appello veridicam. dicam
Dic sane, totique narra posteritati
Quod soli Virtuti pateat ad Honores feliciter iter
At ambitionem ac desidiam quaenam expectant fastigia? stygia.

Dic obsecro veridica Echo,
Non ne Divinum opus est,
Ex dignissimo Antistite Pieczariensi,
Omnium votis, affensu, plausuque electus Metropolita? ita

Читайте також: Роман Тимківський. Про чесноти греків і римлян

Non ne Polo placuit, ut ei conferretur Metropolis? Polis
Polis certe placuit
Concors enim vox eligentis populi, cuius nam est fidei? Dei.

Ipsa dies Electioni destinata, Divo Iustino Sacra,
Quid nisi justum Electionis opus personat? sonat
Quid enim erat, tessera illius diei, magnu[m] Iustini Nomen? omen
Et prima Iunii die, quis nam debuerat eligi primus? imus
Recte respondes veridica Echo,
Aeternae enim Veritatis propositio est:
Qui futurus est dignitate primus. debet esse submissione imus,
At qualis est hac in parte noster Praesul Illustrissimus? imus.

Dic identidem Loquax Dialogista Echo,
Quem illa Electionis dies caelitus implorabat
per suum Divum Iustinum hilosophum? Sophum
Sophum certe implorabat fascibus viduatae Sophiae,
ut par pari gauderet, nuderet.
Gemit enim honorarius Scipio, si indignis manibus tangitur, angitur,
Et non firmatis Sapientia humeris
quid quaeso est Thronus? Onus.

Читайте також: Ян Бандоркович. Питання про поширення світла, винесене для привселюдного обговорення

SED
quae tunc Elegentium vox strepuit,
dum falces vidui reluctanti conferebantur Barlaamo? amo
Quis protunc in se aperuerat
oculos atque Ora Electorum plusquam mille? ille
Cur eum uno populos Ore ArchiPraesule[m] clamabat? amabat
Sic semper Virtutem honores hamant, amant.
unicum honoris illicium est Virtus,
Nec affectus tantum, sed etiam suffragia et calculos trahit
Animus magnus, Magnes,
ut palam fit
Quod Electorum arbitria, ad nutum virtuti inclinentur
et omnis Virtuti manus et affectus militat. litat