Arctos Caeli Rossiaci In Gentilitiis Syderibus Illustrissimi Ac Reverendissimi Patris P. Barlaami Iasinski. P. II

Syderibus Vir summe Tuis est Patria Olympus, Atque Tuam Lunam, Vastus Olympus habet, Quid, quod et alta Sagitta illuc quoque cuspide tendit?. Summum nempe Virum, stemmata summa probant. Dumque Tuum vehitur per tam sublimia stemma, Quid mirum, quod Te Fama per astra ferat? Scande per alta, pede innocuo, fastigia Praesul, Cumque Tuis astris, vectus in astra ruas. Illustrissimo Reveren Dissimo In Christo Patri, Patri Barlaamo Iasinski, Kioviensi Halicensi, Etc. Metropolitae Domino. Pastori. Patrono, Maecaenatique, Svo Mvnificentissimo, diuturnam incolumitatem, & perennem felicitatem

Попередню частину читайте за посиланням.

Quodsi audax penna Icareo temeritatis ausu, justam promeruerit Nemesim, libens paenam exequar, ac felicior Icarus totus Laudum Tuarum immergar Oceano: placet sic naufragum fieri, vel in ipsius syrtibus promontorium habituro. Ne tamen etiam in Modestiam Tuam sim crudelis, vide quid Tuae tribuam verecundiae: Silebo primam, ad omnis honestatis amussim exactam juventute[m], quae veluti aurora futurae serenitatis erat praenuntia. Tacebo studiis oneratos an ornatos adolescentiae annos, praeteribo Sapientiae sublimitate[m], tuoru[m] Planetaru[m] aemula[m], fina[m] reliqua[m] no[n] tam te[m]poribus quam virtutibus distincta[m] aetatem, non com[m]emorabo tot tantorumq[ue] honoru[m] celsitudinem, Tuis virtutibus exaequatam, non ambitiose possessam, digne oblata[m], dignius gesta[m], quae non tam Tibi largitur, qua[m] a Te fortitur ornamentu[m], transibo niveos illos mores, quorum Liliata Canities indicium et testis est, non producam in scenam venerandam illam vultus Maiestatem, et omnem, qua[m] in Catone olim suspexit antiquitas, symmetriae gravitatem, orisq[ue] dignitatem. 


Non hic licentiosis ausibus turbabo Religionem, hoc est omnis in Te pietatis Ideam, non exactam illam actionu[m] Regulam prudentiam, non sollicitum Honoris Divini zelum, non facilitatem omnibus accessibilem, non animi submissionem, orbi in tanta majestate admirandam, omnia enim haec sua augusta amplitudine, meae paginae excedunt angustias. Caelo se gloria tollit. Virtutibus pagina caelum est, Theatrum orbis, Encomiastes aeternitas. Atq[ue] haec ego omnia gravate praetergrediar, Tuaeq[ue] cosulturus modestiae, religioso silentio tanta Venerabor ornamenta, Harpocrati similior quam Tullio. Alia mihi materies Oratorios fuggerit Enthusiasmos, nimirum nullo fuco decolor mea in Te fides, nulla Sophismatum tinctura limatus candor, nullo deniq[ue] Hypocrisis stigmate notata sinceritas, cuius amplam Hyperbolen, ne tota quidem ars Rhetorica valet adaequare; Leviter enim amat, cuius amor potest circu[m]scribi. Et hoc ego Philanthropiu[m], hac rudi pagella exaratu[m], plaudentium multitudini associatus, ante tuam venerabu[n]d[us] defero Majestatem. Exiguum fateor: sed quid?

Flumina parva vides paruis de fontibus Orta

Tagus aureas arenas fundit. Erythreum Pelagus uniones vomit, Arabica tellus fert Lapillos, Poeticam venam nonnisi Pagaseus eructat Caballus: ast a turbido fonte, quid sperandum? nisi haec faecibus permista scatebra. Aurei Hesperidum Horti, auream ferant Sobolem, Daedalei labyrinthi Cydonia producant mala, e sterili autem rubo, quid expectandum? nisi gustibus ingrata labrusca: 1mo Platan[us], nullis beata fructibus, si alicubi hic certe solemnem illam suae sterilitatis sibi vendicat tesseram: Nil praeter umbram habet. Non respues tamen etiam Vile Philtru[m] Mecaenas Illustrissime,
Multiplicant doni pretium donantis amores,
Affectumq[ue] simul, res data dantis habet.

Читайте також: Словицький Лукаш. Лови Кохання на Вепра та Левицю

Etiam haec obtutibus indignus apparebit atomos, postquam Solares Tuae Clementiae radios offuderis, neq[ue] nox haec nigro depicta atramento, infamem patietur repulsam, si Tua Luna atq[ue] Sydera solitam vultus amaenitatem demonstrabunt.

Tuae Illustrissimae Celsitudini, Domino, 
Pastori, Patrono, Patri, Mecaenatiq[ue] Suo Clementissimo.

Pedisequus cliens ac mancipium Stephanus Iaworski.