Institutionum Linguae Graecae. P.III.

Septimus jam annus agitur, quum in Academia Kijowiensi coepit excoli Graeca litteratura; et hinc jure Slavono-Graeco-Latinarum scholarum nomine insigniri. Insigniebatur quidem illa et antea hoc titulo, sed quod nomine tantum tenus, clare ostendit altum, per totum fere retro adum saeculum, de hac lingua, silentium; cujus cultura quam sit necessaria et utilis ad plantandum, promovendum et stabiliendum Iesu Christi regnum, arguit vel ipsa ejus sapientiae dignitas, quam sortita est in cruce Salvatoris nostri. Cum enim penderet in cruce Sanctissimus, voluit, ad talem se designandum, lingua omnium sanctissima Hebraea uti: penderet potentissimus, hoc indicabat Latina, Romanis tunc orbis terrarum dominis: penderet sapientissimus, vel ipsa potius sapientia, hoc innuebat titulus Graece scriptus; quod Graeci sapientia caeteris gentibus longe praestabant.

Попередня частина за посиланням: Institutionum Linguae Graecae. P.II.

Quod Crusius ita Latina Civitate donavit. Flere caepi tantam rerum instabilitatem esse, tantam fortunae commutationem extitisse: ut Athenae, ipsa Graeciae Graecia, lumen illud orbis terrarum, Sacrum Musarum delubrum, illa omnium solis aspectu collustratarum liberrima urbium, nunc serviat (hei mihi) mancipiis barbaris, et pestilentibus, adeo, ut ne nomen quidem suum celeberrimum retineat: Doctrina et Eloquentia ibi nata et educata, alibi terrarum, apud alias gentes (Britannos extremos, Gallos, et Germanos) tractetur, exerceatur, illustris sit. Hanc, inquam, deploravi fortunam, Epistola tua lecta, singulisque ejus sententiis, cum stupore percursis. Attamen, quia vicissitudo omnium rerum est, nec in rerum natura quicquam, quod non aliquando mutationem sentiat, patienter et generoso animo, quod Deus sic fieri voluit, ferendum est; et gratia habenda, quod apud alienos tamen, et remotissimos terrae incolas, a plurimis, tuique similibus viris, Graeciae nomen sustineatur, et tanquam germana Mater honoretur, colatur, maximo que opere expetatur.

Quale Portus, tantis aerumnis immersus solatium caperet, quanto gaudio incederet? Si Russos όμοπίςος, Graecas litteras exercere, si ecclesiam nostram ΄Αϑήνας suas tunc in sinu fovere perciperet, quae est aureus ramus Ecclesiae Graecae, quae genuina ipsius filia est. Quippe quam illa luce Evangelii collustratam sacro baptismatis fonte Christo Salvatori nostro peperit.


Cui ergo convenit magis, quam tibi, o Juventus Roxolana, primas partes sacrae linguae Graecae tribuere, in ea exerceri, ea unice oblectari? Mihi crede, tantum tibi emolumenti hujus linguae cognitio ad omnia feret, quantam ejus ignorantia ignominiam pariet, vel eo nomine, quod cum Graeci ritus & sis & dicaris: tamen Spiritum S. Graeca lingua loquentem non intelliges, non intelliges SS. Patres sua lingua docentes, quos Latini in suas partes pertrahenda, impudenter vitiarunt. Testatur id του έν αγίοις μεγάλου ΑΘΑΝΑΣΙΟΥ liber, Colontae Agrippinae Graece & Latine excursus, Biblioth. Kijowiensi ab Illustrissimo R R. RAPHAELE ZABOROWSKI, Archiepiscopo Metropolita Kijowiensi, Halicensi & Parvae Russiae, orientalium linguarum in hac Academia Plantatore, sholarum Erectore, & Patrono munificentissimo, cum aliis Hebraicis, Graecis, Latinis, Germanicis libris perpluribus applicatus. Sic lupi illi pellibus ovinis induti, in ovile Christi irrepunt, quos sine praesidio linguae Graecae, aegre admodum; fugare potes. Sed in arcana ejus penetrare potis non est, nisi prius fundamenta, et Idiotismi Graeci, ope Grammatices, bene percipiantur. Cujus addiscendae amore cum Iuventus adeo accenderetur, ut multitudo in magnum numerum excresceret, Eique libri Grammatices, ut pote hucusque ex calamo traditae prorsus non sufficerent, consultum putavi, eam typis evulgandam, quo cultoribus linguae Graecae commodo inserviam, ne in describendo tempus inaniter terant, cum non uno opere tenti sint.

Caeterum videbunt ipsi, quantum utilitatis inde percipient, si lectionem sacri Codicis novi Foederis, exercitio Grammatices inprimis junxerint, methodo praestituta: quam, ut reliqua hujus sanctioris linguae praesidia, totam Celeberrimo, Reverendissimo D. D. Simoni todorski Praeceptori ante hac (verius dicam Patri) sacrarum linguarum in Academia Kijowiensi & primo & laboriosissimo, toto animi affectu ad cineres colendissimo, nunc Dei gratia Episcopo Kostromensi Halicensi, tam docentes, quam discentes ferre acceptam, eo honorificentius fateantur, quo plus commodi haec iis in informatione Iuventutis publica & privata praestitit, praestat, & praestabit.


Testis est Germania, quam doctiorem, vir ille summus in stuporem conjecit, quod adolescentes rari exempli, quorum alios ipsa loquentes audivit, alios ex litteris cognovit, & Graece & Germanice docti ex disciplina sua brevi prodierunt. Hunc prae oculis fer, hujus vestigiis insiste, Iuventus Roxolana Φιλέλλην.

Dein utere nobiscum hoc linguae Graecae adminiculo, & una ardentibus precibus insta, ut Trinunum Numen opellam hanc, nunc primum lucem aspicientem, omnibus Graecae Litterature Studiosis, in Nominis sui gloriam multum prodesse velit. Vale.

Regnoque Christi & dilatando & stabiliendo favere perge.

Dabam Kijoviae in Academia Mohylozaborowsciana Pridie Nonarum Augusti MDCC XLV.

Hieromonachus Barlaam.