Першу частину праці читайте за посиланням: Romanus Timkowsky. De Virtutibus Graecorum et Romanorum
Читайте також: Роман Тимківський. Про чесноти греків і римлян
Quid enim sunt universi generis humani societates universae, sive majores illae et ad vitae civilis ordinem progressae, sive parvae, incultae et in silvis spelincisque delitescentes, quid sunt, inquam, hae societates, nisi sunt immensae stirpis variae familiae? Quae etiamsi in multis secum conveniunt, vel eo jam nomine, quod hominum familiae sunt, tamen pluribus in rebus a se invicem ut dissentiunt, ita fortasse ex Numinis Divini consiliis inexplicabilibus dissentire debent. Degunt sub diversis coeli plagis; incolunt diversae naturae loca; quaerunt peculiari ratione victum; habent suos magistratus et reipublicae administrationes; gaudent suis juribus et privilegiis; gerunt bella faciuntque pacem suo quaeque more; vacant studiis et negotiis sibi consuetis; utuntur religionibus et sacris, a majoribus sibi traditis; venerantur instituta et consuetudines, temporis diuturnitate apud se stabilitas; recreantur suis ludis et oblectamentis. Ita fit, ut singulae civitates, quemadmodum singuli homines, non solum corporis, verum etiam ipsius animi singulares habeant formas et indoles (*). At vero neque semper eundem retinent colorem; sed pro diversa temporum ratione, diversisque rerum conversionibus, varios, nonnunnquam dissimiles induunt mores. Relinquunt obsoleta, vetera inmutant, adsciscunt nova; agunt aetatem puerilem et, puerorum instar, tantum vi phantasiae, sensuum impulsionibus, animi affectibus agitantur; deinde adolescentiam ineunt, et partim proprio usu, partim societatum vicinarum exemplo edoctae, prudentiores et peritiores evadunt; tandem ad viriles maturosque annos perveniunt et tanta vitae felicitate ac prosperitate perfruuntur, quanta in fortem humanam cadit et maxima et longissima: mox vero fecundum tristem illam et inevitabilem rerum naturae legem (**), iustam maturitatem adeptae, lente senescunt, et
-------
(*) Haec populorum discrimina tam in corporum viribus, quam in animorum facultatibus et propensionibus jam ipsi veteres, licet minori, quam nos, rerum usu et generis humani notitia instructi, observare coeperunt. Egregie igitur hactenus livius lib. XLV. cap. 23. Tam civitatium, quam singulorum hominum mores sunt: gentes quoque aliae iracundae, aliae audaces, quaedam timidae: in vinum, in Venerem proniores aliae sunt. Atheniensium populum fama est celerem et supra vires audacem esse ad cinandum: Lacedaemoniorum cunctatorem, et vix in ea, quibus fidit, ingredientem, Ultima verba expressa sunt ex Thucydidis lib. I. cap. 70. id quod livii interpretes non animadvertisse video.
(**) Etiam hoc a priscis jam adnotatum, non sine voluptate videbis. polybius igitur ed. Ernesti T. II. pag. 71 dicit (...) Nam quum corpora, civitates et actiones quaevis ipsa natura habeant et incrementa, et perfectionem, et deinde interitum, et quum optimus earum status sit is, qui perfectionem attigerit etc.