Sarmatae. Iam illi supra Tanaim, qui iuxta poetam lib. IV. eleg 10.
Asiam Cadmique sororem separat et cursus inter utramque facit,
Maeotim, Bosphorum Cimmerium, Pontumque Euxinum ductu Asarmatis, Iectani filii, a quo Sarmatae, deinde licentia multiludinis cis Tanaim aperta Europae et intima aquilonis scrutati, utriusque Sarmaliae cognomina impleverant: tamen mare illorum Axenum, terra incognita, regio magni paene ultima mundi, locus
inamabilis et quo esse nihil toto tristius orbe potest, ipsi homines non homines, quamque lupi saevae plus feritatis habentes. Novissime per ludibrium a scintillantibus oculis Sauromatae, a truculentia morum Scythae his potissimum, qui eos manu non poterant, verbis ultum ibant, vocitabantur. Horum praecipuus Naso, quem nostrae aetatis nonnemo omnium ingeniorum compendium vocat, in Pontum indignatione Caesaris proiectus et hibernaculis Sarmatarum malo suo vicinus, feros, indomitos, crudos, pellitos, intonsos, incomptos, pharetratos, hostes perpetuos, equis sagittisque pollentes,
Читайте також: Зиморович Бартоломей. Львів, столиця Русі, турками, татарами, козаками, молдаванами обложений
Asiam Cadmique sororem separat et cursus inter utramque facit,
Maeotim, Bosphorum Cimmerium, Pontumque Euxinum ductu Asarmatis, Iectani filii, a quo Sarmatae, deinde licentia multiludinis cis Tanaim aperta Europae et intima aquilonis scrutati, utriusque Sarmaliae cognomina impleverant: tamen mare illorum Axenum, terra incognita, regio magni paene ultima mundi, locus
inamabilis et quo esse nihil toto tristius orbe potest, ipsi homines non homines, quamque lupi saevae plus feritatis habentes. Novissime per ludibrium a scintillantibus oculis Sauromatae, a truculentia morum Scythae his potissimum, qui eos manu non poterant, verbis ultum ibant, vocitabantur. Horum praecipuus Naso, quem nostrae aetatis nonnemo omnium ingeniorum compendium vocat, in Pontum indignatione Caesaris proiectus et hibernaculis Sarmatarum malo suo vicinus, feros, indomitos, crudos, pellitos, intonsos, incomptos, pharetratos, hostes perpetuos, equis sagittisque pollentes,
Читайте також: Зиморович Бартоломей. Львів, столиця Русі, турками, татарами, козаками, молдаванами обложений
quos cruor et caedes bellaque semper habent,
rt quidquid amplius probrorum dolor, verba aspera dictare solitus, suggessit: novissime loco convicii servilis egregium acroama tribuit:
Maxima pars hominum, nec te pulcherrima curat,
Roma, nec Ausonii militis arma timet.
Dant illis animos arcus plenaequc pharetrae.
Scilicet in communi orbis triumphati servitio solos Sarmatas. Romani imperii immunes, dominationi iniquos, lihertatis nimios, suo arbitrio vixisse, potentiam autem Romanam, longe dissitis nationibus formidabilem, contemptui habuisse. Ut autem iu abdita fatorum altius descendamus, uno eodemque tempore Sarmatae quidem non amplius agris ingemere, proventus aestatis cum annis exspectare: verum dulcedine praedae delibuti, et propria prossidere mulierum, alienis inhiare virorum decora esse arbitrantes, nullatenus sudore acquirere, quod poterant cruore parare, statuerant. Quare ultro hostes vocare, vulnera mereri, contemptu vitae mortem contemnere, magnitudinem Romanam infra multitudinem suam habere. nec iam claustra, sed intimos recessus imperii penetrare, elam, palam, pari audacia et successu. Romani autem nimia felicitate) cum molem fortunae ulterius sustinere neque spiritus tumentes concoquere possent, ex summa potentia ad eam impotentiam animi delapsi. Capitolium caput mundi.
imperium sine fine, opes cum Iove divisas, urbcm aeternam. se vero plus quam homines humanum fastigium egressos. rerum dominos, vocitare non dubitarunt. Illico ultrices divae, fastus fascesque superis etiam graves fastidire gnarae, velut satietate prosperorum in orbem eundem recurrentium fatigatae, ne data sua perpetuare aut uno in loco posita consenescere paterentur, circulum rerum humanarum ad summum evectum, eum ulterius eniti ne per virtutem quidem poterat, retro verterunt Nemesis quoque divina insolentiam populi, in suismet divitiis lascivientis, pertaesa illos Ioves ut ait comicus sepelibiles fragilitatis immunis commonefacere, triumphatores in pompam, praedatores in spolia, dominos in vincula, hominibus, sed quod foedius. uno illorum testificante, hominum vix nomine dignis dare destinarit. Tum septemtrio, fecundus barbarorum pater, quasi per anteactos annorum circuitus solis liberis operam navaret, gentes immanitate efferas, numero infinitas, caelo suo immiti collactaneas, saevitia hiemis et nivis induratas, in exitium gentis togatae propagabat, ut non sine vano, latera aquilonis civitatem magni regis firmatam formidine, psaltes multo ante praedixerit: Cuius quot cives, tot caeci numinis satellites, nec alio armorum paratu, quam terroribus, minis, excidionibus loricati, a domestico Borea truculentiam, pernicitatem, vincula, volucres fluvios et iracundiam Oceani furentis compedibus adamantinis constrigentia, mutuare, robora iuventutis ad praedas suo et alieno sanguine parandas, deliciis ac divitiis Italiae accendere nunquam cessabant, donec statis fatorum periodis Mars populo Martio deserto, in hac specula mundi ultima ludum aperiret. Aperuit tandem et ecce septemtrionis alumni qua data porta ruunt, omnes uno ore arma, arma! loquuntur. Quorum prior iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis eiusque accolae, qui nisi de praedu vivere turpe putant, eum aliquoties Thraciam. Macedoniam, Illyricum, Pannonias aliaque reipublicae Romanae membra ferro cruentassent, flammis deformassent. Augusto per Lentulum Danubio illos prohibere, cum plus non posset, satis fuit, nempe aquis pro armis, fluvio pro clipeo uti.
Roxolani. Neque tamen diu is limes arma, manus et in his omnia habentibus obstitit. Potiunte enim rerum Othone Istro etiam, quo tum, ut supra retuli, diciones imperii Romani saeptae claudebantur, superato, novem milia equitum ex ferocia et successu, caesis duabus cohortibus audentius supra numerum Maesiam irruperunt. Ibi primum, signis cum aquilis collatis manibusque cum manipulis consertis. Roxolanos se inter Sarmatas dici ore docuerunt, sanguine, manubiis inscripserunt. Quippe attestante Tacito quia praedae quam pugnae intenti ferocius proelium sumpserant, fugati magis quam victi, alieno excesserunt, ut iterum animosiores redirent. Redeuntibus autem frustra Oppius Sabinus et Cornelius Fuscus iussu Domitiani praesidia opposuere. Una legionum cum legato internecione deleta cadaveribus suis viam Sarmatis in Maesiam, qua eos nuper pepulerat, constravit; victores autem, ultione et spoliis ad satietatem sese explentes, reliquis conterraneis suis in penitiores provincias iter aperuerunt. Interim Domitianus stolide superbus, interversis nuntiis, sub nomine hostium volaticorum. quos stylo per otium configere solebat, de commilitonibus proelio confectis lauream Iovi Capitolino retulit.
Vandali. Hucusque praeludia et tentamenta virium data: in posterum totam procellam, quam dudum in officina sua atrox septemtrio cuderat, effudit. Iidem Sarmatae in tribus unius sanguinis, diversi nominis, discreti, pars Vindi Veneti, Vindelici, universe Vandali circa Oceanum Germanicum, sinum Codanum, recens Veneticum in gratiam novorum hospitum transnominatum. Albim et Salam tenus, citra utraque Vandalum, in prasens Vistulam, dubiae possesionis arva cum coniugiis pignoribusque suis possederunt. pars laetioris glebae Pannoniam utrumque, coloniis Latinorum ipso strepitu armorum fugatis, suam fecere, ubi prout Germanis aut Pannoniis mixti in habitus, mores linguasque vicinorum desciverunt. Inde Honorii Arcadiique temporibus per Stiliconem parte reipublicae vice slipendii ad pinguiorem fortunam invitati, terribiles ac in omne scelus venales, per Strages Germaniae, Italiae, Galliae, Hispaniae in Africam festinaverunt, non iam advenae et peregrini, sed tanquam domestici et cives mundi, in ea quoque Lares suos fixuri.