Еразм Сикст. Commentarius medicus in L. Annaei Senecae opera
Lib: eodem Cap. 16.
Pro cuiusq; morbo medicina quaeratur.
Читайте також: Нариси історії розвитку медичної освіти у Львові
Sed Medicina cuiusque morbo quaeratur non polychresta, sed propria; neque recondi debet, sed palam docenda, uti nunc quidam faciunt, qui cum unum aut aliud medicamentum habeant, recondunt illud & ut Plinius ait neminem docere in auctoritatem scientiae est. Cum ita censendum est, tales aut invidere alijs, quod in humanitatis est: aut pauca scire, & propterea ne illorum oculos veluti cornicum quis confodiat premere, aut ignavos esse, qui nolunt Medicinam nocturna diurnaque manu versare, sed paucis contenti Eleusinijs sacris similem artem faciunt. Quanto satius esset imitari antiquos ad humanos morbos iuvandos effussos & pene prodigos & facultatum suarum & sanitatis, qui myrothecia impleverunt remedijs uti videre est apud Hippoc. & Galen. in libris de Medicamentis. Secundum locos, { стор. 11} & secundum genera, Marcellum, Scribonium Largum, Oribasium, Paulum, Aetium, Actuarium, atque posteriores aetate Arabes, sed in adveniendis medicamentis fertiliores, & pace Graecorum dixerim, feliciores. Malunt imitari modernos fumivendulos circulatores, qui unius mystici medicamenti vi cunctos morbos se curaturos iactitant, sed ut noster ait, veritatem dies aperuit.
Eodem Cap. Etiam cum vulnus siccatum est, cicatrix manet.AD mentem Medicorum dictum, quia antequam sanescat vulnus siccis medicamentis curandum, & ubi iam siccatum est, quia non potest reviviscere cutis, sed quidpiam aliud simile cuti, ideo cicatrix manet. Galen. copiose hac de re lib: 3. Meth. Ad hanc rem adsui potest, quod idem habet lib: 6. de Benef. cap. 26. Nunquam cicatrix nisi collata vulneri, placuit: quod ita coisse gaudemus, ut non fuisse mallemus. Hinc deprome, similitudinem elegantem. Cave laedas aliquem quia etiam reconciliatus frequenter meminit se fuisse quondam laesum, quia cicatrix manet in memoria que tenax est iniuriarum.
Eodem Cap. Nec corporibus copia vitiosi humoris intensis,
morbus incrementum est, sed pestilens abundantia.
{ стор. 12} HOC sensu accipio: corpora pravo humore repleta & distenta, non inde tantum incrementum morbi capiunt, quod plethora cum cacochymia laborent, sed quia pestiferi quippiam contrahunt quod quidam ex nostris αρρυτον [gr. arryton] putredinis gradum appellant. Et recte si quis 1. aph. 3. Hippoc. expendat ubi de plenitudine quoad vasa docet, quam in habitu athletarum ωσέν τώ τυπω [gr. osen to tupo] indicat. Cum enim non consistat, neque in melius proficere queat, superest ut recidat in deterius, & ultra. Sed an detur aliqua corruptio humorum, in corpore, ut quidam ex neothericis, indicibilis, cum apud alios, tum in meo commentario in lib. Herculis Saxonia de Plica repperies, verum corpora, copia vitiosi humoris intensa, morbum suscitant, etiam absque pestilenti abundantia.
Indidem Exulcerata & aegra corpora ad ictus levissimos gemunt.IN ulceribus & vulneribus ob unitarum partium solutionem: in aegris vero aut ob mollitiem animi, aut etiam ob excessum alicuius qualitatis, unde alteratio maior sequitur etiam ob levem tactum. Idem Seneca lib. 3. de Ira Cap. 10. Nunquam sine querela aegra tanguntur. Ita puerilia & muliebria ingenia levissimis quibusque exacerbantur, atq; inflammantur vel uti stipula. { стор. 13}
Lib. 2. de Ira.
Cap. 10. Omnia ista tam propitius aspiciet, quam aegros suos Medicus.DOcet principem ut sciat condolore vitijs sibi subiectorum, sicut Medicus facit. Hoc praeceptum aureum instillat nostris Medicis maximus Medicorum Hippocrates in illo libello quem παραγγιλιας [gr. paraggilias] hoc est praeceptiones vocavit, ubi Latine loquentem faciunt nostrum Senem. Qui enim verus est Medicus, is per Iovem, fide potius, quam duritie, in medendo utetur. Graece sic loquitur πιςει ηατεραμιν [gr. pisei nateromiu] idem vero denotat, quod ατερ μνοτυς [gr. ater mnotus] desumptum ab his, quae difficulter coctura molliuntur. Transfertur ad implacabilem animi duritiem inhumanitatem, ac ferreum & praefractum animum. Unde praeceptum est Galeni in lib: Med. Meth. ne aut adulatoris subdoli nomen in curramus abblandiendo, aut crudelis tyrannimpetuose & imperiose omnia prohibendo. Propitius igitur Medicus aegros suos auspiciat.Cap: 18 & 19. Quis Philosophorum exactiusatq; pressius temperamenta, quae ex elementis quatuor emicant atque oriuntur, uti hic noster sapiens Stoicus depinxit: quapropter totum id in hunc librum transfundam, atq; usu meum faciam. Nam cum elementa { стор. 14} sint quatuor: Ignis, Aqua, Aer, Terra; potestates pares his Sunt, frigida, fervida, arida, atque humida. Et locorum itaq; & animalium, & corporum, & morum varietates, mixtura elementorum facit, & proinde in aliquos magis incumbunt ingenia, prout alicuius, elementi maior vis abundavit. Inde quasdam humidas vocamus, aridasque regiones, & calidas & frigidas. Eadem animalium & hominum discrimina sunt. Refert quantum quisque himidi in se calidique contineat, cuius in illo elementi portio praevalebit inde mores erunt. Iracundos feruidi mistura faciet: est enim actuosus & pertinax ignis. Frigidi mistura, frigidos facit: pigrum est enim contractumque frigus. Volunt itaque quidam ex nostris iram in pectore moveri, efferuescente circa, cor sanguine. Causa cur hic potissimum assignetur irae locus, non alia est, quam quod in toto corpore calidissimum pectus est. Quibus humidi plus inest, eorum paulatim crescit ira: quia non est paratus illis calor, sed motu acquiritur ( uti in viridibus lignis) siccis aetatibus vehemens robustaque ira est, sed sine incremento, non multum sibi adijciens, quia inclinatum calorem frigidus in sequitur, Senes difficiles & queruli sunt, ut aegri & convalescentes, & quorum aut lassitudine aut detractione sanguinis exhaustus est calor. In eadem causa sunt siti, fameque rabidi, & quibus exangue corpus est, { стор. 15} maligneque utitur & deficit. Vinum incendit iram, quia calorem auget pro cuiusque natura. Ad mentem Hippocratis haec dicta, qui in lib. de Principijs et lib. de Natura Humana quatuor elementa primus astruit, deinde ex his temperamenta discordia concordi progenerari, quemadmodum docet Galen, in libris tribus de Temperamentis, & lib. 1. de Elementis. Et lib. i. de sanit. Tuend. Cap. 2. Avicenna quoque lib. 1. Can. Fen. 2. Doctr. 2. Summa 1. Cap. 15. Sed quod temperamentum corporis sequantur mores licet in multis docear, sed praecipue in eo, cui eum titulum praefixit Galenus, atq; in lib. de Temp. Sed & Baptista Porta scribens de Physiognomia Coelesti, dum ad astra temperamenta reducere vult, haud ignarus huius rei, detorquet id totum negotium ad temperamenta ab elementis prodeuntia. Sed non solum naturalia temperamenta Seneca numerat quae ad iram sunt prona, sed etiam acquisititia, quae ex sex rebus non naturalibus oriuntur: audiamus ipsum lo quentem.
Sed quemadmodum natura quosdam proclivos in iram facit: ita multae incidunt causae, quae idem possint quod natura. Alios morbus aut iniuria corporum in hoc perduxit, alios labor, aut continua pervigilia, noctesque sollicitae, & desideria, amoresque, & quicquid aliud aut corpori nocuit, aut animo, aegram { стор. 16} mentem in querelas parat. Sed ista omnia initia causaeq; sunt, plurimumq; potest consuetudo, quae si gravis est, alit vitium. Enumerat enim laborem nimium, vigilias, affectus animi, & consuetudinem, quae ut Galen. 2. de Temp. Cap. 4. atque Avic. 1. Fen. 3. Docto. 5. Cap. 1. nil aliud est quam acquisititia natura. Sed audiamus Prognostica & curationem ab ipso Seneca. Naturam quidem mutare, difficile est: nec licet semel mixta nascentium elementa convertere. Ecce Prognosis, quod naturalia vitia corrigi possunt sed non extirpari, ut idem dicit in Epist. Sed in hoc nosse profuit, ut calentibus ingenijs subtrahatur vinum, quod pueris Plato negandum putat, & ignem vetat igne incitari.
Ne cibis quidem implendi sunt, distendentur enim corpora, & animi cum corpore tumescent. Labor illos citra lassitudinem exerceat, ut minuatur non ut consumatur calor, nimiusq; ille feruor despumet. Lusus quoque proderunt, modica enim voluptas, laxat animos, & temperat. Humidioribus, siccioribus, & frigidis non est ab ira periculum: sed maiora vitia metuenda sunt, pavor, difficultas, & desperatio, & suspiciones. Mollienda itaque, fovendaque talia ingenia, & in Iaetitiam evocanda sunt. Et alijs contra iram, alijs contra tristitiam remedijs utendum est, nec dissimilibus tanum ita, sed contrarijs curanda { стор. 17}
sunt, semper ei occurremus, quod increverit, Prosequitur ulterius Seneca, quomodo a prima infantia instituendi sunt pueri, ne posthac facile vel in iram irritentur, mollis enim haec aetas & cerea, quae facile impressas imagines recepit. Tu adverte, quisquis e Schola Medicorum prodijsti an non haec mere ab ipsis indicationibus ducta sunt remedia. Et propterea longius protraxi eius verba, quod volui tanquam sua, ex illius officina, perpolita, atque cultoria in usum trahere. Sed quoniam in his libris de Ira Seneca & naturam irae, & quae eam consequantur, tractat, atq; illius definitionis Aristotelicae communis saepius meminit, ideo pauca ex nostro Galeno, auctuarij vice apponam. Galenus igitur lib. 2. de Sanit. Tuend. Cap. 9. sic iram declarat. Ira, non est naturalis calor mutatus, sed veluti feruor est caloris in corde. Itaque etiam essentiam eius vel probatissimi Philosophorum talem esse affirmant : quippe accessorium irae est, non eius essentia, ultionis appetentia; Et lib. 2. de Causis Puls. Cap. 1. Ira videtur innati caloris esse veluti quidam feruor. Ab effectu vero idem Galen. lib. 2. de symp. Caus. Cap. 5 sic eam finit. Ira tum spiritum, tum sanguinem foras agit, & fundit, & calefacit. Itaque etiam pulfus tum arteriarum, tum cordis, irati, maximi & vehementissimi sunt. Ab ira nemo interijt, ut pote nec calore perfrigerato nec { стор. 18} eius robore soluto. Sed tamen idem Galen, lib. 1. de differ. febr. cap. 3. affeverat tantum feruorem sanguinis ebullire quod aut spiritus incenduntur & fit ephemera, aut tenuior pars sanguinis & fit tertiana, aut sanguis & fit continens quam Graeci σνυεχον appellant. Sed iam satis de hac insania, sed addo unicum remedium ex ipso Seneca eiusdem lib. Cap. 28. Maximum remedium est irae, mora.
Lib. Tertio.
Cap: 3. Caducae sinistraeque sunt vires, & in malum suum validae, in quas aegrum morbus et accessio erexit.COnfutando Seneca hanc sententiam Philosophorum, qui iram cotem fortitudinis dixerunt, inter alia argumenta, hoc simile affert: cui lumen hoc facio. Aliquando in morbis quibusdam, veluti in phrenitide & insania, vires aegri, quae ob vim morbi labescere deberent; illae vero magis ac magis augentur in ipsa accessione seu exacerbatione morbi, sed non est fidendum, neque de securitate morbi asseverandum ex viribus robustis, si quidem ejusmodi vires mali ominis hoc est sinistrae sunt, & hoc unum indicant quod brevi sunt casurae, atq; una cum illis aeger: { стор. 19} inquietudine enim & assidua iactatione dissolvitur robur illarum, atque ita defectione solvuntur: ut in phreneticis fieri videmus.Cap: 9. Quemadmodum adversus pestilentiam nihil prodest, firmitas corporis, & diligens valetudinis cura; promiscue enim imbecilla, robustaque invadit.
ATtende diligenter quis sit morbus pestis, cui nec valida corpora atque athletica resistere queant, & quod terribilius, neque cura diligens valetudinis, sive teipsum praeserves, sive infecto medearis. Ita est, lares enim corporis nostri demolitur, quibus extinctis vita quoq; cessat: adhaec incertum est inter Medicos an ametriae sit quoddam genus, an vero compositio aliqua vitietur, an dissolvatur unio, sive occultum quid sit, & divinum sicut Hippoc. 1. Prog.dicit, atque ideo difficilius remedium inveniri potest, quia ipsius natura ignota, ipsi vero effectus tam clari, quam solis lumen. Eandem ob causam diversa & varia medicamenta composita, & ceu casui commissa, si forte profutura sunt. Et quod magis saepe in quadam peste proficua, in alia noxia.
Cap: 8. ut quaedam in contactos corporis vitia transiliunt,
ita animus mala sua proximis tradit.{ стор. 20} PVlchrum simile a morbis corporis, ad animi vitia traductam, qui vero morbi tales, ecce peltis, ophthalmia, scabies, phthisis, lues venerea, & plura vide apud Fracastorium de morbis contagiosis, & in commento meo in Saxoniae Plicam.