Antoni Mierzynski. De Vita Moribus Scriptisque Latinis Sebastiani Fabiani Acerni. P. IX

Quum nullus fere, id quod jam dixi, exstitisset auctor, qui ipso Acerno fontem lautiorem ad vitam ejus describendam reliquisset: nullum quoque, qui morum aniiniquc cultus vividiorem, quam ipse Acernus, proponeret imaginem, invenire potuimus. Quod quidem qua sit difficultate, neminem fugit, qui, quae obiter dicta sit sententia, eam saepissime non ex intimo animo manasse sciat nec moribus tribuat id, quod saepe et verborum volubilitas et orationis aliqua ornata luxuries et mobilis animi sensusque status fortuito efficiant, ut homines ad passim expressas impellantur sententias.

Читайте першу частину за посиланням: Antoni Mierzynski. De Vita Moribus Scriptisque Latinis Sebastiani Fabiani Acerni. P. VIII

Quam rationem, qua nullam usquam aetas illa saniorem protulit, planius ac plerumque acerbius expositam in opere: «Victoria Deorum» reliquit nobis auctor.

Homini cuique quum id natura insitum esse videatur, ut inter ceteros innotescat atque excellat, non mirum est, quod omnes summa cupiditate hoc studio capti descendunt in certamen ct de praemiis contendunt. Est autem gloria quasi «odor virtutis» nobilitas ipsa «stipendium virtutis»; artes vero liberales laboresque sunt «adjumentum nobilitatis.» (Cap. 1-1V.) Itaque nullus est, qui assecuturus sit nobilitatem nisi virtutem petiverit animumque studiis artibusque excoluerit. — Sunt tamen multi, qui dignitatem hanc stirpis esse perhibeant et in enumerandis majoribus, in stemmatis ponant; sunt, qui summam et in opibus divitiisque et in egregio quodam corporis habitu ac forma et in otio inertiaque et in ejusmodi rebus aliis sitam esse censeant. — «Sed talia pueris placandis vel illis, Queis meliorem hominis partem Saturnius aufert.» (Cap. II.) Nobilitas stirpis non esse probatur. Multos enim videmus eosque praeclaros ac summos sive deos sive homines humili loco natos (Cap.V-XII.) saepe lecto furtivo. (Cap. XIII.) Contra saepissime evenit, ut ex summis clarissimisque nascantur vilissimi, ignavissimi, vitiosissimi (Cap. XIV-XVI.), quos quidem nemo nobilium numero asseret. Ut autem maxima dispereunt imperia lataque regna, quae tot nobilissimi homines tuentur, sic singulae domus multo citius corruunt et in longaevum durare et splendere non possunt. (Cap. XVII.) Qui tamen illud Horatii objiciunt:

Читайте також: Андрій Абрек. 10 жовтня року 1621, або Пам’ятка звитяги і слави...

Fortes creantur fortibus et bonis Est in juvencis, est in equis patrum Virtus. Nec imbellem feroces Progenerant aquilae columbam, nescire videntur a bestiis exempla quadrare non posse in homines,

«Non similis ratio hominumque boumque»

(Cap. XVIII — XIX). Quid vero? num ii, quorum tam fervens in conservanda et non miscenda stirpe ardor, rependunt, nutriccs ab ipsis coemi vilissimas cx humillima plebe, plerumque morbis contaminatas. Hanc certissime, si qnis aliquam quaerat, inveniat caussam, cur multi degenerentur.

Hinc monitoris partes agens Acernus docet, quomodo educandus sit puer, veram assccuturus nobilitatem. Itaque mater, ut ipsa praebeat infanti mammas, oratur: lac enim nutricis non parum habet momenti ad confirmandum aut debilitandum corpus, ne de moribus dicatur.

Sed matres hominum vix illo nomine dignae
Sat peperisse putant, 'empta nutrice rependunt
Naturae officium, conducto lacte recentes
Excipiunt partus: mulier male nata papillam
Uberaque ingenuae dat mercenaria proli,
Pectore degeneri manans ignobilis humor
Instillatur hero regique ducique futuro»[1]).

Pessimis enim jam ab infantia imbuitur moribus, audit cantilenas ineptasque fabellas, discit lusus lascivos: quae vitia eo difficilius eradicantur, quo rarius parentes dant operam, ut bono tradatur puer praeceptori. Itaque haec inolescunt et in omnem durant aetatem[2]). Quibus vero rebus instituendus sit puer, id plenius nobis auctor multis locis exponit singulas quasque literarum disciplinas percurrens[3]). Valetudini tamen, cujus curam corporis exercitatione habendam vehementissime commendat, maxime vita convenit rustica: ruri eniin saepius labores pueri suscipiunt, quibus corpus firmetur (C. XIX — XXI). — Prudenter igitur intellexisse et perspexisse videmus Acernum, ei id agendum esse, qui reipublicae optime consulerc voluerit hominumque societatem in meliorem redigere statum cupierit: ut proles melius educetur atque erudiatur. Ipse quidem, id quod jam monui, disertissime tractat, in quae studia incumbendum sit puero, ipse libros quoque manibus discentium tradendos scripsit. Hoc mihi consilium habuisse videtur in edendo Dionysio Catone, qui liber tunc in omnium discipulorum manibus versabatur, eundem in finem scripserat et polonicos et latinos versus, qui dicuntur memoriales, ad Polonorum res gestas spectantes: quo facilius res patriae in memoria haererent; hoc consilio in Jesuitas vehementissime invectus est, quod eorum docendi rationem inanem pcssimamquc esse putabat: «Verum utilissimi sunt, dicit in Actione Acernus, propter scholas; multos jam ludos librarios aperuerunt; magno motu sit concursus juventutis; magna nobilium pars eaque fere praecipua ab illis erudiri suos filios cupit propter magnam doctrinae, fidei, gravitatis, constantiae existimationem et propter singularem quandam docendi rationem. Eodem accedit, ut nullis praemiis laborum propositis, magnos tamen labores suscipiant et sustineant. Heu me miserum! Cur ego vos, quos semper laudavi, cogor reprehendere? Non videtis, non intelligitis, senatores, haec omnia ad perturbandam quietem pertinere? non animadvertitis, plurimas scholas ab illis jam dissipatas esse? unam scholam celeberrimam Cracoviensem, viris doctissimis in omni disciplinarum genere ornatissimam jam solitudine foedam atque squalidam nulla antiqua ornamenta retinere? Habuit Polonia ante istos Jesuitas monachos, habuit viros ornatissimos — una academia Cracoviensis quatuor milia literatorum juvenum numerabat . .. Jam prope vigesimus annus est, ut Jesuitas istos in regno nostro videmus, qui ita scholas suas instituunt, ut omnem industriae, diligentiae laudem aliis eripere cupiant, saepe admodum ludos comoediarum, tragoediarum omni splendore, copia et ornatu instructos exhibent, in quibus ludis summam laudem et utilitatem positam esse existimant, et hac propemodum una arte multos discipulos ad se pertrahunt: tamen neque inter tam praeclaros magistros neque discipulos videmus illos, qui possint aliquo genere eruditionis cum illis antiquis nostrae scholae magistris et doctoribus contendere .... Qui ad gladium, ad ignem, ad aquam, ad caedes atque vim decurrit, fateatur, se facilius hominem jugulare quam erudire posse Volumusne scholas evertere?

Читайте також: Теодозій Василевич-Баєвський. Святого Петра, митрополита київського, дивотворця російського (...), патрона свого копія, Петро Могила

Ego vero hanc amentiam a vobis longissime abesse cupio. Placet enim et utile est revocare veterem disciplinam et patrium inorem: praemia magistris et praeceptoribus proponi; eos gratitudinis et utilitatis spe ad scholasticum laborem suscipiendum excitari. Novam istam nostris majoribus incognitam, nobis ac juventuti nostrae inutilem, patriae perniciosam docendi rationem retinere non placet[4]).

Verum haec hactenus: revertamus ad eam, quam Acernus proponit juventutis institutionem. Quum adoleverit puer, in studium aliquod incumbat, neque ullius laboris aut artis eum pudeat. Stolidi enim neque ullo recto sensu praediti homines labore quoquam infamari posse gentem credunt. Sunt tamen, quas appellat auctor, artes quaedain nobis vitandae, quales factitant histriones, schoenobatae, mercatores. Ili enim sedulo divitiarum acquirendarum

Studio saepissime ad fraudem deducuntur. — (C. XXIII. XXIV et XXVII). Honestissimum vero omnium laborem esse militiam putat Acernus, qua facillime intermissa revocari possit nobilitas ac nova parari tot; praesertim tantisque occasionibus. Inest enim in acri militia et patriae decus atque gloria et terror hostium. Tempore pacis vero agriculturam commendat utilissimum laborem et honestissimum divitiarum fontem (C. XXVII — XXX).

Aliorum autem hominum vulgares, quae circumferuntur, opiniones facilius et brevius refutat. Miseros esse eos, qui nummis sibi emant nobilitatem; miseros, qui in opibus eam ponant: nam honesta honestis tantum gigni. Divitias autem a vilissimo quoque variis ac saepe turpissimis modis acquiri posse (XXXI sqq.). Cui tamen obtigerint, ei nil profuturas esse divitias ostendit, nisi animus dives et institutus accedat usumque decorum edoceat (C. XXXII sqq.).

Homines denique, qui egregio corporis habitu pulchraque forma excellere sese posse censeant, aut vi aliis inferenda aut otio et inertia, variis acerbissimisque carpit rationibus et perstringit. — Invectus in licentiam hominum, incidit in describendam libertatem, quae vera sit docens, unde fluat et qui ejus sint fines. Aristotelem fere secutus mediam inter servitutem et licentiam esse dicit, neque omnino esse posse, nisi virtute coerccatur. «Suro ditio regnumque potens et larga potestas, Quae deus et ratio liberrima dictat agendi, Quae patriae decus ct legum reverentia suadet .... Nec sine lege potest libertas jure vocari” (C. XXXVIII).

Quum de divitiarum usu longius dissereret, adiit urbium quoque incolas, ut melioribus consulerent moribus, ne luxuriae ct mollitiei dediti officiorum obliviscerentur. Prae cipue vitio vertit iis nimiam fidei levitatem callidamque simulationem.

[1] Vict. Deor. C. XIX. p. 303.
[2] Nescio, utrum ipse in hanc inciderit rem, an secutus sit Cie. Tuse. III. 1. 2. et Favorinum apud Geli. XII. 1.
[3] Vict. Deor. p. 215 sq.; p. 265 sq.; p. 270; p. 512
[4] Actio io Jesuitas.