Antoni Mierzynski. De Vita Moribus Scriptisque Latinis Sebastiani Fabiani Acerni. P. V

Starovolscium, qui poetam anno MDCVIII, aetatis vero LVII mortuum esse memoriae prodidit, sequenti facile occurrit, Acernum esse anno MDLI natum1; neque vero ad hoc usque tempus, quisquis est vitae ejus auctor, aliam secutus est sententiam. Nomen poetae fuisse Sebastiano Fabiano Klonowicz, quum ab aliis tum ab ipso accepimus, quod e more, voce "Klon" idem atque "Acer" significante, in Acernum mutare placuit2. Utroque usus est poeta, praenomine Fabiani saepe omisso.

Читайте першу частину за посиланням: Antoni Mierzynski. De Vita Moribus Scriptisque Latinis Sebastiani Fabiani Acerni. P. IV

quod Acernus urbem illam canens semper senatus, curiae earumque rerum, quae ad magistratum pertinent, lubentissime facit mentionem, gratum quasi ostenturus piumque in senatum animum, jam de quacunque alia dejicimur sententia. Quid enim commemorem versus illos:

"O mihi semper venerande coetus
Vertices urbis celebris senatus"17)

quidni laudem:
"Pontificem juvat lectissima turba senatus"18)
"Curia commemoranda mihi, subsellia leges"19).
Musae vero Leopolin reversae, urbem salutant et "pia scita probant"20).

Quae quum ita sint, jam de altera quaestionis parte sine ulla dubitatione certo nobis persuadere possumus, Acernum Leopoli magistratum gessisse.

Читайте також: Мовна свідомість і мовна практика Григорія Сковороди в контексті староукраїнської книжної традиції

Atque hac ex urbe Lublinum se contulit, in urbem opulentam, copiosam omniumque rerum abundantem, anno MDLXXX ita ut quatuor per annos Leopoli habitasse videatur. Quae res quum alios fugisset, mihi est comprobanda; neque id difficile. Anno enim MDLXXXII se civem esse Lublinensem professus est ipse Acernus21). Si in vulgus manavit liber (1584), viri duo, Simon Alexandrinus Leopolita magister, et Paulus Novicampianus, medicinae doctor (cf. Zubrzycki: Kronika miasta Lwowa p. 119), quos tum urbis consules ex universitate Cracoviensi habuisse potuerit amicos. At viris hisce carmen dedicasset, non senatui toti, qui ex XII consulibus constabat. (Idem in praef.) autem "Roxolania" accurate et diligenter perlegerimus, apparebit, plerasque descriptas urbes ab Acerno esse visas, quarum silum quaerentes, exceptis Kijovia, Camenecia, Premislia, Drohobicz22), reliquas fere omnes, Leopolin, Buscam, Belzam, Socalem, Hrodlam, Zamoscum, Crasnostaviam, Chelmam, Lublinum denique, omnes hac via sitas reperiemus, qua Acernus ingressus est, quum ex urbe Leopoli Lublinum peteret.

Atque tota haec quaestio jam ad eum deducta est finem, ut restet de tempore hujus itineris ut disseram: quae res nullam praebet difficultatem. Verum enim vero si animo reputamus, quae de Zamosco urbe dicuntur:

"Dicite quod surgit coelo arridente Zamoscum"23).
"Tempus adest surgens memorare Zamoscum

Quod Deus auspiciis excitat ipse suis."

"Mercurio surgunt fora" "curia construitur" "Qua Themis regnet", qua norint dicere jura senes”, "qua nunc has moles surgere vides"24): haec igitur considerantibus luce clarius apparet, Acernum hic surgens dicere Zamoscum et annalibus evolutis occurrit, hanc urbem anno MDLXXX a claro illo Joanne Zamojski esse conditam25).

Читайте також: Іван Франко - інтерпретатор "Роксоланії" Себастіяна Фабіяна Кленовича

Lublini civitatem adeptus magistratum petebat Acernus atque post annum MDLXXXV consul urbis esse electus videtur. Libro enim cuique auctor et nomen et honores addidit. Itaque usque ad annum MDLXXXV civem sese esse Lublinensem disertissime declarat26); anno vero MDLXXXVII jam ejusdem urbis consulem27), quo munere, ut tum mos erat28), donec vixit, fungebatur. Intra hoc tempus eum proconsulem esse factum uterque testatur, Starovolscius et Wielewicki29); accedit quod proconsules e consulum numero eligi solebant30). Acernus ipse munus hoc se gessisse nullo loco est auctor. Attamen in libro Marsupii Judae31), in quo, occasione oblata, et facete et acerbe varia proconsulis officia enumerat, ita hoc facit, ut jam ex hoc uno loco conjicere possimus, Acernum munere illo functum esse. — Quae quum anno MDC scripsisset, sequi videtur, ut ante hunc annutu fuerit proconsul32). Accuratius enim tempus nequeo definire, praesertim quum tantae et tot rebus gestis clarissimae urbis desiderentur annales.

17. Cf. Carmen ad senatum Leopoliensem, quod exstat ante “Roxolania”
18. Rox. v. 1179.
19. Ib. v. 1263.
20. Ib. v. 1190.
21. Maciejowski: Piśmiennictwo T. 1. p. 522 cf. etiam hujus meae opellae partem III.
22. Premislia et Drohobicz urbes recto itinere obviae Cracovia Leopolin tendenti. Kijovia et Camcenecia urbes quidem Russiae sed non rubrae.
23. Rox. v. 13.
24. lb. v. 1279 — 1294.
25. Stanislaus Sarnicius: Descriptio Vet. et Nov. Pol. p. 273.
26. In Roxolaniis ed. MDLXXXIV, et in Neniis ed. MDLXXXV.
27. Załuski: Biblioteka p. 107. — 
28. Zubrzycki l. l.
29. Star. l.l., Wielew. l.l. — Quae vero fuerint consulum et proconsulum officia, Martinus Cromerus nos edocet in libb.: De republica et magistratibus Polon. Lib. II. p. 157 (ed. Varsav. 1761): "Ita consules vocamus eos, qui et veteribus decuriones appellantur, penes quos est civitatis cujusque gubernatio et custodia, in delin quentes animadversio, publicorum commodorum administratio, curaque aedificiorum et sartorum tectorum publicorum . .. proconsulem vocitant, qui eos quoties opus est, convocat et in consilium adhibet. Nam leniora sine illis ipse gerit." Quas vero caussas dijudicaverint cf. p. 163.
30. Annuus hic magistratus erat, quamquam negari non potest, quin fuerint urbes, in quibus sex tantum hebdomades sit gestus; sed hoc rarissime accidebat cf. Zubrzycki l. et l.l.
31. Wor. Jud. ed. Lips. p. 35 sqq.
32. Non ipso anno MDC, ut Maciej. l.l. p. 533 refert: hoc enim anno se consulem fuisse, Acernus ipse testis est. Wor. Jud. praef.