Antoni Mierzynski. De Vita Moribus Scriptisque Latinis Sebastiani Fabiani Acerni. P. III

Starovolscium, qui poetam anno MDCVIII, aetatis vero LVII mortuum esse memoriae prodidit, sequenti facile occurrit, Acernum esse anno MDLI natum1; neque vero ad hoc usque tempus, quisquis est vitae ejus auctor, aliam secutus est sententiam. Nomen poetae fuisse Sebastiano Fabiano Klonowicz, quum ab aliis tum ab ipso accepimus, quod e more, voce "Klon" idem atque "Acer" significante, in Acernum mutare placuit2. Utroque usus est poeta, praenomine Fabiani saepe omisso.

Читайте першу частину за посиланням: Antoni Mierzynski. De Vita Moribus Scriptisque Latinis Sebastiani Fabiani Acerni. P. II

Starovolscium, qui poetam anno MDCVIII, aetatis vero LVII mortuum esse memoriae prodidit, sequenti facile occurrit, Acernum esse anno MDLI natum1; neque vero ad hoc usque tempus, quisquis est vitae ejus auctor, aliam secutus est sententiam. Nomen poetae fuisse Sebastiano Fabiano Klonowicz, quum ab aliis tum ab ipso accepimus, quod e more, voce "Klon" idem atque "Acer" significante, in Acernum mutare placuit2. Utroque usus est poeta, praenomine Fabiani saepe omisso.

Quod vero ad locum, ubi natus sit, pertinet, in libris Victoriae Deorum Sulmierzyce eum vocat poeta ipse: “Nasoni Sulmo patria est, Sulmircia nobis 3 neque minus ubique se Sulmircensem appellat4. Etsi autem inter omnes constat, Sulmierzyce hanc esse urbem, quae tunc ad palatinatum Calissensem pertinebat, nunc vero in Magno Ducatu Posnaniensi haud procul a Silesiae finibus sita est, tamen non defuit, qui id in dubium vocaret. Maciejowski enim, postquam ejusdem nominis vicum inter Radomsko et Wieluń in tabulis invenit, nonnisi nominis similitudinem secutus contendere videtur, cum Acerni patrium fuisse5. Mihi vero famam de Acerno usquequaque in illo oppido servatam respicienti sententia haec, cujus nullus est testis, minime placet atque etiam vir doctissimus ipse postea ab ea discessit6.

Читайте також: Новолатинська поетична спадщина як частина полімовного літературного процесу в Україні кінця ХVІ століття

Quodsi in illam, quae verisimilior videtur esse, disce­dimus sententiam, jam in illam, quae de genere ejus agit, deferimus quaestionem. Itaque ea ipsa, quam modo attigi, fama inclinat animum, ut credamus, patrem civem fuisse illius urbis. Num vero praeter agriculturam alii quoque intentus negotio rem familiarem auxerit, certum non est, neque quidquam relatum accepimus7. Hoc vero in certis habere possumus, nobilis ordinis gentem poetae non fuisse; neque enim in libris, qui nobilium servant nomina, eum invenimus neque ipse se vocat nobilem. Imo vero, quum omisso nomine scripsisset “Equitis Poloni in Jesuitas actio­nem primam”, tantum abest hoc ut refutet, ut comprobet sententiam meam. Quum enim invidiam, quam sibi illa

actione excitaturus erat, fugere voluisset: ut in errorem inducerentur homines, equitem se esse simulavit. Contra ii qui responderunt omnes eum «fictum equitem» appella­runt8. Accedit, quod, quum poetae mos fuerit, honores suos referre, profecto, si nobilis fuisset, sese talem pellasset, praecipue illius ordinis honore denegato. Tum quo que magistratus gesserat eos, quos nobiles tunc aspernabantur. Exstat denique epistula ad Krzemieński, Priorem monasterii Sieciechoviensis, in qua scribit noster: «Hanc vero oratiunculam ... conventus nomine scripsi .. ut sit animi nostri testis erga tantum virum9, apud quem prae­stat, me esse gratiosum quam vel mille diplomatis com­munitum»10.

Читайте також: Латиномовна інтелектуальна спадщина «львівського народу» – продукт культурного пограниччя

De juvenili autem aetate, de ejus studio primis elementis impertito, nihil nobis relatum est. In “Marsupio Judae”, libro anno MDC scripto et edito refert noster: “ante quadraginta annos in urbe Hungariae Pezynek fui«; novem tum annos egisse poetam scimus11. Quo vero consilio qua ve ratione Hungariam petierit, ne conjicere quidem possum. Neque habeo, quid censeam de itinere decem annis post facto12, quod eodem in carmine commemorat13).

1) Starovolscius: Hecatontas No. XCV et alii.