Попередню частину праці читайте тут: Prodigium Gratiae...
Panegyrica Gratiarum Actio. Magnae Dei Hominis Matri.
Ob vindicatum ab ultimo interitu orbem illius felici Caelestis Nuntii expeditione
Fortunato undique tot nominibus quot gaudijs die hoc uno infelicitatis genere miserum se universus dolet Orbis Virgo Augustissima, quod Tuis immortalibus in mortalium rempublicam promeritis nec pares referre gratias, nec votis saltem suis aequales habere possit. Habet nimirum id congenitum sibi Tua divina virtus, ut invicto passu minores eluctata gradus in altissimo consistat fastifio, quod ubi semel attingere illi concessum est, eam sui intendit venerationem, ve laudatores aeque ac admiratores arcana vi Maiestatis opprimat. Quanquam hoc quoque ipsum in Tuae censum gloriae venit, tot ac tanta esse Tua in humanum genus beneficia, ut non sentiri ab omnibus non possint, nisi omni exuto humanitatis sensu; rependi, aut e pretio aestimari nequeant, solicitato etiam ingenio in omnes partes. Ergo fateri cogimur simul nobis hodie pectus solvi in gaudia, simul fatali quadam silentij necessitate constringi linguam. Nam quae facundia dicendo exaequare possit concessam caelitus per Te universo fortunam, quae aemula Ter Optimi Maximi Numinis mundum architectantis, uno virginei responsi verbo, uno oraculo vitam omnibus dedisti, nescio an felicius acceptam primitus, an per Te redditam. Dixisti Fiat, et ecce omnia quae longum suis insepulta ruderibus iacuere extulerunt caput, ut vel Te orbis Dominam adorarent, vel Tuo honori, Tuo nomini sic erecta assurgerent. Tot ora tum nacta es Tuae pariter ac suae applaudentium felicitati, quot semivivis mortalibus reddidisti salutem. Non hic Paeonia aut Aesculapij fudavit ars, sed Tua actuosior virtus uno id oraculo praestitit, ubi omnia illius consilia ac auxilia irrito conatu fuissent fatigata. Omnipotens profecto sermo Tuus fuit, qui Verbo Unigenae Patris persuasit, ut sibi hypostatico (ut vocant) annulo nostram subarrharet humanitatem, qui pristivam totius orbis calamitatem avertit, qui coniurata in perniciem nostram hostium consilia confudit, collapsa in gradum reposuit, longam infelicitatem optatissima commutavit fortuna. Audire Te, capi erat Immortali Verbo, mortalibus vero indubitatam felicitatis novae spem capere. Numen quoddam caeleste tum visa es, quae humanae fortis praetergressa modum praepotenti quodam nutu vitam universo dispensabas, dum pro fabuloso Iovis Statoris Nomine Aram et Asylum publicae felicitatis ex vero Te comprobares, ruenti in exitium rei ac spei mortalium praesentissimis suppetiis auxiliatricem dexteram porrigens, ne per praecipitia tot infortuniorum ad interitum properaret.
Читайте також: Особливості та шляхи рецепції леонінських віршів-епітафій в українських поетиках та риториках XVII-XVIII ст.
Ac nobis quidem novercantis vices fortis aestimantibus id unum reliquum erat, ut longae calamitatis taedia solo usu leviora faceremus, quibus remedium optare non afferre licuit. Hinc ad communem damnatus infelicitatem orbis non tam Oceani ac minorum marium undis circumfundi, quam proprijs innatare lacrymis videbatur, tristes nimium lessus alternis velut choris ingeminantibus singulis, dum illi amissa paradisi Tempe lamentarentur, hi proscriptos se in exilium tanto intemperantius ingemiscerent, quanto Vivacior est calamitatis magnae sensus post magnam fortunam. Quid aliud in orbe audire erat, quam aut lamentantium voces, in eam se malorum hereditatem natos quae non filijs sed mancipijs etiam gravissima effer, aut incusantium Protoplastorum inconsultam ingluviem, ut aliquando aeternam mentem aliquis calamitatis nostrae sensus tangeret. At irato diu terris caelo, tot planctus ac lacrymae, tot suspiria ac vota auras non aures petebane Numinis. et quia certum illi erat tragicum infortuniorum ex nobis dare argumentum, nihil mite aut pacatum agitare videbatur, nisi ut immortalium irarum iaculis metam nos destinaret, sub ictu semper positos impendente cervicibus vindice flagello exterreret, ac ipsa imminentium rerum expectatione exanimaret saepius. Augebat diuturnam malorum iliadem tartarei hostis superbia (ut Victorum est insolens ingenium) qui tot manubijs animosior, fortunae suae applaudendo nostrae insultabat forti. Conclamatum diceres de libertate tot Procerum Orthodoxae Fidei, tot heroum foris iuxta ac domi a virtute laudatissimorum, quam frustra iteratis quotidie inclimarent vocibus. Hinc successu elatior tyrannus orci solam cupressum meditabatur, quam pro foribus, pro palatijs, pro Divorum delubris, per fora per compita poneret, augurem promiscuorum funerum quibus aeternus parentaret luctus. ipse orbis in carcerem transierat, quo stygis mancipia clauderentur aut in ardentes rogos, quibus spes ac vota subdiro servitutis iugo gementium inter desideriorum aestus immorerentur quotidie.
Una Tu demum extitasti Virgo fortunatissima, quae non cunctando sed caelestis Nuntij oracula acceptando, inclinatam ad ultimum exitium humano generi restituisti rem. Tu lacrymas Protoparentum, Tu gemitus miserorum brevi verborum compendio recreasti, re ipsa uberius solatium allatura. E legibus plane Laconum palestrae tum peroraveras, sed ea facundiae energia ac patetica vi, quae ingentem stygio serpenti doloris materiem, nobis vero gaudiorum praebere caepit. Ita Clypeus clypeo retusus, et qui non tam oratione quam venenato halitu pestem in universam Adae sobolem diffuderat, Virginei oris Spiritu se exanimatum sensit. Abstersae tum ex vultibus omnium lacrymae, cum aures sua gaudia ad oculos transmitterent; dataque fides Verbo Regiae Virginis de secutura mox publica felicitate quam actuosissimus praeiret prodromus Fiat. Stetit admirabunda magna rerum parens natura, validissimas in parvis aeque ac magnis suas vires secum reputans, et attonita ad divinum agendi robur Tuum victam se Tua virtute sensit, quam ad eandem cum praepotenti Numine sphaeram extenderes. Didicimus tunc usu nostro: Lacryma nil citius arescere {Cicero}, quando lacrymas omnes ac dolores nostros lenissimus ille ventus ter Sacri Pneumatis Te auspicato afflans tam facile exsiccavit. Ac sicut atratam caeli marisque caliginem unus etiam arridentis amaeniori facie solis radius serenat; ita unicum Tuum Virgo Verbum longos calamitosorum mortalium dolores erexit in gaudia. Laetior redijt omnibus rebus vultus cum Tu plena gratiarum omnibus adderes gratiam, et mare velut capacissimum ad minores etiam alveos felicitatis rivos diffunderes. Auspicatum id erat fortunati partus Tui omen, cum primum in animis omnium laetitiam peperisses, positura veluti caelestia rudimenta in hominum pectoribus, ut felicius Deum pareres.
Читайте також: Семантика прийменникових та безприйменникових конструкцій середньовічної судово-адміністративної латини XV–XVІ ст.
Quo magis pronum est intelligere, quanta sollicitudine Orbis universus autem arrexerit, dum pro Verbo Immortali caelestis Paranymphus apud Te peroraret. Nam quando robustum adeo suo in nomine Oratorem ad Te introire videbat, ingens omnino aliquid Tibi persuasurum autumabat non ex vano, et quicunque virtutem illius in dicendo vinci nesciam, et Tui pectoris firmam adeo arcem cogitabant, nihil profecto nisi anceps ac incertum in lubrico posita cogitatione praesagire poterant. Et vero eventus fidem fecit. Quippe ubi aeternae mentis consilium expositum Tibi est, quibus non pugnasti machinis ut propositum castimoniae propugnares? quibus non rationibus orator Genius factum modumque facti Tibi comprobavit, ut totum negotium approbare velles? Exhorrueras Tu ad primum illius affarum, aut verius ad Tuas laudes; ille pacem, quam universo ferebat orbi, Tibi primum attulit, et cui tam facile quam promptum erat cogere vel dissipare plebeias nubes, a Tuo animo illam horroris nubem expedita virtute inprimis dispulit. Concideras animo, non corpore tantum veluti suppliciter in reverentiam caelestis Legati demisso, sed mente etiam; erexit ille pectus Tuum, ab indito sibi Fortitudinis nomine nequaquam abludens. Quae non de in tamen