Prodigium Gratiae...

Hinc illa toties ex Te audire est oracula, quae redivivum Sapientem Romanum Senecam, et gemina urbis eiusdem lumina Horatium et Iuvenalem Sarmatico Orbi referant, dum obsequente enim vero ubique memoriae ex illorum thesauro recondita quaeque politioris Philosophiae profert dogmata. Quidquid profecto est literatae sapientiae in recentioribus nostri aevi voluminibus, quidquid arcanorum in annalium fastis, quidquid in antiquioribus Poetarum codicibus melioris venae et genij totum hoc in Te velut in compendium quoddam collegisti, ut capacissimam magnarum rerum Tuam mentem vel inde agnoscere liceat, quod eam tot tamque varia ex omni literarum genere volumina nunquam expleant, Testem appello illam Tuam ditissimae eruditionis opulentiam non ambitioso vani nominis studio, sed solido tot rerum collectam apparatu.

Prodigium Gratiae Magna Dei Mater et Virgo Maria concepta et Concipiens Fortunato a que ac intaminato utrobique Conceptu Orbi Orthodoxo ad spectandum In Collegio Gostomiano, Ab Autoribus Rethoricae e Societate Iesu Propositum Anno Natae Mortalibus Salutis.
MDCLXVIII
Leopoli, Typis Collegij Societatis Iesu

Purissimas reddam Aquas eorum et Flumina eorum quasi oleum adducam ait Dominus Deus Ezech. 32.

Читайте також: Мемуарно-епістолографічні твори латиномовної літератури України

Hesperidum procul hinc cedat regnator aquarum
Eridanus, cedat Vistula, Rhenus, Arar.
Ternum Goraisci canat Amnem fama Polonis
Lechia quo semper vela secunda dabit.

Ad Generosum ac Magnificum Dominum D. Iosephum De Gorai Goraiski Dominum et Mecaenatem.

Navim Institoris (hoc enim nomine Augustam Immortalis Verbi Parentem admonentibus Sacris Oraculis compellare placet) Gentilitijs Amnibus Tuis committimus Generose ac Magnifice Domine, quae secundo eloquentiae flumine vela fecisse iure merito sibi videbitur, si exoptatum in ijsdem portum invenire fas illi fuerit. In eam spem nos erigit illa tum ex diuturno usu quotidiana apud Te erga omnes humanitas, quae nisi Te probaret hominem Hospitale quoddam Numen videreris. Amica quidem Musis semper flumina fuere, at Tui Amnes singulari quadam religione ijsdem sacri videntur esse, qui literas quam cordi habeas vel illud unum argumento est, quod ab ore Tuo literatissimi quique etiam pendere cogantur. Hinc illa toties ex Te audire est oracula, quae redivivum Sapientem Romanum Senecam, et gemina urbis eiusdem lumina Horatium et Iuvenalem Sarmatico Orbi referant, dum obsequente enim vero ubique memoriae ex illorum thesauro recondita quaeque politioris Philosophiae profert dogmata.

Читайте також: Листування Лазаря Барановича з козацькою старшиною як джерело до історії Гетьманщини другої половини XVII століття

Quidquid profecto est literatae sapientiae in recentioribus nostri aevi voluminibus, quidquid arcanorum in annalium fastis, quidquid in antiquioribus Poetarum codicibus melioris venae et genij totum hoc in Te velut in compendium quoddam collegisti, ut capacissimam magnarum rerum Tuam mentem vel inde agnoscere liceat, quod eam tot tamque varia ex omni literarum genere volumina nunquam expleant, Testem appello illam Tuam ditissimae eruditionis opulentiam non ambitioso vani nominis studio, sed solido tot rerum collectam apparatu. Quis satis admiretur Tuam extemporalem facundiam, quae facit ut nullum ex remotioribus a vulgi sensu et captu proferatur argumentam, de quo Tu pari facilitate aeque ac felicitate non differas, caeteris statuendi libertates Tibi Victoriae palma relicta. Haereditarium videlicet Magnae Goraisciorum Genti est Sapientiae adire possessionem, nec minus honorum quam ingenij fascibus immortalem sui nominis propagare gloriam. Quanquam et eo nomine tenuem hanc opellam admittes, quod Mare Gratiarum ad te derivet, in quod Tuis Fluminibus libere illabi liceat, atque ita ad Fortunatas Insulas, ad Floridam Aeternitatis felici cursu ferri. Quod dum Tibi Gostomiana apprecatur suada, simul quidquid in Serenissimam Caelorum Reginam, aut in Te audaci consilio peccavit, ad Tuos Amnes lustralibus veluti Lymphu eluit.

Tibi devinctissimi
AA. R. S. I.