Сторінки 136-140 (Arbor Tulliana Iasinsciano)

Epitaphium e[st] sepulchralis Inscriptio continens Defuncti nomen, genus mortis, familia[e] et sacrorum compendiosam relationem. Præfigun[tur] com[m]uniter initio Epitaphij ille tres Litera[e] D: O: M: id est Deo Optimo Maximo infine ponitur nomen illius v[el] illorum qui posuere Epitaphium. Epitaphia aliq[uan]do sunt iocosa ordinarie tamen sera. Aliqua scribun[tur] simpliciter, cum scilicet no[n] disponitur narratio nominis, generis sepulchri. Alia oratorie cum narrationi factorum sensus aculi, Panegyrici Parenetici subiunguntur.

Іларіон Ярошевицький. Arbor Tulliana Iasinsciano

{stor. 136}
SUAVITAS 13TIA
De oratione Funebri.

Funebres aliæ ſunt, quæ habentur ab amicis ad hospites. Aliæ quæ habentur ab hospitibus ad amicos. Orationes 1mi generis vocantur gratiarum actoria[e] 2di generis Consolatoria[e]. Consolatoria funebris explicat 1mo Dolorem ex morte Defuncti idq; v[el] propinquorum v[el] amicorum.

2do Laudes Defuncti instruit desumptas ex locis intrinsecis, quales sunt Definitio, causæ, Effectus, comparationes, Potiſsimum ex adiunctis persona[e] eiusq; gestorum.

3tio. Solatur Consangvineos quod pra[e]stat ad ducendas causas Lanientes dolorem, quas Compendiose extemporane9 Orator amplexusest et sunt hæ communiter. Voluntas Dei Necessitas moriendi, vota tecte instituta, merita in Rempublicam, Ecclesiam, Memoria posteritatis. Filiorum Indoles defuncti vestigijs inha[e]sura.

Читайте також: Ян Домбровський. Філософський поєдинок списами найяснішого Замойського дому священного й освяченого (...) 1678

4to Apprecantur lætiores Succeſsus Disponuntur[!] hæ orationes communiter v[el] per Syllogismum eumq; inversum et imminutum v[el] per Enthymema ut patebit ubi agem9 de praxib9.

Item. Tractantur per Allegoriam, expolitionem Oratoriam, Allusionem ad Stemma, Lunam diceres: Non solis terris noctes incumbere, nec solam cimmeream umbram pati. Obscurantur etiam illustri ſydera, nec solum erratica aut minus conspicua rerum etiam primæ magnitudinis Soles ipsi mortis patiantur Ecclypsim, Luna noctem etc.

v[el] Gentilitiam Magnifici N: Lunam accipe etc. Fulserat Rossiaco Cælo aureum non hoc ſyd9 et hic in Laudes Defuncti excurreres.

Pari ra[ti]one

{stor. 136a}
in funere habentis pro Stemmate Leone[m]. Diceres v[erbi] g[ratia] nullas vires morti obsistere? Cedunt et fortissimaquæq; nec solius Imbellis fere sed Regales et Leonum Succumbunt cervices etc.Et hoc amplificato descenderes ad gentilitium Defuncti Leonem qualiter fatorum insultib9 et morti Succumbuerit et ille Leo etc: Et hic puncta Laudum decurreres exornaresq; Symbolo et exeplo, Sententijs Leoni Servientib9.

Partes Funebralis orationis sunt Exordium, confirmatio, conclusio, Nomine Confirmationis intellige Narrationem seu Laudes Defuncti dequib9 ha[e]c

NOTA 1MO Exordium consolatoria[e] optime duci potest ex abrupto ſcilicet ſi initio ſtatim doloris explices acerbitatem optandi viri iacturam.

NOTA 2DO Ducitur apte Exordium pra[e]fatæ Consolatoriæ â discursu vg Incertitudine mortis, vitæ brevitate, Fatorum Indiscretione, cæco mortu Impetu, fortunæ mutatione etc.

NOTA 3TIO Ordiri poteris ab adiuncto personæ tua[e] discendo vg Dolorem et Lacrymas tibi

Intercipere et verba ha[e]rere, Lingvam obrigescere, cor ad tanti funeris acerbitatem. v[el] Ab adiuncto persona[e] Tuæ et amicorum Sefuncti dicendo vg

Optative (: Utinam Magnifico Domino N:N: id est Defuncto:) Eius dignissima[e] familia[e] in Lætioribum morem gerere licuisset, dedissem aurem ingenio, animum promptitudini, me totum nutibus sed quia aliter ordinatum a Superis, etiam Lacrymas fundo in Obsequium.

NOTA In Laudib9 Defuncti debere ſervare ordinem

{stor. 137}
et gradus etiam vita[e] partes, ut pueritiam, Iuventutem, virilem ætatem, decurres et ordine, bona animi primo, postea Corporis recensebis, vel per grad9 officiorum, Titulorum et Reipublica[e] procedes.

Читайте також: Хлібкевич Іван. Положення з загального церковного права

GRATIARUM ACTORIARUM Nunc Consanguineorum easdem partes habent, modo enim explicant dolorem amicorum, Laudant defunctum et his punctis cum superiore conveniunt. Disconveniunt vero in tribus 1mo quia instituunt gratiarum actionem hospitibus proadornata funebri Pompâ. 2do Optant hospitibus Lætiora, in quib9 gratam possint reponere talionem. 3tio Ad Funebrem invitant mensam.

Suppelex Parentali serviens sententiæ In communi
Urna quæ nos colligit omnium rerum mensura est. Mors est malorum medicus.
Vitæ ſpacium Lacryma[e] natura discurrit, ratio extendit mors terminat.
Nihil est difficili9 quam dolori paria verba impendere.
Nunquam quod rapido pollice texuit, audet compositum paria retexere. Sarbievius.
Quem sui raptum genuere cives hic dui vixit.
Metuendum est fruges, sic iubet necessitas. Euripides
Sedulum meta[e] properat fugacis tempus ævi.
Magnæ ruina[e] magnum necesse est e[ss]e sonitum.
Uno eodemq; ubere, vitam mortemq; sugimus.
Accusare non mutare fata possumus.
Undecunq; eadem est via ad sepulchum.
Ignis quo clari9 fulget, eo citi9 extinguitur.

{stor. 137a}
Eripit se oculis et anfert perfecta virtus.
Duræ per agunt mortis ſorores reti fila revolvunt.
Non omnis moriar multaq; pars mei vita erit. Horati9
Pulcherrimum finem obijt qui diem obijt victor.
Horis decorem singuli carpunt dies.
Cito fugit æstas, fugit autumn9, fugiu[n]t p[ro]pinqui tempora veris.
Maioresq; cadunt magnis demontia9[!] umbra[e].
Vita Comedia est, cui9 Epilogus mori.
Sententiæ dolorem moventes
Semper acerba et immatura mors eorum est qui aliquid immortale fecerunt
Expletur Lacrymis erigiturq; dolor.
Mors optima est perire dum lacrimantur fui.
Non ferre dolorem non est viri, non ſentire non est hominis.
Item removentes Dolorem.
Non potest fieri ei9 mors amara, cui9 vita dulcis fuerat.
Non fluctio neq; Lacrymis placan[tur] rigidæ iura Proserpina[e].
Serenum turbat cælum, qui illustris viri Lacrymis extremum fædat diem.
{Seneca} Mors idem hominib9 est, quod portus navigantib9.
Item Heroum Funebris Servientes.
Vir fortis non debet ex vita fugere sed exire.
Sola nequit gravem virtus interitum pati. Ines
Fortium virorum vis terra ſepulchrum est.
In sculpsit cælo gloria ſospitat heroes. Sarbievius
Præclara et gloriosa mors Solis fortib9 contigit.
Fortes aut vincere aut mori oportet.
In Corpore fortium virorum quo amplior cicatrix eo amplior gloria est.
Gloriose vixisse laudatiſsimum est ſepulchri monumentu[m]. Plini9.

{stor. 138}
Sententia[e] Funebribus Iuventum Servientes
Raptus est Fili9 durum q[ui]sem sed tolerabile, quiasustulit ille qui contulerat. S. Hieronimus.
De nullis mors meli9 merita q[uam] ad quos venit ante quam invocare[tur]. Seneca
Non expectant ultimum tempus qui inprimis maturuerunt. Idem.
Lydorum Rex Filio orbat9 fascias super ei9 sepulchro appendit cum lemmate ver ætatis, autumn9 Virtutis.
In funere Germanici hæ erant populia[!] amentantis voces.
O breves infaustoq; Populi Romani amores.
Epaminondas mortem fortium virorum otium eſse dixit, improborum vero et ignavarum Laborem.
Interrogatus q[ui]dam q[ui]d e[ss]e mallet an Cresus dives an Socrates Sapiens? Respondit: in vita Cresus in Morte Socrates.
Ioannes Lusitanus interrogatus aprocerib9 q[ui]d sibi a civibus post mortem vellet, Respondit: gratum memoriam.
Alius dixit vitrum cum lemmate: pulchrum sed fragile.
Alius Spongiam ad Lacrymas natam.
Alius labyrinthum in quo sexcenti errores.

Symbola
Quispiam in Funere Principis pinxit lunam decrescentem cum lemmate: Lateo non minuor.
Alter Pyramidi a Sole de Super illustrata[e] inscripsit nesciaumbra[e].
Sepulchro Leonida[m] fuit Insculptum speculum.
Bene meritorum de Patria
In funere Cesaris Ferdinandi fuit mors picta, pingens in tabula hunc: geni9 Germania[e] interrogabat cui9 est ha[e]c imago? Abore mortis pictum responsum erat Cæsaris.
Spinola Roman9 Cardinalis stellis de die non apparentibus in Cælo tale inscripsit lemma non cernuntur et si sunt. Alludebat ad plures consanguineos, qui simul tumulaban[tur].

{stor. 138a}
Aurora[e] non diu lucenti, solem tamen post se relinquenti tale additum lemma sic defecisse decorum.
Palmæ in terram inclinatæ alter inscripsit: inclinata resurgo
Virgula[e] Lauri inscriptum peren[n]itate et a[e]tate.
In funere Margarita[e] Principiss[a]e q[ui]dam alludens ad nomen ei9 pinxit Margaritam insertam annulo extra maris et terræ viscera addito Lemmate terras eseruisse iuvat.
Cuipiam fuit symbolum infans quem mors nutricio loco agitabat in cunis cum lemmate nascentes morimur.

Apophtegmata
Seleuc9[!] aiebat ex vita velut ex convivio e[ss]e abeundum id est nec ſitibundum nec temulentum.
Alexander Magn9 interrogantib9 amicis quod ſibi iuberet inscribi Epitaphium R[!] Vos mihi magnum Epitaphium.
Clemens Alexandrin9 hominem Cytharam e[ss]e dixit quem admodum enim illa ex chordis, ita homo ex Corpore et anima constat qua[e] rumpun[tur] in morte.
Quidam vitam humanam dixit organum e[ss]e addito lem[m]ale: auram ex clude et tacebit.

Eruditiones

Agesila9 nullam ſtatuam in Sepulchro ſibi voluit extrui dicens: ſi q[ui]d [prae]clarum feci hoc est monumentum mei Thessalia cum funeri matris sua[e] (: ut supra innui:) nequivisset ad esse misit ſpongiam lacrymis plenam cum hac inscriptione corde lacrymisq; prosequor.

Perhibe[tur] de Philippo Alexandri Magni patre cum ſemel interam[!] pulverulentam concidisset surgensq; expressam sub statura[e] figuram videsset exclamavit oquam minimam terræ partem illi fortiti sunt qui orbem appetunt. Antiqui ad moribundos concitabant consanguineos et affines, ut ore admoto spiritum exeuntem exciperet.

Iidem antiqui dum corp9 defuncti defeneba[tur] Solebant nomen ei9 p[er] intervalla conclamare unde Virgil. Lib.: 4to AEnegidos

{stor. 139}
Animamq; ſepulchro condim9 et magnâ ſupremum voce ciem9. Verba conclamationis hæc erant vale, vale, noste ordine eo, quo natura permiserit sequemur.

Tyrann9 quispiam cæsorum capita ramis in horto arborum iussit appendi cum Lemmate. Bellaria martis.
Ad Tumulum Isocratis Syren fuit depicta ad exprimendam Eloquij eius Suavitatem.
Abraham9 Horteri9 scribit quibusdam populis in more fuisse pro pæcunijs uti ossib9 mortuorum.

Tamerlanes multarum gentium victor, morti proxim9 indusium hastæ suffixum per Castra iussit circumferri et clamari, Tamerlanes Orientis Domitor de tot Regnis Regibusq; hoc sibi unicum tegumentum poscit. Sever9 Imperator moriens ultimo dixit Omnia fui sed nihil modo prodest.

Suavitas 14ta
De Epitaphijs

Epitaphium e[st] sepulchralis Inscriptio continens Defuncti nomen, gen9 mortis, familia[e] et sacrorum compendiosam relationem. Præfigun[tur] com[m]uniter initio Epitaphij[s – закреслена?] ille tres Litera[e] D: O: M: id est Deo Optimo Maximo infine ponitur nomen illi9 v[el] illorum qui posuere Epitaphium. Epitaphia aliq[uan]do sunt iocosa ordinarie tamen sera. Aliqua scribun[tur] simpliciter, cum scilicet no[n] disponitur narratio nominis, generis sepulchri. Alia oratorie cum narrationi factorum sensus aculi, Panegyrici Parenetici subiunguntur.

Mod9 scribendi Epitaphij potissimum desumi[tur] a Locis intrinsecis Rhetoricis uti sunt. Partium Enumeratio seu distributio. Coniugata, narratio Nominis, causæ, contraria et repugnantia similia Comparata. De his omnib9 sequente parte exempla dabun[tur].

{stor. 139a}
Suavitas ultima
De Oratione Dedicatoria

Etsi rarior hui9 orationis usus sit quoties quisq; libros enim imprimit, aut Theses Philosophicas v[el] Theologicas dedicato quia tamen plerisq; in hoc genere difficultas primo ob defectum notitiæ artificij quo circa illud in compendio doceo.

1mo In eiusmodi orationib9 orator intendit comparare Patrocinium Mecænatis, ut sub illi9 nomine securi9 inpiblicum liber v[el] Theses prodeant.

2do Tenuitatem muneris exaggerat.

3tio Motiva adducit, qua[e] eum addedicandum impulere.

Nota Diligenter hæc motiva debere esse laudib9 coniuncta personæ cui dedicas, etsi stemma habeat cum allusione ad illud, ita ut motivum ex stemmate eruatur.: laudemq; contineat vg In Dedicatoria Logicæ cuidam Antistiti olorem pro stemmate habenti. Etiam tuas aures ambit Aristotelis Organum amicum noverat, concentib9 olorem[!] quos svavior condit ac temperat sapientia[e] harmonia etc. Item in Dedicatoria habenti pro Stemmate Cruces. Vg Frustra mihi Porphirianam arborem obtrudit stagylarem Clentissimo protendit umbram aurea poma et vitam lignum hoc paret Rossia[e] hosti mala etc. Ubi ut vides motiva sunt rationes ingeniose deducta[e] ex figura stemmatum et laudibus ciniuncta[e].

Hæc de Inventione Dispositione Elocutione generis exornativi sufficient modo sit.

{stor. 140}