Alexander de Walther. De Mechanismo Implicationis Pilorum in Plica Polonica. P. 4

Написана 1845 р. праця є представником останнього етапу користування латинською мовою, як комунікативною. Дисертація професора кафедри фізіологічної анатомії та мікроскопії Київського Університету Олександра Вальтера була присвячена ковтуну - хворобі, яка стала предметом зацікавлення десятків європейських учених XVI-XIX ст. Водночас сам автор доклав всіх зусиль, щоб поставити крапку у дослідженнях. На відміну від своїх попередників, О. Вальтер дуже близько підійшов до розв’язання цієї медичної проблеми. На завершення роботи професор зазначив, що бажає, аби його наступники, живучи і працюючи в місцевості, де поширений ковтун, змогли довести або спростувати його теорію

Попередню частину читайте за посиланням

Ordo II. Plicae in quibus animadvertuntur vegetabilia. Ex rebus omnibus quae nostris temporibus inventae sunt, longe maxime omnium pathologorum animum ceperunt entophyta et epiphyta. Itaque non est mirandum eodem tempore et me Kioviae, et Guensburgium Wratislaviae, talia etiam in pliea quaesivisse, praesertim cum clarissimi Schoenlein et Gruby eadem in alio pilorum morbo, in Tinea scilicet capitis repererint. Et ex mea quidem sententia prorsus inane et supervacaneum est quaerere, uter nostrum prior in plica ea invenerit, quum constet, longe alias a me quam a Guensburgio res esse observatas. Primum quae invenit Guensburg, publici juris fecit mense Augusto anni 1843 in Comptes rendus de l'Academie des Sciences, quae commentatio mihi demum sub finem ejusdem anni in manus incidit. Equidem primum epiphyta in plica observavi mense Julii anni 1843 et primum observationes meas in lucem edidi mense Septembri anni 1844 in Mullers Archiv fur Anatomie u Physiologie Heft 4. Primum jam describam omnia quae ipse diligenter observando vidi, nesciens eidem rei operam dare Guensburgium, dein quae Guensburgius se vidisse scribit, postremo adjiciam quae ex observatione denuo instituta et per biennium fere continuata cognovi. Quamobrem etiam plicas ob vegetabilia notandas in duo genera distribuam, ratione quidem microscopica, in plicas quibus hyphomycetes et in plicas quibus adhaerent cryptogamae pulveriformes (coniomycetes) quamquum liceat easdem chemica ratione dividere in plicas ope aquae et ope aetheris s. alcoholis extricabiles. Scilicet in iis omnes partes supra descriptae praeter vegetabilia observantur.

Читайте також: Реферат з історії медицини. Ч. 2: Еразм Сикст

I. Plicae kryptogamis pulveriformibus (coniomycetibus Staubpilze) praeditae. In commentatione supra memorata haec a me observata esse statui 1) Implicationem capillorum effici sola materia conglutinativa, vix esse credibile. Tum enim difficile explicandum esse, cur in forma quam Alibertus plicam virilem nominavit funiculi formentur, 4 vel 5 linearum diametrum habentes, et prorsus inter se distincti, nihilo tamen minus introrsum inextricabili modo turbati. Ergo a priori ponendum esse non sola materia conglutinativa implicationem illam provocari, sed aliam praeterea ejus subesse

2) Tum dixi me sub minore amplificatione microscopii in plica observasse primae similem materiam, quae constare mihi visa sit ex materia extractiva, saeibus exsiccatis, squamulis epidermidis et vegetatilibus 3) Praeterea scripsi vidisse me interdum partialem erinium dissolutionem in clementa primitiva, exfoliationem ut dixi 1. c. Mullers Archiv, cetera tamen pilos non apparere mutatos. 4) Postremo declaravi observatos a me esse globulos minutissimos in ipsis pilis et inter eos in materia agglutinativa haerentes qui tamen tantum ope magnae amplificationis in conspectum venerint. Materia plicosa recens aut a vivis hominibus, praecisis crinibus, sumebatur, aut statim post mortem hoc malo laborantium investigabatur. Jam in priore commentatione mea commemoravi, oblatam mihi esse feminam in qua nondum totam capitis, superficiem plica contexerit sed parva etiam pars capillorum hoc malo expers fueriti liceat mihi hoc loco ob ea, quae scripturus sum, adjicere unum ex praeparatis meis sumptum fuisse a capite feminae, quae, exorta plica, a quibusdam mihi non accuratius - cognitis symptomatibus liberatam sese, et quidero saepius jam plica laborasse affirmaverat. In hoc, praeparato materia conglutinans non sicca sed pultacea et viscosa erat. Ejusdem praeparati vel minima pars guttas aquae admotas, colore lacteo tingebat, et microscopium 400 ies amplificans perspicue monstrabat, maximam partem materiae capillos circumdantis consistere ex globulis, quorum extremae lineae quamvis subtiles, tamen facile et aperte dignosci poterant.