Sebastiano Acerni Gorais. P. V

Sicut flumina ab angustis fontibus et rivulis oriuntur et sicut magna incendia ab exigua scintilla proficiscuntur, ita semina virtutis parva esse, laboribus tamen et sudoribus convalescere in infinitumque progredi solere. Sed et amplissimas heroum familias, non subito coortas esse, quemadmodum de simulacro Palladis et de Curetum populis fabulatur antiquitas, quos repente cum pluvia de coelo in terras decidisse ferunt, sed eas sensim beneficio virtutis adoluisse et seculis innotuisse constat. Nam et Goraisciorum inclyta domus, quamvis aetatibus et memoria hominum circumscribi posse non videtur, tamen progressu temporis et incremento virtutis indigebat, et merita statim non modo probari, sed ne spectari quidem subito poterant, nec praemia simul omnia congeri, sed sensim ad fastigium gloriae verae et famae perventum est.

Попередню частину можна переглянути за посиланням: Sebastiano Acerni Gorais. P. IV

DECLARATIO.
Sicut flumina ab angustis fontibus et rivulis oriuntur et sicut magna incendia ab exigua scintilla proficiscuntur, ita semina virtutis parva esse, laboribus tamen et sudoribus convalescere in infinitumque progredi solere. Sed et amplissimas heroum familias, non subito coortas esse, quemadmodum de simulacro Palladis et de Curetum populis fabulatur antiquitas, quos repente cum pluvia de coelo in terras decidisse ferunt, sed eas sensim beneficio virtutis adoluisse et seculis innotuisse constat. Nam et Goraisciorum inclyta domus, quamvis aetatibus et memoria hominum circumscribi posse non videtur, tamen progressu temporis et incremento virtutis indigebat, et merita statim non modo probari, sed ne spectari quidem subito poterant, nec praemia simul omnia congeri, sed sensim ad fastigium gloriae verae et famae perventum est. Christinus praeficitur missibus dapibusque regiis. Janusius pro tribunali hominum popularium suorum lites et controversias dirimit. Sed Demetrio census et omnes redditus regni concreduntur, qui tum maxime proventu salinarum Bochenensium constabant, quae repertae sunt Anno Christi millesimo ducentesimo quinquagesimo primo regnante Boleslao Pudico. Quarum inventionem illa prisca aetas Beatae Cunegundi, conjugi regiae, foeminae Sanctae et continentissimae imputavit, quam ex Ungaria quasi dotali jure, tam necessarium generi humano obsonium eduleque metallum dicunt esse secutum. Habet autem nostra patria sal et metallicum (quod et minerale vocant) in agris Bochenensibus et Velicensibus affatim proveniens, et aquaticum, quod Drohobiciae et Colomae passim ex puteis hauritur et excoquitur. Laudet igitur aliquis in India montem Oromenum sole et renascente sale nobilitatum, qui majorem quaestum regibus afferre dicitur, quam ipsum aurum et margaritas, quas ibi copia viles facit. Commandet quis celebres Carrhas, Arabiae oppidum, ubi ex massis salis aedes civium conficiuntur, quae caementi vice ferruminantur aquis. Praedicet quisquam Cyrenensem seu Ammoniacum salem, ab arenis, sub quibus effoditur, ita nuncupatum et in medicina cum primis efficacem: evehat in coelum usque in Hispania Egelastinum. In Polonia certe sal Velicense gustu jucundissimum est; Bochenense vero praeter saporis gratiam oculos etiam ipsos delectat, cum sit lapide speculari pellucidius, ita ut imagines etiam recipiat. Praeterea si aquaticae salinae spectentur, sive sint marinae, sive puteales, sive fluviatiles, sive palustres, profecto sal nostrum Drohobicense superat in Italia Tarentinum, vincit Cocanicum in Sicilia, non cedit Bactriano, quod in Oxo et Ocho fluminibus coagulatur: praefertur illi, sub quo apud portas Caspias, quasi sub glacie, flumina deferuntur; antecellit quoque Tattaeum in Phrygia et in laterculos coactum in Cappadocia, muria siquidem Drohobicensis hausta ex puteis et sartaginibus excocta, maximum salis proventum suppeditat. Unde et magna populis commoditas et regibus insigne vectigal est. Sed ad propositum redeamus. Demetrius itaque Janussiades, tam excellenti apud nostros munere foeliciter et ex usu regni Poloniae functus, duos progenuit egregia indole filios, Demetrium cognominem suum et Ivonem. Demetrii genus paternum in filiabus, conquievit, clarissimis affinitatibus et conjugiis terminatum. Stirps vero Ivonis masculina paternam familiam continuavit et nomen imaginesque Goraisciorum transmittit ad posteros. His duobus fratribus obtigit Scebresinum cum adjunctis villis, praediis et latifundiis, quae concessa sunt eisdem Goraisciis a Wladislao Duce Opoliensi, sub rege Ludovico Loisz nuncupato, anno Dni millesimo tercentesimo octuagesimo septimo. Eodem anno, ut ex diplomate Wladislai Jagellonis regis Poloniae, Posnaniae concesso, apparet, iidem Demetrius et Ivo fratres inter se bona diviserunt ad hunc fere modum. Demetrio quidem obtigit oppidum Gorai cum pertinentibus bonis, item oppidum Sczebrzeszin cum villis eo spectantibus, item villae in terris Lemburgensi et Belzensi. Ivoni vero cesserunt, hae villae: Kleczycze, Blaszkovva, Stoianicze, Januszkowicze, Smaszewa, Gorzewa cum praetoriis et id genus pertinentiis.

Читайте також: «Опис Татарії» М. Броневського: джерелознавчі спостереження

DEMETRIUS DEMETRIADES IVONIS FRATER REGNI POLONIAE MARSCHALCUS.
VI.
{Sexigradum carmen pro heroico quod et Hexametron}
Demetrii pater imbellis ditissimi sexus
Matres heroum cui pia nupta parit.
Jam non sexigrado, quo coepi, carmine ludam,
Nam celebrare mores aptius illud erit.
Tu florente creas forma, tu dote puellas
Insignes, claris pignora connubiis,
Praestantes Nymphas, alienae gaudia stirpi,
Matres alterius praesidiumque domus,
Formosasque nurus, alienum in nomen ituras,
Cum quibus a proprio stipite transit amor,
{Reliquit enim foemina patrem et matrem et adhaeret viro juxta decretum Divinum.}
In sobolem sponsi, per quas divortia fiunt
Sanguinis agnati primigenaeque domus.
Transportantur opes patriae, cum nubilis exit
Filia, consortis jura secuta sui.
Ergo nunc elegia sonet non mascula fundens
{Mulier sequitur conditionem mariti non e contra.}
Carmina, sed tremulum foemineumque melos.
Dum Ludovicus obit gemini duo munia regni
Sceptraque Pannonici fert Lachicique soli,
Marschalci gessit nostrae Demetrius orae
Nomen et officium, gessit honoris onus,
Tempestate illa quando regina Vilhelmi
Conjugio sponsi jussa carere fuit.
Jussa carere fuit. Nam Curosvancius arce
Tum movet Austriacum strenuus ille ducem
Orbataque Goraisciades excluserat aula
Atque choris arcet colloquiisque procum,
Nam tibi Wladislae favet Litavasque tuetur
Partes et regem te cupit esse suum.
At tu votorum Jagelo rerumque potitus
Facta notas, meritis praemia digna refers,
{Demetrio Turobinum et Scebrzesinum datum. Beatrix de Bozidar.}
Das Goraisciadae Turobinum, dasque merenti
Scebrzesinum, et largus jura paterna probas.
Moxque viro nupsit locuples et pulcra Beatrix
De Bozidarea casta puella domo.
Conjuge de tali, generosus postea conjux
Suscipit ingenui pignora lecta tori.
Non equidem parit illa mares, sed ut alma Dione
Mater erat pulchrae Cypridos atque parens,
Utque trium Charitum Venus est formosa creatrix
(Sive quis Eurynomen has peperisse putet);
Sic quoque Demetri conjux praeclara puellas
Tres genuit, specie, dote, lepore pares,
Judicio Paridis dignas pomoque notato,
Quod causam litis materiamque tulit.
Illustres veniunt sponsi, connubia poscunt,
Invitat generis fama decusque viros.
Invitat virtus, generosi pectoris illex.
Invitat formae gratia praecipuae.
{Dobeslaus Olessniczki.}
Ergo Dobeslaus quondam Olesnicus ille
Egregiam Nympham, te Catharina, petit.
Ambit te Andreas Annam Tencinius heros,
{Andreas Tenczinski.}
Indeque Crasnicium nomine dotis habet.
Inclytus egregiam Samotulius ambit Elisam
{Dobrogostus Szwidwa.}
Atque Turobinum et pinguia rura tulit.
Sic Goraisciadum affines generique potentes
Fundos atque nurus obtinuere simul.
Sed pater indoluit stimulatus amore virilis
Germinis et gentis, stemmatis atque sui.
Ne totus pereat generorum sanguine mersus,
Exstinguatque in se, nomen opes patris,
Assignat validis ex fratre nepotibus arcem
Scebrzesinum, dives qua fuit usus avus,
{Demetrius ex fratre nepotibus donat Scebrezesinum.}
Ut memores titulos conservet mascula fratris
Progenies, et spem praesidiumque domus:
Nec deceptus erat, si quidem proseminat illa

Armis non fusis, pectona fida mares.