Sebastiano Acerni Gorais. P. IV

Sarmatiae locus est veluti peninsula septus Amnibus aeternis; apti sunt navibus amnes, Remigio Cereris clari ratibusque ferendis. Vistula regnator fluviorum currit ab alto Vespere, defertur pluvioso Sannus ab Austro, Parte alia sinuosus Aper qui natus ad ortum Paulatim sese geminas obliquat in Arctos. Sed postquam spatio crescens adolevit, in undam Desinit Istuleam, ripas et nomina perdens, Fert matrice sua cognomen tractus ab urbe, Lublinensis enim tellus est jure vocata. Inter Apri fontem nebulosaque flumina Sanni {Isthmus ejus peninsulae ubi se fluvii contingunt.} Isthmus habet silvas, quae protenduntur ab ortu ln Corum et Zephyros, opportunamque ferarum

Попередню частину можна переглянути за посиланням: Sebastiano Acerni Gorais. P. III

JANUSSIUS GORAISKI IN GORAI STOIANICE ET IN KRASNIK HAERES.
IV.
Goraio Stoianiciisque feracibus ortum
Acceptum tulit et patrii Janussius haeres
Crasnicii, proles non decolor illa parentum.
Multa facit toleratque soli natalis amore,
Clarus et invidia major, sapiensque bonusque,
Juraque non segni studio vernacula discens

Читайте також: Іван Франко - інтерпретатор "Роксоланії" Себастіяна Фабіяна Кленовича

Atque probe callens, judex est voce creatus
Unanimi, tractus Chelmensis et inclyta magnae
Aequum cognoscens tenuit subsellia terrae.
Dumque hominum causas aequo libramine pensat,
Arte togae clarus, summa cum laude ministrat
Justitiam populis, auxit sanctissima famam
Functio conciliatque viro sine crimine nomen.
Sed quia segne videbatur, ne stemmate dignum
Egregio in causis interque senescere lites,
Semper et ignavo velut intabescere juri,
Ergo petit majora, licet conjuncta periclis,
Officia in patriam factis rebusque probare.
Proposito favet ingenuo Rex atque Senatus,
Virtutisque fovet motum atque incendia nutrit
Et majora homini et graviora negotia mandat,
Quae fortes poscunt animos humerosque valentes.
Exploratque foris in pace domique probata
Pectora, difficiles partes delegat et offert
Magnanimo heroi. Decernitur ergo volenti
Sponteque poscenti legatio plena timorum
Ad magnae Scythiae crudum immitemque tyrannum,
Quem tum forte recens victoria parta ferocem
Reddidit ad praedamque furens fortuna vocabat;
Namque madebat adhuc nostrorum sanguine victor
Barbarus et curvas vix dum bene terserat harpas
Vix bene corytis infestos condidit arcus,
Vix bene composuit pharetris imbuta veneno
Spicula, vixque fuit rabies extincta duelli.
Hunc talemque adiit Janussius impiger hostem,
Influit in diros animos orator amicus,
Insinuat se crndeli facundia menti,
Mulcet et invadit placidis praecordia dictis,
Proelia dissuadet fera relliquiasque (sic) furoris
Exstirpat penitus, frondem pacalis olivae
Infert patriam, assiduique silentia Martis.
Rex meriti gratus judex Casimirus in illa
Tempestate regens magna cum laude Polonos,
Locteco genitus nec patris degener haeres,
Qui subigit postremus opes arcesque Ruthenas,
{Casimirus firmam pacem in Ruthenia fecit}
Primus in officio victas qui continet urbes,
Maxima Janussi decidit praemia factis
Juraque Goraioviacae longaevaque gentis
Ornamenta probat, fundos et praedia profert.
Lege nova firmat, virtutibus addit et auget
Praemia praeteritis invitamenta futuris.

DECLARATIO.
Janussius Goraiski, vir sua aetate legum patriarum peritissimus, animo vivax et inconcussus, moribus integer et omni virtutum genere instructus. Sed quia singulari prudentia moderabatur vitae suae curriculum, ideo virtus et honestum heroici animi propositum nunquam fuit sine successu. His, inquam artibus efficiebatur, ut et veteres amici retinerentur, etnovorum assidua esset et constans accessio et famae non vana celebritas augeretur. Quam rem Deus Opt. Max. non solum domesticis hominum calculis, verum etiam externo hostilique suffragio comprobabat. Nam Janussius primum quidem domi et in toga virtutis suae non obscura documenta praebuit, dum judex terrae Chelmensis declaratus, ita se pro tribunali gesserit, ut et boni omnes illo sub judice semper obtinerent, et injustorum fremitus jure contemnerentur. Denique foris, idque apud hostem recentibus victoriis insolescentem, quanto fuerit Goraiscius animo, quod in patria nondum constabat, inter barbaros praedones declaravit. Nam sub Casimiro Magno, Locteci filio, Orczakoviam (sic) orator destinatus, principes Tartarorum natura immanes, manubiis Christianorum locupletatos, latrocinii prosperitate feroces, opum incrementis avariores, stragibus nostrorum editis insigniter audaces, locorum viarumque gnaros, copiis et armis paratos, tanto animo adiit, tanta suavitate orationis fascinavit ac demulsit ut de voluntatibus animisque vel potius de furiis barbarorum victoriam in toga reportaverit, quam non pauci reges in armis reportare non potuerunt, incruentamque pacem comparavit, quae cruentis conditionibus non potuit comparari. Legatione enim optimi et gravissimi viri effectum est, ut Tartarici tumultus multo tempore intersiluerint. Sed et Rex Casimirus abusus otio non est; sed eo tempore Leopolim et alias primarias civitates et arces Ruthenorum subjugavit et in fide societateque Polonorum ita continuit. ut jam Russia sacrorum ritu, moribus, artibus, lingua, legibus, commerciis, consanguinitatibus omnino polonizet.

Читайте також: Розмаїття етнонімів як відображення політичного світогляду освіченого львів’янина XVII ст.

DEMETRIUS DE GORAI, JANUSSII FILIUS, REGNI POLONIAE THESAURARIUS.
V.
Ut solet angustis enasci fontibus amnis,
Primum deprensus, tenuique erumpere vena,
Procursuque suo crescit majorque subinde
Infusis comitatus aquis, assumit eundo
Vires et speciem praeclaraque nomina justi
Fluminis; et qui principio vix lintribus aptus
Alveus est, magnas deportat in aequora naves
Plena valle fluens in septem cornua fissus:
Sic nascens virtus simul ut conceperit auram
Igniculumque Dei coelesti fomite raptum,
Se profert ipsam spatioque celerrima crescit.
Arcta non contenta via parvisque cuniclis
Prodit in apricum, per campos aequora montes
Fertur et incedens agitatum ventilat ignem
Motibus assiduis importunoque labore
Donec ab exigua scintilla incendia surgant.
Intus erat virtus excelsa domique latebat
Vestraque dexteritas parvo contenta susurro,
{Ab angustis initiis omnia usque in infinitum procedere solere}
Exiguaque aura famae spatioque pusillo,
O generosa domus Goraisciadumque propago:
Sed te non capiens ipsam pomoeria rupit
Et claustris latebrisque suis erumpere coepit
In mundi caveam vastumque egressa theatrum,
Praemia susceptos educavere labores
Et labor invitat gratos ad praemia reges.
Ordine succedit proavis Demetrius ille,
Majorum fama ciarus meritisque vetustis;
Sed non inferior proprio quoque Marte coruscat;
Cum duplicat virtutis opus, duplicantur honores,
Dum patris et nati, rerum vel unica moles,
Inclyta strenuitas coalescit nomen in unum,
Ergo virtuti patriae successit ut haeres
Filius et per se partam possedit ut autor
Possessamque diu nostrum diffudit in aevum.
Ergo sacer fiscus, regni thesaurus et ille,
Qualem tum patriae vires populique ministrant
Symbola Sarmatici, et frugalia tempora condunt,
Mandatur tibi, Demetri, tibi creditur uni
Redditus ille novus Lachica tellure repertus
Caelibe Regina emergens et Rege Pudico.
Cedite Cappadoces, Indi, coucedite Carrhae,
{Salinarum Polonicarum et Russicarum laus.}
Urbs caeso sale quadrato pro marmore structa,
In qua compositas moles ferruminat unda
Massis interfusa suis et salsa resurgunt
Moenia, quae duris fiunt excisa salinis.
Ochus aqua celebri mordax et reptilis
Oxus Hispanae cedant Egelastae.
Caspia porta Fluminibus canis clara et salsugine lymphae
Pigribus et lentis, Tattaei gloria, nec non
Fama Tarentini salis Ammonidesque fodinae
Et fontes muria, et laticum scaturigine salsi.
Omne salis genus, insignesque Polonia vincit
Montes atque specus, puteos et flumina, fontes,
Sive pruinosum spectes, in littore natum,
Hircanumque salem, extremaque palude coactum,
Et lacuum ripis anima quiliquitur Austri,
{Sal Austri flatu liquescit, Aquilonibus augetur.}
Cogitur et crescit, saevis Aquilonibus auctus;
Nive quis anteferat micas et caedua frusta
Atque salinarum obscuris effossa cavernis
Fragmina et Indoo glebas de monte refectas,
{Sal in specu leve, in luce}
Quae sunt sub tellure leves, in luce gravescunt.
Hoc regni vectigal erat magnumque recensque gravesci
Sarmatici, quod tum Demetrius exigit heros,
Regibus et nostris aeraria publica ditat.
Hunc genuisse duos, praestantia corpora natos
Certum est: alter erat patri cognominis atque
{Demetrius a Cerere dictus, quae Graecis Δημητηρ est}
Demetri nomen παρα της Δημητερος aufert;
Et quia non fuerat locupleti mascula proles
Foelicique viro: transit cum stemmate nomen
Foeminei sexus connubia clara secutum,
In titulosque maritonim cum divite migrat
Dote genus. Verum decus et servator aviti
Sanguinis alter erat generosus et inclytus Ivo,
Qui natis pater est maritus, gentisque tenorem
Justo conjugio nostrum deducit in aevum,
Posteritatis avus, quae nostro vivida seclo
Exercet virtutis opus, coelumque capescit.
Fratribus his primum quoque non ignobile cessit
Scebresinum, tractusque ferax, arvumque benignum
Mellis Elensinae Cereris, castaeque Dianae
Dulce receptaclum, Nympharum lympida sedes,

Oppoliae Ducis illustre et memorabile donum.