Sebastiano Acerni Gorais. P. III

Sarmatiae locus est veluti peninsula septus Amnibus aeternis; apti sunt navibus amnes, Remigio Cereris clari ratibusque ferendis. Vistula regnator fluviorum currit ab alto Vespere, defertur pluvioso Sannus ab Austro, Parte alia sinuosus Aper qui natus ad ortum Paulatim sese geminas obliquat in Arctos. Sed postquam spatio crescens adolevit, in undam Desinit Istuleam, ripas et nomina perdens, Fert matrice sua cognomen tractus ab urbe, Lublinensis enim tellus est jure vocata. Inter Apri fontem nebulosaque flumina Sanni {Isthmus ejus peninsulae ubi se fluvii contingunt.} Isthmus habet silvas, quae protenduntur ab ortu ln Corum et Zephyros, opportunamque ferarum

Попередню частину можна переглянути за посиланням: Sebastiano Acerni Gorais. P. II

Et lapidat spes agricolae, terit hordea, messes;
Sic vis illa fuit conjurataeque phalanges
Tartaricae, quas, heu! fratres auxere Rutheni
Perfidia insigni, Danielis regia proles,
Romanusque Leoque ferox, qui pectore Christum
{Romanus, Leo el Basilius, Regis Russiae filii jungunt se cum Tartaris.}

Читайте також: Оріховський Станіслав. Панегірик на шлюб короля Польщі Сигізмунда Августа

Invido produnt, ausi confundere foedus
Contra fas et jura Deumque hominumque feruntur.
Undique collecti coeunt Russique Scythaeque
Atque ruunt in nos, grassantur et obvia vastant
Omnia nec morbum, sexum aetatemque morantur.
Dumque fefellerunt pacis dulcedine Petrum
{Petrus de Crempacapit Sandomiriam.}
Crempicidem, capiunt te Sandomiria! princeps
Immensi tractus olim sedesque ducalis.
Imbelles animos, leti formidine clausos
Ac desiderio vitae castique pudoris,
Non bene defendis, proceres turbamque trementem
Indubiae cladi portis exponis apertis,
Dum te credulitas et spes malefida quietis
Atque Vasilconis fratrumque nefaria prodit
Impietas et consilii teterrima labes.
Impiger hostis adest, intrat foedissimus urbem,
Barbaria indomita crudelibus imbuit arcem
Caedibus, accumulat strages et stragibus addit.
Sanguinis humani torrens in prona cucurrit
Flumina, clivoso montis de vertice lapsus,
Vistuleas rubefecit aquas Mars impius atque
Purpurei fluctus, largoque cruore coacti
Lentius in salsas immensae Thetidos undas
Ibant, et stupuit ferrali gurgite Nympha
Cracias, ex qua cognomen tulit Albidus amnis.
Barbarie tandem propria lassatus anhelat
Nec jam dignatur gladio dirisque sagittis
Tartarus attonitos homines, sed caedit agitque
Turmatim in fluvium fera per compendia mortis,
Opprimit et perdit, vivos deturbat in amnem.
Interea dum Barbaries in caede natabat
Sandomiriacis in agris victaque sub urbe,
Christinus gessit rem, Goraiovius heros
Intrepide patriaeque memor virtutis, in arce
Crasnicia multos homines tutatur inermes,
Palantes, trepidos, instantibus eripit armis.
Hic multi angustis habuere in rebus asylum
Et se Christino vicinia credidit omnis.
Ille Deo dextraque sua confisus ab urbe
Natalique solo violentum depulit hostem,
Occiso ductore Scytha multisque necatis.
Ergo multa viro debebant millia vitam
Et coetus hominum: debebat casta pudorem
Foemina servatum, foedus matrona jugale,
Virgoque debebat salvum purissima cestum,
Et possessor opes, patriae solatia civis.
Christino debetis avos aviasque nepotes
Et generis non ingratae neptesque nurusque.
Praecipue vos, indigenae Lublinidos orae
Vicinos colles patriis qui bobus aratis,
Crasnicio qui contiguos offringitis agros,
Et qui Bystriciam bibitis Porumque liquentem,
Incelebresque alios centum sine nomine rivos;
Vos non immemores non ingratosqne decebit,
Jure recordari, magnus quae fecerit heros,
Qui se pro vestris atavis devoverat olim,
Funera contemnens, ut nostro redderet aevo
Sospes depositum, tot millia totque virorum
Agmina et incolumes per tot connubia stirpes.
Hac virtute viri meritisque ingentibus, ille
Rex delectatus, pumilo sub corpore magnos
Exortans animos, Loctecus nomine dictus,
Praemia decernit factis fidoque labori
Herois tanti, dat vectigalia fundos
Et titulos auget, mensis epulisque merentem
Praeficit ipse suis, operum rex arbiter aequus.

DECLARATIO.
Christinus Goraiski in Gorai et Krasnik haeres apud Vladislaum principem (qui ob staturae humilitatem Cubitalis seu Loctecus est appellatus) a ferculis seu dapifer Regni Poloniae. Non est quidem ille novus familiae Goraiscianae nobilitator aut primus autor stemmatis, quod antiquissimum esse constat. Sed quia sub Boleslao Pudico vixit, quo tempore patria maxime periclitabatur, propter duas easque cruentissimas Tartarorum invasiones, ergo tanto rerum discrimine explorata Christini virtus, tum maxime post hominum memoriam refloruit et innotuit posteritati. Sub coelibe enim illo et Pudico Rege bis debacchata est in Regno et Provinciis Regni Tartaricae feritatis temulentia, bisque Sandomiria capta est, et magna binaque Christiani sanguinis inundatione fuit irrigata. Prima et crudelissima non solum Poloniae verum etiam Silesiae et Hungariae vastatio erat anno Christi millesimo ducentesimo quadragesimo primo, Ducibus Tartarorum Kaydano, Peta et Bathi, quo tempore Sandomiria est expugnata, et Abbatis Monachorumque Koprziwnicensium sanguine, nec non multorum virorum et matronarum, infantium et senum promiscuae conditionis primum respersa. Secunda Tartarorum irruptio et vastatio mitior quidem alibi fuit, sed Sandomiriae et in districtu Lublinensi omnium saevissima, quae fuit sub anno Salutis millesimo ducentesimo quinquagesimo nono, ducibus Tartarorum Nogaio ac Thelebuga ductu vero et consilio trium filiorum Danielis Russiae Regis, tum primum ab Opisone creati; filiorum autem nomina sunt Basilius, Leo et Romanus. Hi Petro de Krempa, urbi praefecto, et aliis primoribus insidiose persuaserunt, ut arcem dederent, qua dedita miserrime in omnes homines desaevitum est, ita ut sanguis jugulatorum magno impetu de arce in subjectas valles et in praeterlabentem fluvium spumabundus per praeceps ferreretur. In ea rerum tempestate ac perturbatione, Christinus Goraiski vir cordatus ac bellicosus, in oppido suo Krasnik tumultuario opere munito, totam vim Tartarorum sustinuit et multa hominum millia, qui ad eum ex circumjacentibus oppidis et villis confugerant, sua dexteritate et summa virtute defendit et a barbarica truculentia vindicavit, primario Tartarorum duce interfecto; cujus quidem ducis interitu, perculsus hostis obsidionem solvit et oppidum intactum laetamque victoriam nostris reliquit. Hac singulari et rara strenuitate permoti Reges Poloniae, antiquissimam Goraisciorum familiam per omnes occasiones magis ac magis ornabant et subinde promovebant et insigni munificentia prosecuti sunt. Quod ex primis litterarum monumentis videre,est. Exstat in chartophylacio monasterii Crasnicensis (quod per ejusdem Christini posteritatem conditum dotatumque esse constat) privilegium Wladislai Lokietek, scriptum a. D.M.CC. nonagesimo, quo eidem Christino in comitiis Sendomiriensibus exactio telonei portoriique totius Regni Senatusconsulto et ordinum consensu, decreta concessaque est. Constat igitur Christinum fuisse robustum longaevumque heroem, ut qui jam inde sub Boleslao Pudico rem bene gesserit ad Crasnicium, vixeritque per quatuor aetates mediorum Principum et Regum Poloniae, nempe Lesconis Nigri, Henrici Probi, Premislai secundi, Venceslai Bohemi, usque ad tempora Wladislai Cubitalis, cui Christinus fuit cum primis charus. Intercesserunt tamen inter Crasnicii oppugnationem, (sub qua Christinum virum adultum fuisse oportet) et Wladislai regnum quadraginta fere et septem anni; quibus temporibus Jazyges et Polowcy usque ad internecionem fusi deletique sunt. His omnibus bellis cum interfuisset Christinus, vir de patria et rege suo bene meritus, merito quoque ab optimo et pugnacissimo principe decoratus donatusque est et amplissimis honoribus cumulatus, Dapifer Regni effectus.