Sebastiano Acerni Gorais. P. II

Sarmatiae locus est veluti peninsula septus Amnibus aeternis; apti sunt navibus amnes, Remigio Cereris clari ratibusque ferendis. Vistula regnator fluviorum currit ab alto Vespere, defertur pluvioso Sannus ab Austro, Parte alia sinuosus Aper qui natus ad ortum Paulatim sese geminas obliquat in Arctos. Sed postquam spatio crescens adolevit, in undam Desinit Istuleam, ripas et nomina perdens, Fert matrice sua cognomen tractus ab urbe, Lublinensis enim tellus est jure vocata. Inter Apri fontem nebulosaque flumina Sanni {Isthmus ejus peninsulae ubi se fluvii contingunt.} Isthmus habet silvas, quae protenduntur ab ortu ln Corum et Zephyros, opportunamque ferarum


DECLARATIO.

Попередню частину можна переглянути за посиланням: Sebastiano Acerni Gorais. P. I

Humana gloria labore acquiritur, judicio sapientum vel opinione populi constat, retinetur memoria, tempore convalescit. Memoria una cum testibus et spectatoribus alioquin interitura fuit, nisi Musarum beneficio propagaretur. Nam et Musas ipsas memoriae filias esse prodiderunt antiqui: ita tamen filiae sunt, ut regenerent matrem et pariant parentem; ut enim ipsa Mnemosyne propagat Musas, ita propagatur a Musis: cum et historiam suam vetustissimus Herodotus per sacra Musarum nomina distinxit, et, quod mortalis et viva vox efficere non potuit, multa scribentium lucubratio consecuta est, aeternaque legentium successio. Quod vel in vetusta et illustri Goraisciorum familia videre licet: non deerat clarissimis eorum factis domestica aetatis suae gloria, non defuit labor et hominum approbatio, non deerant praemia et ornamenta. Sola scribentium opera et fides pro temporum conditione desiderabatur. Primus ergo generis vetustate, majorum gloria et virtute vir clarissimus Paulus Troyanowski de Troyanowicze, eques Polonus et omnis Polonicae vetustatis consultissimus, partim ex literis ac privilegiis Ducum et Regum Sarmaticae gentis, quibus genus, antiquae sedes, posteritas, merita et insignia domus Goraionideae, Regumque liberalitas in eam domum collocata continentur, partim ex annalibus Polonicis, partim ex sua et avorum memoria contexuit veram et simplicem historiam et genealogiam ejus prosapiae, quantum diligentia et observatio, memoriaque optimi viri assequi potuit. Asscribant sibi vetustatem Arcades, et se Proselanos, id est ante lunam genitos jactent, Aegyptii et Scythae de originis altercentur antiquitate; glorientur se terrae suae filios et Autochthonas Athenienses; contendat se Fhoebi Dianaeque patriam esse fabulosa Delos; ostentet cunas et monumenta Jovis opt. Max. Creta: ficta ista et vana esse ambigit nemo. Modestius nos et verius de nostris heroibus et de eorum primordiis et incrementis tractabimus, Troyanowii nostri diligentiam et candorem secuti. Quos licet aborigenes in his terris esse credimus, texemus tamen Goraidem nostram a Christino illo Goraiski claro cum primis et strenuo viro, usque ad aetatem Maecenatis nostri, generosissimi viri Adami Goraiski, cui peculiariter hoc opusculum nostrum dedicamus et consecramus. Quo tu, benevole et amice lector, quoad volueris fruere, virtutique potius faveas quam invideas.

Читайте також: Іван Франко - інтерпретатор "Роксоланії" Себастіяна Фабіяна Кленовича

NATALIS GORAISCIORUM LOCUS.
II.
{Terra lublinensis est quasi peninsula inter tres navigabiles fluvios.}
Sarmatiae locus est veluti peninsula septus
Amnibus aeternis; apti sunt navibus amnes,
Remigio Cereris clari ratibusque ferendis.
Vistula regnator fluviorum currit ab alto
Vespere, defertur pluvioso Sannus ab Austro,
Parte alia sinuosus Aper qui natus ad ortum
Paulatim sese geminas obliquat in Arctos.
Sed postquam spatio crescens adolevit, in undam
Desinit Istuleam, ripas et nomina perdens,
Fert matrice sua cognomen tractus ab urbe,
Lublinensis enim tellus est jure vocata.
Inter Apri fontem nebulosaque flumina Sanni
{Isthmus ejus peninsulae ubi se fluvii contingunt.}
Isthmus habet silvas, quae protenduntur ab ortu
ln Corum et Zephyros, opportunamque ferarum
Efficiunt latebram nigra caligine saltus.
Sed Boream versus, qua se porrexit eremus,
Qua medios agitant Aquilonum flabra recessus,
Silvarumque sinus, aperit se campus et aequor
Pingue feracis agri et fecundis collibus arva,
Oppida stant sparsim per agros villaeque paternae,
Ilic positae sedes, hic incunabula gentis,
Nobile Crasnicium et Goraium, nidus aviti
Nominis et generis, numerosaque praedia circum,
Centum rura satis uberrima. Gramine valles
Pabula suppeditant pecori, purisque secantur
Fluminibus passim. Tum saxa rotaeque molarum
{Molae aquaticae} Circumaguntur aquis, Cererem vertigine frangunt.
Pratensis alit aggeribus remeabilis unda
Pisces, qui nullam redolent sapiuntque mephitim.
In silvisque frequens venatio visque favorum
Ingens, arboribus passim congesta cavatis.
Aureus hic terrae positus, campique beati
Obtigerant priscis haeredibus atque vetustae
Semideum stirpi, cui fervidus ignis et ardor
Virtutis Goraiorum cognomina fecit.
Hic erat αυτοχϑω semper patriaeque coaevus
{Goraiscii indigenae.}
Non alio coelo genitus, non advena sanguis,
Ex hoc saepe loco totum prodibant in orbem.
Fama decusque virum et totos dimanat in annos
Gloria, non secus ut virtus erupit Ulyssis,
Ex utero praegnantis equi, dum conscia Graium
Agmina conjunxit, Trojanasque occupat arces.
Ex hoc saepe loco patriae succurritur atque
Publica magnanimes obierunt munia cives
Consilioque manuque boni, quos curia, quos pax,
Quos fremitus Martis probat immensique laborum
Fluctus, et quoties caedas, reparabilis Hydra.
{A proventu bonorum virorum}
Cedant Pelidae Laertiadaeque, canorus
Quos fecit lituus tantos et carmen Homeri.
Heu non exemplis superat nos Graecula virtus:
Testem non habuit nostrorum gloria, testem
Calliopen, aberat sudorum conscia Musa,
{Dignum laude virum Musa vetat mori.}
Vocalisque chorus, celebratoresque diserti
Tantis aerumnis axant (sic) latoque labori.
Haec duo dexteritas si nacta fuisset avita,
Multos Pelidas, multos legeremus Atridas.

Читайте також: Польські письменники XVI-XIX ст. з етнічних українських територій і їх роль у збагаченні словникового складу польської мови за рахунок українізмів

DECLARATIO.
Sedes antiqna et natalis locus Goraisciorum est arx jam per vetustatem collapsa et oppidum Gorai dictum, sive ab ejus gentis proavo, eo nomine primum appellata, sive a casu aliquo conflagrationis eo loci incidentis. Oppidum autem illud tuorum alumnorum virtute celebre, situm est in tractu lublinensi, in ea parte, quae antiquitus ad Sandomiriensem districtum pertinebat. Solum est fertile, omnibus naturae dotibus affluens, campis et silvis natales agros ambientibus, imprimis amoenus et frugifer, omni satorum et armentorum genere, lacte, melle, feris, rivis et fontibus opulentus et abundans. Unde et piscium laudatissimorum et molarum aquaticarum magna copia, et summa in pratis pabuli laetitia est. Hic etiam probatissimi vitri magnus est proventus, quod nullis in eo genere officinis cedit. Verumenimvero ea terra semper optimorum heroum ita ferax erat, ut omni aevo huic reipubicae egregios Phoenices, et non arrogantes propugnatores et suffecerit et sufficiat, ut ex iis, quae sequuntur, patebit.

CHRISTINUS GORAI.
III.
Et quia seclorum absorbent oblivia plures,
Quorum res gestas quamvis ingrata vetustas
His premat in terris, tamen illa Deus memor astris
Intulit in vivoque omnes adamante notavit:
Scilicet et veniet tempus cum facta bonorum
In coelo signata legent per secula gentes,
Et mirabuntur proavorum gesta minores,
Agnoscentque suos, facies et nomina discent.
Tales te, Christine! patres abavique nepotem
Praecessere bonum, justique bonique parentes,
Quorum virtutes injuria supprimit aevi,
Scriptorumque illos penuria condidit atris
In tenebris et nocturna caligine mersit.
Subduxit annis famae inclementia nostris
Antores, exempla, viros et nomina mille.
Non potuere tamen caelari pressa silenti
Annorum invidia, quae tu Christine! gerebas
Tempore funesto, quando vis magna Scytharum
Sarmaticos intra fines irrupit et urbes,
Agros et vicos foedavit, sanguine, ferro
Vulcanoque furens, Nogaio Telebugaque
Sub ducibus saevis, Euxina per aequora vectis,
Qui multas hominum, patriae in praecordia nostrae,
Myriadas ducunt Hircano littore gentem,
Caedibus assuetam, quae dum superavit Imaum,
Qua dorsum vicinus agit, qua brachia Taurus
Porrigit et populos variis amplexibus ambit,
Evasere solum in nostrum, cognataque jungunt
Agmina, cultores Asiae cum robore toto
{Conspiratio Scytharum Asiaticorum cum Europeis.}
Europeorum, qui fusca mapalia fingunt
Cis Tanaim, Lachidi magna contermina pestis.
Ergo praedonum vires et foedera linguae
Sanguinis et moris, corpus stipantur in unum,
Et veluti quando geminae per inania nubes,
Quas diversus agit ventus, cogantur in atrum
Et caligantem fumum pluviumque vaporem,
Fit fragor in coelo, glomerantur in aethere fluctus
Nimborumque globi, tempestas horrida surgit.
Aera proscindunt flammae, quas dira sequuntur
Fulmina et annosae quercus feruntur et orni
Atque tremunt crebris concussa ceraunia plagis,

Grando petit culmos, cererem prosternit adultam