Biezanowski Stanislaus. Amazon Przyiemsciana...

Coronarum decora, virtutis praemio iisdem quibus humanae caeperunt primordiis inventa, pulcherrima omnium habita sunt; quae non extorta terroribus cladibusve gentium; sed orbi terrarum dilecta, ab amantium manu, in capita triumphantium venerunt. Ruinis siquidem, et excidio populorum praecingi; ac in una lauru, ne mora illa fatalium arborum ferre; ex quibus urnae infelices, regnorum cadavera saepius extulerunt: eripere coronas, et ad unam triumphi pompam, fatigati orbis gemitu tolli: id quidem plausum habere potest, apud dispendia aliena otiose spectantes: sed augustius longe, et felicius est, amantium brachiis inferri; coronamque gestare, quam nemo diris devoveat, nemo gemitu funester; dignam omnes censeant, inqua amor publicus triuphet. Rara haec felicitas in armis marte rigido et humana omnia miscente.


Amazon Przyiemsciana
novo amoris coronamento triumphans (...) 
a Stanislao Iosepho Biezanowski
Coronarum decora, virtutis praemio iisdem quibus humanae caeperunt primordiis inventa, pulcherrima omnium habita sunt; quae non extorta terroribus cladibusve gentium; sed orbi terrarum dilecta, ab amantium manu, in capita triumphantium venerunt. Ruinis siquidem, et excidio populorum praecingi; ac in una lauru, ne mora illa fatalium arborum ferre; ex quibus urnae infelices, regnorum cadavera saepius extulerunt: eripere coronas, et ad unam triumphi pompam, fatigati orbis gemitu tolli: id quidem plausum habere potest, apud dispendia aliena otiose spectantes: sed augustius longe, et felicius est, amantium brachiis inferri; coronamque gestare, quam nemo diris devoveat, nemo gemitu funester; dignam omnes censeant, inqua amor publicus triuphet. Rara haec felicitas in armis marte rigido et humana omnia miscente. Saevus ille, et implacabilis, amari non ambit, super cilio in nubem collecto, formido illi, et strages mortalium fremit. non accipit, sed eripit coronas; et maxime iis laetatur, quas ab invitis, et obluctantib9 per cruenta omnia tulit. Amor unicus est, cui innocentes, et delicio humani generis natas, fas est dispensare coronas amor inquam triumphator ille mentium, placidus et favis; et tamen omnia imperio frenans; qui nec simulachra victarum gentium, nec montes Pompeii aureos, nec abacos exgemmis, nec vinctos post terga Asiae Dynastas ostentat: et tamen Capitolio eius nihil digitum augustius nihil; inquio coronas tanto numero statuasque posuit; quantus eorum est, qui summa capita ultro amantibus inclinata, sub iugum eius misere. Cum Pellaeo iuvene Bactra ille, et Sogdianus non transit armatus; nec ferrum Atlantico mari aegre cohibirum, in visceribus gentium condidit. Vagina eius amica voluntas; cor, missile et mucro; excubitor oculus; classicum, desiderium; mutuus consensus corona et triumphus. Sic ille orbis imperio potitus, tubis non clangens signa et aquilas non praefereris; sine Catapultis vineis, et loricis subegit et expugnavit omnia et postquam expugnasset, ab iis quos sine sanguine sine strepitu vicit; coronas et gratias accepit. Nec Amazonem ille Tuum Illustrissime ALEXANDER PRZYIEMSKI, quamvis ferarum saevissimas frenantem victoriae suae argumento eximit. Achilles quidem ad Dardina olim maenia quando Mascula peltatas acies eduxit Amazon; invenerat mucronem, adquem Pentaesilaeae secures dissilirent miscereturque simoenti veniens a Tanai sanguis, sed haec funesta victoriae portio caede maduit ferrumque in teneros artus adactum est, ut triumphatae Virginis spolia ferret. Non a Terhmodoonte venit Amazon ista; Ut Lunatas Peltis acies in proelia cogens sanguinem et caedes ardeat; ingens tamen animi et satis martia est; cum trucem belluam tenui loro circumducens, tot iam seculis triumphum innocentiae agat: tensisque in coelum manibus, illos etiam limpidissimos syderum oculos, et amicas puritati Intelligentias ad triumphalium suorum spectacula invitet. Contra hanc Virginem, saevis armari non decuit cum saevissima vicerit. Amoris hoc negotium est. Ut blandus ille, et tamen tot victoriarum Achilles; contra invictam; id possit quod semper, etiam contra severissimas, et implacabiles potuit; ut non formidarent placide vinci. Hoc victoriae modo Amazon PRZYIEMSCIANA, de rigore suo conscendens ad palmas coniugalis amicitiae venit nec succenset fortunae, quo sic aliam iecerit; dum videt se mutui affectus suavissime invitamento triumphatam ut coronetur. Felicitas haec nuptialium festorum, Vestra est Illistrissimi NEOSPONSI; quod Virago haec, quae feras domuit; quae saecula Amazonis ritu exegit iam utraque manu vinciri postulet, iam ad Illustrissime Corunae Domus annulum, cordis digitos extendat; ut vinculum amoris faciat coronam. Habebis bellatrix Virgo, quod feliciter ambis. Strabisque non iam in Dianae ephesinae templo, Polycleti, aut Phidiae manu elaborata; quales olim statuas Amazonibus principes artificum Asiae miraculo fecerant; sed in publicae laetitiae theatro, inter coronas nuptiales spectaberis, Amazon novo amoris coronamento triumphans. Date Masculae Virgini locum, dulces Hymenaei nihil illa saevum cogitat, quae domi suae pro nubam agit; amicasque extendit palmas ut Apoosos[!] Panegyri coronet. Connubia sauromatum, iam olim Amazonibus dilecta vicini robur sanguinis, et sexu ipso maior Spiritus, ut Heroinas animaret, ex Virorum fortissimis quaesierunt. Una haec Orbe toto respublica, Viros imperio, et consortio submovit, Mares animos induit virtutem sexu non discerni oscendens, collum, et lanam, in peltas, et secures mutavit: atque ut ignava Mortalium propudia, infames voluptatum, et ocii Vernas Sardanapalos, aeterno rubore confunderet; magni animi omnes, et inpraeliorum discrimina bellacis animae prodigas, Semiramides fecit. Ivere bellis famosae Maeotides, contra hostium formidanda, et ipsos etiam Hectores poscentia: Tomyrin Cyros fatalem saepius imitatae, non uni humanarum caedium sitientissimo capiti, utrem sanguineum pararunt.

Vocatae ad pergama, contra Agamemnonem, et Spartanae decadis famosissimum opus, auxiliaribus copiis feruanda; fecerunt illud Telamonio inveni, et Argivis heroibus negotium; quod non inferius Troiana virtute habitum, aegre a maximis Graeciae bellatoribus praefractum, sanguine quidem maduit; sed apud omne aevum, mascula non erubuit virtute. Rigor hic animi deliciis procul; pastillos, ostreas, phasianos, et quaesite Orbe toto edulia, murrhinaque trecentis Sesterciis emptanesciit: triclinia auro, et ebore distincta; Scutulatas vestes, toto gemmarum Oriente graudas; et cuidquid Seres, mollibus araneae telis subtilius nent Heroides exosae fortem animum per aspera duratum, Iove frigido Corpus exercitum, lacertarum, et testitudinum obsonio pastum, vere Sauromatides bellorum incommodis, et cuicunque gradivo indomitum reddederunt. Ergo nec ad Connubia electi, nisi fortes et Heroica Sobole digni Sarmatarum veteres populi; bellator ille Sanguis, martes ipsos genuisse visus, et in Cunis etiam angues cum Hercule premens. Rigor coeli et gentium geroinis dilectus; ne quidquam animis ew severa indole decederet; simitiorib9 sensim condiscerent remitti tamdiu bellicae gloriae, et gesti ab hoc sexu imperii firmamento inconcusso; quamdiu nihil molle, et calamistros olens militari earum Sago aspergeretur; staretque constans, et invictam, domandi voluptuarios sensus potestas. Quanquam vero ex hac animi indole nihil non heroicum ausis, diu cesserint omnia; quae viris etiam obluctata, pares non ubique animos invenissent: meruerintque licet statuas equestres; quod prime mortalium frenare et conscendere equos conspecte, Saeculum illud diu famas attonotum tenuerint; eo tamen non processere sauromatides istae; quo Britanna virtus, et innocentia venit; ut supra uriorum ferocissimos triumpharet.