Григорій Самборитянин
VIGILANTIUS GREGORIUS SAMBORITANUS
(…)
Qualemcunq; vides Librum: si legeris, esse
Dic aliquid: si non; te precor, ergo, tace.
Displicet alterius vel si tibi quando Libellus,
Tunc illum damnes, cum meliora feres.
CRACOVIAE,
In Officina, Mattbaei Siebeneych.
Anno M.D.LXYI [1566]
In stemma R.L. Phillippi Padniewski, Episcopi Cracovien. etc.
Presulis hoc insigne pij mirare Philippi?
Hoc mirare videns: hoc imitare equens.
Coctos Ansa cibos Iris apportat aheno:
Christi Crux miseris fercula dando sacrat.
Ut domus innumerum Padnevia pascit egenum:
Pastores inopem pascite porro gregem
V.G. Samboritanus
Читайте також: Фонетико-орфографічні особливості новолатинської історичної поеми
REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI ET DOMINO,
Domino Philippo Padniewski, Dei Gratia Episcopo Cracoviensi
Saeveriae Duci etc. Vigilantij Gregorij Samboritani
Musa Thalia praesens opusculum offert
Musa Thalia novenaru soror una sororum
Florea de viridi nomina flore fero.
Per mea dona mei florent florentia Vates:
Per Vates fiunt florida quae que meos.
Florent per Vates summorum numina Regum:
Florent magnorum fortia gesta Ducum.
Florent Pontificumq; Sacerdotumq; corona
Florent pro merito Clericus Ordo Suo.
Florent munifici Heroes, proceresq; benigni
Floret cum factis nobilis Ordo Suis.
Maecenas floret; floret cum Quie colonus:
Floret dives opum; floret amicus inops.
Floret res puerum, iuvenumq; virumq; senumq;
Florent cum dictis optima facta bonis
Res privata domi floret: Res publica floret:
Florent cum magnis, parva; vetusta, novis.
Omnia per Vatum praeclara Poëmata florent:
Carmine floret opus: carmine floret honos.
Caetera marcescunt aliquo mortalia casu:
Omnia Carminibus florida semper erunt.
Carmina flore suo praecenteis suauiter ornant.
Ornant absenteis Carmina flore suo
Carmina viventis faciunt florere benignos:
Carmina post faciunt vivere fata bonos.
Carmine nunc omnes florent praestante celebres:
Carmine deliciae posteritatis erunt.
Carmine florentes florent florente, poëtae
Quisq; Poetarum Carmine clarus erit;
Qui modo sit florente sua Virtute celebris:
Qui modo sit Tituli dignus honore sui.
Vere novo florente nove florentibus aruis,
Mense sub Aprili florida floridulo;
Cingo Thaleia caput florenti Musa corolla;
Florenteis vario compleo flore sinus:
Exeo Maiori Patrum florente Lyceo:
Desero floridulum, Vate iubente, chorum.
Ambulo per Craci florentem nobilis urbem;
Quendam florentem quaerere iussa Virum.
Florentem facie, florentem nomine Patrem:
Florentem gestis, Stemmatibusq; suis.
Dicite, Mortales, in qua Vir floridus Aula
Floreat ingenio, floreat eloquio?
Praeditus est magnis magnus Virtutibus Heros,
Per quas Heroum se genus esse probat.
Hac decet Heroem Gravitas in parte severa:
Hac Affabilitas parte serena iuuat.
Omnia solerti Praesentia mente tuetur:
Iungit Praeteritis mente futura sua.
Prudenter causas iustis in lancibus aequat;
Digna ferens meritis praemia quiq; suis.
Palladias fulcire suo solet aëre Palaestras:
Tirones sumptu dulce fovere suo.
Praecones ab eo Divini munera Verbi
Accipiunt; obeunt munus etc. inde suum.
Iusta ferunt ab eo clari donaria Vates:
Dona frequens ab eo turba mi sella refert.
Dic mihi solicitae, dic obuie, quaeso, Viator;
Hic ubi praestans optimus ille Pater;
Cuius in est reseo Miranda Modestia vultu:
Cuis intest nitidis Gratia blanda genis:
Quanquam magnanimo sublimia pectore verset:
Quanquam celsus eum tollat honores apex,
Regius est (AUGUSTE tuus Sigismunde) Senator
Consilio pollens, praesidioq; potens.
Vos, vos hac incendentens compello sodales:
Vestra, rogo, verbis verba referte meis:
Nostis sacrati notissima Principis ora?
Nostis saeveriae stemmata clara Ducis?
Est Academiae nostrae, uestraeq; Patronus:
A Cancellatis nomen habetq; notis
Praeside quo docto iuueneisq; virosq; probante
Dignis iuveneis Laurea terna datur.
Cuius Stanislaus in hac Slomovius urbe,
Est solitus sacras nuper obire vices.
Qui modo Laodicensis erat Slomovius orae.
Nunc summus Russa Praesuli in Urbe sedet.
Hic Martinus ei similis Bialobrescius alter
Abbas succedit, clara Mogila, tuus.
Hos ego florentes alibi non quaero Camoena:
Hic ego florentem qaero Thalia Patrem.
Dicite quaerenti: quaerentem ducite Musam:
Me comitem concomitate Deam,
Est ignotus ea vobis ANTISTES in urbe.
Qui Fama uasto notus in Orbe sua est?
Cui non est notus PADNEVIUS ille PHILIPPUS
Summa SISMUNDI Praesul in Arce sacer?
Huius, amabo, Donum digito monstrate fideli,
Nam cupio faciem Musa videre suam.
Sunt apud hunc nostrum quaedam dicenda Patronu:
Ex animo quaedam conficienda suo.
Quid faciam dicam populo, dicenda Patrono?
Commonstremne, meo quae gero dona sinu
Que bona sunt, non sunt comiteis celanda fidelis
Nobilis, in claro lumine cuncta facit.
Huc aureis aduerte tuas mihi iucte Viator:
Huc oculos adbibe mi comos, oro tuos.
Est in ea Craci Vates non ultimus urbe,
Qui nos ingenuo semper amore colit.
Graio Gregorius, Latio Vigilantius ore:
A Patria nomen Samboritanus habet.
Quamuis in diuersa sua dismente trahatur:
Nec par his studiis tempus habere queat:
Inter confestos alios hoc tempore Libros,
Hunc quoq; quem monstro, fecit, amice, Librû,
In quo culta suam primum nitet ECLOGA frontem:
[Opusculi argumentum]
Et dat amicitiae candida signa bonae.
Accedunt comptis ELEGIAE crinibus amplae:
Ancillaeq; suam iure sequuntur Heram.
Has omneis stipãt ternis EPIGRAMMATA formis,
Mos quibus est, scita cum brevitate loqui.
Persua dicta DEUM celebrant memoranda supremum:
Concelebrant claros per sua dicta Viros.
Gratam Gregorij mentem testantur, in omneis
Ex varia notos conditone pios.
Plura relicta domi lugent Monimenta parata:
Sumptus in tantam non habuere viam.
His quoq; tam paucis aliena Crumena, profecto,
Mutua mittendis aëra, petita dedit.
Has aliquando iuuat iucundam cernere lucem:
Prae selaetitiam, luce potita, ferunt.
Haec ego nunq; in eo porto depicta Libello;
Pontificiq; libens offero dona sacro
Offero Pontifici clementi dona PHILLIPPO;
Gregorij Vatis nomine Musa mei.
Haecilli propria munuscula voce dicabo:
Haec in cum nostri pignus amoris erunt.
Discam, quid valeat nostrae facundia linguae:
Experiar vires Musa diserta meas.
Thalia sum dictura, diu meditate Thalia,
Qualia mortalis non capit auricula.
Venimus huc tandem latum spatiando per Urbem,
Iam locus iste meum claudet, opior, iter.
Hic in ea Fratrum dicunt habitare plataea,
Quem tanto studio quero Camoena Patrem.
En sacram Divi Francisci conspicor eadem:
E regione nitet PRAESULIS aula pij.
[Aula R.P. Episcopi Cracovien.]
Iunguntur teretes tereti cum limine postes:
Valuas ferratas ianua quadra secat.
Fors Fortuna; patescit adempto ianua uecte:
Ferrea cum duro uecte repulse sera est.
Pulcher Apollo, tuae faciem lustrate Camoenae,
Ut possim tanto grata placere Viro:
Vi me suscipiat dextra, foueatq; benigna;
Suscipiat Vatis munera missa mei.
O quam picta suis cum floribus atria florent!
Vah, quam pulchra iuviat lumina nostra Domus
Floreat haec Domus: hic aeternum floreat Heros.
Votis etc. nostris dexter adesse velit.
Ingrediar felix in pictam PRAESUIS Aulam:
Quisquis es interea, Ductor amice, Vale.
Aut, si forte, placet dicentem audire Camoenam,
Me in Penetrale Sacrum concomitatus, ad es
CRACOVIAE Maiori Collegio Caled Aprilis,
Anno Iesu Christi Dei Nostri 1566.
Зберігається у фондах НБУ ім. В. Вернадського
Читайте більше: Етикетна латиномовна поезія в українській літературі 16-18 ст.