Sixtus Erasmus. De thermis in pago Sklo

Hi quinque igitur modi adinstituenda cum thermis experimenta, hoc est, tactus, visus, odor, gustus & pelluciditas seu crasities, non recte ad evoluendam expiscandumque, quae in iis contineatur, materiam, adhibentur. Idcirco periti & cum in philosophia tum in artibus medicis viri docti, longe illius meliorem certioremque modum inuenerunt, qui in hoc ab illis supra dictis differt, quod has aquas examinent, non tangentes neque separantes eas ab materia illa, quacum mixtae sint: hic autem, de quo dicemus, modus ita est comparatus, ut nunquam recte experimentum instituatur, nisi aqua a materia, quae admixta sit, separetur: tunc vero statim hae methodus nos docet, qua ratione aqua mineralis sit mixta, et quo modo a tribus illis supra dictis dictis speciebus differat. Hoc autem experimentum triplici modo instituitur, nempe per coctionem aquae mineralis, vel per evaporationem, hoc est quasi, per exhalationem, vi caloris solaris, vel etiam camerae, & tandem per destillationem ope cucurbitae.


CAPUT DECIMUM. Tria ad examinandas aquas minerales experimenta, per coctionem, evaporationem & destilIationem, quale sit certissimum?

Читайте також: Сикст Еразм. Про теплики у селі Шклі

Hi quinque igitur modi adinstituenda cum thermis experimenta, hoc est, tactus, visus, odor, gustus & pelluciditas seu crasities, non recte ad evoluendam expiscandumque, quae in iis contineatur, materiam, adhibentur. Idcirco periti & cum in philosophia tum in artibus medicis viri docti, longe illius meliorem certioremque modum inuenerunt, qui in hoc ab illis supra dictis differt, quod has aquas examinent, non tangentes neque separantes eas ab materia illa, quacum mixtae sint: hic autem, de quo dicemus, modus ita est comparatus, ut nunquam recte experimentum instituatur, nisi aqua a materia, quae admixta sit, separetur: tunc vero statim hae methodus nos docet, qua ratione aqua mineralis sit mixta, et quo modo a tribus illis supra dictis dictis speciebus differat. Hoc autem experimentum triplici modo instituitur, nempe per coctionem aquae mineralis, vel per evaporationem, hoc est quasi, per exhalationem, vi caloris solaris, vel etiam camerae, & tandem per destillationem ope cucurbitae.

Coctionem autem aquae mineralis ita instituere debes. Accipe ollam novam encausto incrustatam, & imple eam cum illa aqua totam, coque deinde tam diu, usquedum tertia primum pars aquae evaporarit, tunc odorare & gusta eam, si eundem odorem & gustum, quam ab initio, percipias, iterum postea coque ad dimidiam partem: tunc temporis denuo gusta & odorare aquam illam, quae primum illum gustum odoremque utcunque conservabit, vel plane non conservabit. Hoc facto, duas res explorabis; alteram, si per quartam vel dimidiam horae partem aqua illa fubsistat, eamque pedetentim transfundas, tunc in fundo ollae materiam aquae admixtam inuenies, vel alumen, vel sulphur, vel nitrum, , vel bitumen, & statim cognosces, cuius fit aqua, illa virtutis, ad quosque morbos utilis sit vel inutilis: alteram, si aqua illa odorem & gustum perdat, ad tertiam vel etiam dimidiam partem cocta, id animo probe[m?] perpendas oportet, quod in aqua illa non sit ipsa sulphuris, vel nitri, vel alius materiae essentia admixta, sed tantum spiritus seu vapor illius materiae in aqua illa insit, qui, cum sit subtilis levisque, cito etiam exhalat, nil plane post se relinquens. Quod si vero & odor & gustus post aquae coctionem restent, sciendum est, primae aquarum speciei aquam illam esse, hoc est, quae statim ab initio ita generata fuerit, qua de re abunde supra fuit dictum. Et hic est primus modus ad unius cuiusque aquae mineralis explorandam materiam vel mineram. Alter itidem, ut primus, facilis modus. Accipe ollam aqua repletam, eamque in sole expone, vel si aura refrigerata sit, in camera calida, nullo addito operculo, et sic maneat per aliquot dies, usque que dum evaporet aqua, de qua exhalata, si neque odorem, neque gustum percipias, ita ut de prima iudica: id vero quod fundum petit, monstrat, quae materia vel minera in illa aqua insit. Sed duo hi modi non sunt ita comparati perfectique, ut omne id, quod admixtum fit, ab aqua separari possit. Per primum enim modum, cum coctione aqua examinetur, non omne id quod inest, auferri potest: quia tam minutae inveniuntur particulae admixtae, ut neutiquam seiungi possint. Incertior adhuc est secundus modus, primum quia diu moratur, deinde quia saepius accidit, ut aqua illa diu stans corrumpatur ac putrescat: unde et odor et gustus illius aquae alius, quam ab initio fuit, oritur. Praeter id et hoc fit, ut in superficie aquae diu in sole stantis color sit ruber, vel rubiginosus, diversus ab aquae illius colore innato. Tertius modus examinandi aquas, ut certissimus perfectissimusque, ita est difficillimus laboriosissimusque. Dupliciter institui potest: semel, quando destillatio fit in balneo Mariae, hoc est, si cucurbita vitrea, in qua aqua mineralis inest, alii vasi, aqua fervida repleto, imponatur: sed & hic modus est ad separandam aquam ab materia admixta difficilior. Aliter hoc fieri potest per alembicum sicco modo, nempe: in fornace ad destillationem aptata, in qua ignis infra ardet, pone supra in foramine ad id facto vas testaceum satis amplum, uti est paropsis, arena repletum, accipe curcurbitam vitream aquae mineralis plenam, quacum experimentum instituere velis, distamque cucurbitam dimidia ex parte in arenam illius vasis immitte, eique impone capitellum cum fistula, omniaque foramina, ubi cucurbita cum capitello iungitur, bene obtura: accepta deinde fistula vitrea duabus ab extremitatibus ad digiti crassitiem perforata, immite in alterum huius fistulae foramen capitelli fistulam, & circum circa linteo deliga, ut nullus inde vapor exire possit. Tum demum fume doliolum ligneum aqua frigida impletum & duobus in locis oblique perforatum, quae in foramina fistulam illam immittas, tali modo, ut fit in destillatione spiritus frumenti. Destillatio autem aquae mineralis ita, ut iam dictum, ab solvi debet; quae vero hic sunt observanda, diligenter notemus. Sciendum, arena in vase calefacta, & aquam in cucurbita calefieri, ex qua vapor ascendit, qui in capitello coacervatur, iterumque coagulatur, & in aquam mutatur, quae aqua per fistulam vitream destillat refrigerata, partim ab ipsa fistula, quae natura sua frigida est, partim ab aqua frigida, quacum doliolum ligneum repletum, & sic vapor ille non exhalat, quamvis in aquam mutatus: tam diu autem ignis subiiciendus in fornace, usque dum aqua omni ex parte sub specie vaporum adscendat. Quod reliquum aquae supersit, soli expone, ut ab eo adhuc digeratur, feces vero in fundo exsicca in sole.

Читайте також: Нариси історії розвитку медичної освіти у Львові

Post destillationem eiusmodi aquae mineralis, prius odorare, quam sedimentum in cucurbita relictum refrigeret, qualis fit odor: ex isto enim odore iam certius de illius materia vel minera iudicium facere potes. Deinde refrigerato illo sedimento, accipe parum, idque inter digitos tere, sic enim facile videbis, utrum sulphur, vel auripigmentum, vel etiam aurum fit. Tandem accipe sedimentum illud, idque super tabulam soli expone, & respice, si in sedimento illo particulas coruscantes insint.

Hac methodo intelligitur, si aqua illa sal, vel sal nitrum in se contineat: nitrum vero, nisi in copia in sedimento illo insit, haud potest cognosci , & in parva quantitate minime apparet.

Superest adhuc unum medium, vi cuius, si aquae, admixtum sit, vel non, & minerale diiudicare possumus. Sume laminam ferream expolitam & candefactam, & super eam sedimentum illud effunde, ibi brevi se monstrabit vel cinis, vel marmor, lithocolla, calx, sulphur, sulphur, nitrum, cerussa. Si calx erit vel marmor, tunc non comburitur: quamvis enim aliud quid ex eorum qnisquiliis comburatur, ipsae tamen restant, & magis quam initio fient albae. Et si haud igne consumatur, materiaque cito fiat alba valde, tunc lithocollam esse intellige. Et sic hae tres species, calx, marmor & lithocolla, in eo conveniunt, ut in lamina candefacta haud comburantur, sed maneant, magisque albescant.

In hoc autem differunt, quod calx & marmor tardius ab igne albescant, atque albedo illa parum naturali eorum sit maior: lithocolla vero cito ab igne albescat, & longe magis alba fiat, quam a natura sit. Eodem experimento et sulphur recte indagatur, quia in eiusmodi lamina liquefit, suumque odorem naturalem conservat. Pari modo sal & sal nitrum exploratur, quod utrumque in hac lamina ardet, & statim fulgurat, seu scintillas quasi ex se evibrat: in hoc unico tantum sal a sale nitro diverfum est, si sal ardeat, tunc scintillas cum fulguratione emittit, & illico crepitat, sal nitrum autem sine crepitu fulgurat: si cerussa sit, sedimentum illud rubrum fiet. Aliae minerae ope huius experimenti non possunt bene dignosci, nisi prius sedimentum illud immutatum sit, vel acetum forte vel aqua fortis superinfundatur.

Cum vero multum iam temporis in hoc consumsimus, et parum hoc ad thermas in pago Sklo refert, praetermitto id, ablegans lectorem ad Gabrielem Fallopium, & finiens hoc caput, aliud incipiam, in quo de naturali harum aquarum calore quaestionem afferam, & cur quaedam earum, non sint calidae.