Pauli Crosnensis Rutheni Atque Ioannis Vіsliciensis Carmina (Ч. 2)

In eisdem adnotationibus partim res in volgus minus notas partim structuras difficiliores obscuriores- que quam brevissime explicare conatus sum. Atque in Pauli quidem carminibus, quae et planiorem sententiarum constructionem habent, et plerumque non tam in rebus enarrandis, quam in eisdem docte ad- Iumbrandis antiquitatisque memoria excolendis versantur, fabulae illae historiaeque antiquae potissimum explicandae erant, Ioannis vero Vislicii carmina et durissimis sententiarum structuris repleta et rerum Polonarum memoriam studiose persequentia grammaticos prae ceteris historicosque commentarios exigebant. Praeterea antiquorum poetarum locos, qui aut tanguntur oratione aut imitatione carminum in memoriam revocantur, in commentariis partim notavi, partim totos exscripsi.

De utriusque poetae vita, quoniam Academiae scientiarum Cracoviensis dissertationum philologarum volumine XII lingua polona iam antea scripsi multa- jque uberiore argumentatione ad liquidum perduxisse

me confido, omnia eadem ratione hoc loco repetere nolui; multis igitur in brevius contractis, quibusdam |etiam novis additis vitas poetarum carminibus praemisi. Index nominum propriorum rerumque memorabilium, quem ad calcem editionis adieci, ea nomina complectitur, quae ad reeentinrum temporum memoriam illustrandam pertinent: nomina deorum virorum- que antiquae Graeciae atque Romae ceteraque ex eo genere, quae exornandae illustrandaeque orationis gratia saepissime inducuntur neque quicquam momenti ad res cognoscendas habent, omnia omisi; ceterum aliquot etiam formas singulares, Paulo loannive proprias, praeterea poetarum antiquorum nominibus ad- scriptos locos, quibus ab alterutro poeta tanguntur, indici inserui.

Menda plura praeter votum exspectationemque meam in carminum textum irrepsisse video; eorum tabula librum claudit.

lam ad libros, quibus haec Pauli Crosnensis Ioannisque Vislicii carminum editio nititur, describendas accedo.

A. „Pauli Crosnensis Rutheni, artium liber otium magistri poetaeque quam suavissimi, panegyrici ad divum Ladislaum, Pannoniae regem victoriosissimum ei sanctum Stanislaum, praesulem ac martyrem Poloniae gloriosissimum,, et pleraque alia conexa carmina non sine magna suavitate condita11. In huius libri, qiiem in ad- notationibus litterae A nota a ceteris distinxi, pagina extrema leguntur haec: „Opusculum hoc mira diligentia loannis Winterburger, civis Viennensis et impressoris accuratissimi impressum est impensis Hieronymi 'Doliarii de Li- bental. Anno dominicae incarnationis 1509 die quarto mensis Iiinii.“ Exornata est haec editio tribus xylographiis. quae.tribus locis suis carminibus praemissae proponuntur: imagine divi Ladislai bellico ornatu equo insi- flentis, deinde imagine sancti Stanislai 'Piotravinum a mortuis suscitantis, denique tabula gentiliciorum Perenaei insignium, quae ipsa pluribus epigrammatis a poeta conditis celebrantur. Huius editionis Vindo- bonensis Perenaeo dedicatae tria exemplaria praesto mihi fuerunt: 1) bibliothecae Iagellonicae litterarum universitatis Cracoviensis (Ai) decurtatum, ita ut in v. 724 panegyrici ad divum Ladislaum desinat; 2) bi- bliothece, Ossolinscianae Leopoliensis (Ao), media parte exsectum, ita ut post eundem v. 724 panegyrici ad divum Ladislaum continuo epigrammata in Perenaei insignia quaeque deinceps sequuntur integra usque ad finem exhibeat; 8) bibliothecae Cornicensis (Ac) integrum.

B. „Pauli Crosnensis Rutheni panegyricus ad divum Stanislawm, praesulem sanctissimum et martyrem victoriosissimum ac patronum regni Poloniae beneficientissi- mumu. Praefixa est imago sancti Stanislai Piotravinum mortuum ad vitam revocantis, et ipsa simili quidem neque tamen eadem atque in editione Vindobo- nensi (Ac) specie et aliis ornamentis, quae Cracovi- ensem produnt editionem, circumdata.1 Exemplar editionis huius asservatur in bibliotheca Iagellonica studii generalis Cracoviensis (Bi), sed utrimque titulo

ł Hic est locus corrigenti i ea, quae cum exemplari Cornicensi (Ac) aliquamdiu carerem, in adn. 1 pg. 40 memoria lapsus falso adnotavi. Nam et ornamenta illa, quibus in editione Vindobonensi a. 1509 imago sti. Ladislai atque sti. Stanislai circumdata est, cum inter se tum etiam ab editione Oracoviensi (Bi) differunt, et ipsa sti. Stanislai Piotravinum mortuum ad vitam revocantis imago in editione Oracoviensi (Bi) simili quidem neque tamen eadem forma atque in editione Vindobonensi expressa est. Ceterum singula quaeque hic accurate describere et longum est et non necessarium; falsa tamen divolgari nolui. atque extrema pągina truncatum. Impressum esse Craeoviae apud Floriamini Ungi erum a. 1513 ad exemplar Vindobonense anni 1509 in libro Caroli Estreicher, qui inscribitur „Bibliografiia polska XV— XVI stólecia. Kraków 1875“ s. v. Paulus Crosnensis adii otatum repperi.

(■. „ loannis de Stobnieza in cosmographiarii Claudii Ptolomei Alexandrini introductio. Impressum Craeoviae per Florianum Ungleriiim a. 1512“. Exemplar bibliothecae Iagellonicae universitatis Craeoviensis caret indice, ut neque genuinus libri titulus, neque annus, quo liber impressus est, compareat. Utrumque enotavi ex lanocianorum vol. I (Varsaviae et Lipsiae a. 1776) pg. 257. Praemittuntur in hoc libro ipsi introductioni duo brevia Pauli Crosnensis carmina ad argumentum libri spectantia.

1). „ Epithalamion hoc est carmen conubiale .in nuptius Sigismundi regis Poloniae nobilissima eque ac pudi- cissimae Barbarae, filiae incluti ąc magnifici domini Stephmu, palatini Pannoniae Cepusiique comitis perpetui a magistro Paulo Rutheno conditum. — Craeoviae per Floriamini Unglerium in platea Visi ensi anno a natali Christiano 1512 Calendis Martiis“. Exemplar huius libri asservatur Leopoli in bibliotheca Medicana Pa- vlicovsciorum. Continet praeter epithalamium illud aci finem etiam carmen a Paulo Crosnensi ad Ioannem Lubrantiura, episcopum Posnaniensem, conscriptum.

E. „ loannis Pannonii, episcopi Quinque ecclesiarum, poetae et oratoris clarissimi, Panegyricus in laudem Baptistae Guarmi Veronensis praeceptoris sui conditus. Viennae Austrine in aedibus Hieronymi Vietoris et loannis Singrenii, a. 1512“. Liber hic a Paulo editus Gfabrie-

lique Perenaeo dedicatus, id quod testatur poetae epistula prosa oratione mense Iunio a. 1512 conscripta libroque praemissa, continet in indice epigramma Pauli Crosnensis Perenaei insignibus ibidem depictis superscriptum, eiusdem, ut puto, praefationem versibus sappineis compositam iliique epistulae pedestri sermone conscriptae sine auctoris nomine subiunetam, alterumque epigramma ab eodem in aquilam polonam conditum, in ultima libri pagina tabulae variorum Po- loniae insignium praescriptum. Asservatur hic liber in bibliotheca Iagellonica universitatis Cracoviensis.

F. „ L Annaei Senecae tragoedia sexta, quae Troas inscribitur/ ex Avantii annotationibus castigatissime impressa. Viennae Pannoniae per Hieronymum Vietorem et loannem Singrenium. Die. XXV Maii a. 1513“. Librum hunc aeque ac proximum librum G auctoris nomine carentem ipse Paulus Crosnensis in usum praelectionum, quas in studio generali Cracoviensi habiturus erat, edidisse videtur, id quod inde iurc suspiceris, quod ipsi tragoediae praemittitur Pauli Crosnensis carmen metris alcaicis conditum. Prima atque ultima pagina exornata est xylographiis, atque prima aquilam caesaream imperii germani variis armis insignibusque cinctam exhibet, ultima aquilam polonam insignibus Lithuaniae, regiae gentis lagei Ionicae, Craeoviae urbis, universitatis studii Cracoviensis circumdatam proponit. Fxstat autem hic liber, quod sciam, in regia biblio theca universitatis Vratislaviensis et in Cracoviensi

lagellonica, cuius exemplari usus sum in hac editione. Ceterum exemplar Cracoviense repletum est continuis explicationibus et in margine et inter singulos tragoediae versus adseriptis, quae haud sciam an ,? ipsius Pauli manu exaratae sint.

„ L. Annaei Senecae tragoedia secunda Thyestes, praeter 'Philologi emendationem ex annotationibus Hieronymi Avantii facta quam castigatissima. Viennae Pannoniae in aedibus Hieronymi Vietoris et loannis Singre- nii. Tertio Nonas Januarii a. 1513“. Liber hic ceteris rationibus haud differt a libro F, nisi quod Thyestis tragoediae praemittitur Pauli Crosnensis carmen metris sapphicis conscriptum, unde iam Michael Denis (libri q. i. Nachtrag zur Buchdruckergeschichte Wiens, Wien bei Ioh. Thom. Edlen von Trattnern 1793, pg. 41 sq Nr. 761) tragoediam hanc ab ipso Paulo Cros- nensi editam esse coniecit. Librum hunc antea mihi ignotum, cum de Pauli Crosnensis carminibus sciscitaturus Vindobonam scripsissem, vir illustris Dr. Goel- dlin von Tiefenau, bibliothecae palatinae Vindobonen- sis scriptor, liberalissime primus indicavit, quod indicium secutus paulo post etiam alterum eiusdem generis librum F investigavi. Exstat autem nunc hic liber in regia bibliotheca universitatis Vratislaviensis, unde Pauli carmen illud sapphicum accurate descriptum doctissimus vir Gustavus Bauch, professor Vratislaviensis, Cracoviam misit. A quo cum librum Vra- tislaviensem ultimis paginis truncatum esse eomperis- sem, ex Michaelis Denis libri, quem supra dixi pg. 41 ca, quae ultimae libri G. paginae sunt, locum annumque exscriptum supra proposui. Ceterum praeter has duas aliarum Senecae tragoediarum a Paulo editarum diligentissime mihi quaerenti nulla apparuerunt vestigia.

G. Liber bibliothecae lagellonicae universitatis Cracoviensis, variorum poetarum carmina continens, qui inscribitur: „Poenitentianus de confessione. Laetantius de resurrectione. Sapphicon hendecasyllabon Aeneae Silvii poetae laureati (alias Pii II pontificis maximi) ad Christi passionem contemplandam. Magistri Pauli Crosnensis Rutheni Sapphicon de inferorum vastatione et triumpho Christi. Impressum Grachoviae per Floria- num Unglerium et Wolfgangum Lern a. 1512.“ Hic liber, fortasse ab ipso Paulo totus editus, continet in indice epigramma Pauli in carmen ab eodem de inferorum vastatione et triumpho Christi conscriptum, deinde post aliorum poemata ipsum illud carmen, tum hymnum in diem paschalem ab eodem compositum, denique orationes christiaims, quae incipiunt verbis: Pater noster, Ave Maria, Salve Regiqa, ab eodem in carminum formas translatas. Alterum exemplar huius libri exstat etiam in regia bibliotheca universitatis Vratislaviensis.

H. Liber bibliothecae lagellonicae universitatis Cracoviensis, qui inscribitur: „Heroicum Macarii Mutii de triumpho Christi, cui annexum est elegiacum magistri Pauli Crosnensis Rutheni ad, divam Virginem Mariam. Impressum Cracoviae per Florian um Unglerium 1515“. Hic liber ab ipso Paulo editus Stanislaoque Crepicio de domo Rosa, eapitaneo Vieluniensi, ut ex

epistula prosa oratione praemissa apparet, dedicatus complectitur in titulo epigramma Pauli Oosn ensis Rosae insignibus ibidem depictis subscriptum, deinde eiusdem elegiacum carmen ad Virginem Mariam pro saevissima peste abigenda, denique sub extremae paginae tabula, in qua polon i regni aquila inter alia polon a insignia expressa est, epigramma ab eodem in aquilam polonam compositum.

K. „Bellum pnitewnn sive Belli prulmi libelli tres per Ioannem Visliciensem editi. Impressum Cracoviat impensis fumati domini Io a mm Haller, civis Cracovien- sis. Anno Domini 1516,“ Unicum, quod sciam, huius libri exemplar exstat in bibliotheca lagelloniea universitatis Cracoviensis ipsumque integrum continet carmina liaec: 1) epigramma quattuor versibus elegiacis in poema de bello pruteno a Ioanne Vislicio, ut puto, conditum paginaque libri prima aquilae polonae littera S ad Sigismundi 1 regis nomen denotandum adumbratae subscriptum; 2) carmen elegiacum, quo ipse Ioannes Vislicius a Paulo Crosnensi, magistro suo petit, ut epigramma in poema de bello pruteno hominibus commendandum scribat; 3) elegiam Pauli Uro- snensis ad loannern Vislieimn votis eiusdem respondentem ; 4) epistulam a Ioanne ad Paulum Orosnen- sem prosa oratione praefationis forma conscriptam; 5) carmen Valentini Eckii Pliiliripolitani, quo poema de bello pruteno Sigismundo regi commendatur; 6) argumenta libellorum belli pruteni ab ipso Ioanne versibus hexametris dactylicis conscripta; '<) praefationem a poeta de belli pruteni poemate metro alcaico praemissis aliquot versibus elegiacis compositam; 8) ipsum de bello pruteno poema in tres libros digestum Si- gismundoque regi dedicatum; 9) carmen Ioannis Viali ci i in Sigismumli regis victoriam ad Orsam de Moscis anno 1514 relatam metro alcaico conditum;

10) carmen trimetris iambicis compositum, quo Io- annes Visliciensis a Petro Tomicki, episcopo premi- sliensi regnique vicecancellario petit, ut ipsius de bello pruteno poema Sigismuiido regi commendare velit;

11) elegiam, qua a loanne Maria exoratur, ut pestem restinguat in Polonia saevientem; 12) conspectum errorum in libro imprimendo commissorum, cui subjungitur epigramma a poeta, ad eum scriptum, qui ipsius carminibus detrectare conetur.

Hi libri omnes eadem fere sunt forma eaque quarta aut paulo minore, ita ut ad formam octavam nostri temporis proxime accedat.

Manu alterius utrius poetae scripti libri nulli in notitiam meam pervenerunt. Deperierunt autem, aut latent Petro pol i in bibliotheca Zalusciana 1 duo Pauli (Tosuensis carmina typis edita haec:

1) „Magister Paulus Crosnensis Ruthenus in reditum Serenissimi principis et domini Sigismundi regis Poloniae ceti. Cracoviae impressit Floriamus 1514.u aut ut alio loco memoriae proditur: „ Victoria a Sigismundo rege a. MDXIV e Moscis relata.u Conf. Janocki: Nachricht von denen in der hochgraeflich - /aluskischen Bibliothelc sicli befindenden raren polnischen Buchern, ///,

' Quaerenti milii do Imo ro per litteras vir illustris Stanislaus Ptaszycki. custos tabularum Lituanariim in Dibliotliooa Metropolitana caesaroa rescripsit rccentiora latina sine ullo ordine confusa in hac bibliotheca adhuc i ac er e, OUUKJUO veteres eorum indices nulli exstent, nervi niipei institui coepti sint, singulos libros investigari non posse. Breslm 1769, pg. 165 — eiusdemque auctoris: lano- dana, vol. ./, Varsaviae et l/ipsiae 1776, pg. 52. Eodem Ianocki teste complectebatur hic liber unam et dimidiam plagulam formae quartae.

2) De nuptiis Sigismundi regis Poloniae et Bonae ducis Mediolani filiae carmen magistri Pauli Crosnensis. Impressum Gracoviae per dominum Io. Haller 1517 (.1518 ?).u Conf. Ianocki Nachricht III, pg. 164; eiusdemque auctoris lanociana I pg. 52; praeterea dissertationis meae: O Pawle z Krosna i Janie z Wiślicy vol. XII Acad. litt. Cracov. dissertationi,an philologarum Gracoviae a. 1885 editae, pg. 17 sqq. (editionis seorsum impressae). Liber hic complectebatur teste la- nocki (Nachricht, l. c.) duas plagulas formae quartae.

Restat, ut viris doctis, qui ine in lioc libro componendo consilio operave adiuverunt, imprimisque Professori universitatis Lagei Ionicae dri Casimiro Morawski publice meritas gratias agam.

II. De Pauli Crosnensis vita atque scriptis.

Id quod plerumque eis accidit, qui humili loco orti ingenio inclaruerunt, ut imprimis eorum origines in occulto iaceant, et ipsum Paulum Orosnensem expertum esse videmus. Nam praeterquam quod Orosnae, celebri quondam rerum venalium foro, quod tum regni Poloniae palatinatu Rutheno continebatur nunc Galiciae provinciae circuli Crosnensis oppidum est, cum natum esse non solum Ioannes Vislicius in elegia ad eum scripta diserte monet, sed etiam Crosnensis Rutheni agnomen, quo et ipse uti et aequales eum adpellare soliti erant, satis evincit, reliqua originis eius fere omnia ignorantur.

Atque altera saeculi quinti decimi parte eum genitum esse, cum ex posteriore eiusdem vitae parte optimo iure coniccre liceat, nemo tamen auctor est, nedum quo anno lucem aspexerit indicia exstent. Quibus parentibus editus, quo cognomine usus, qua gente ortus sit, parum liquet. Certe Crucii cognomen, quod in libro Macarii Mutii Camerini De triumpho Christi ab ipso Paulo Cracoviae a. 1515 edito, qui nunc in bibliotheca universitatis Cracoviensis asservatur, nomini eius (pg. 2) typis expresso haud scio an ipsius manu subscriptum exstat, admodum incertum est; non solum enim, referaturne ad ipsum, sed etiam, quid significet, dubius haereas. Sed ne id quidem, quod sollemne Rutheni agnomen indicare videtur, Ruthena gente prognatum eum fuisse pro explorato habuerim, siquidem neque ipse usquam gentem suam declarat, et agnomen illud potissimum ideo, ut Crosna Ruthena ab illa cognomini urbe Silesiaca ad Viadum sita distingueretur, additum ipsi esse verisimile est. Itaque ex rerum copia certissimum unum fere restat, quod ad natales eius referri potest: cum enim ipse saepius pauperem poetam se esse fateatur,1 tenui loco angustaque fortuna iam natus esse videtur.

Sed haec cuiuscunque sunt momenti in illustrandis viri fatis, leviora censentur ad ipsam animi indolem aestimandam, illud vero magis dolendum est, quod qua ratione, quibus magistris quibusvc locis et litterarum rudimentis et artibus humanioribus imbutus sit, plane ignoratur. Sane Crosna urbs in earum numero est, quae universitati studiorum Oracoviensi certe inde ab a. 1400 doctores magistros discipulos suppeditabant, unde suspicari quidem facile possumus Paulum primo Crosuae deinde in studio generali Oracoviensi in litterarum studia incubuisse, documentis idem probare non possumus. Quin potius contra ea in Oracoviensi universitate eum studiorum causa non esse versatum inde concludere licet, quod nomen eius albo scholarium eiusdem universitatis inscriptum frustra quaeras. Ceterum quo pauperiorem eum fuisse animo informaveris, eo magis mireris oportet, quibus auxiliis auctoribusve Crosna Puti i en a in Pomeraniae urbem Gryphisvaldam, ubi paulo ante a. 1456 studium generale institutum est, pervenerit. Nam cum etiam quo tempore Gryphisvaldam se contulerit quamque diu ibi commoratus sit, ignoremus, fuisse eum tamen in

universitate Gryphisvaldensi ibique mense septembri a. 1499 ad bacalarii gradum esse promotum satis cognitum exploratumque habemus.1

Inde ex eo tempore certioribus iam indiciis vita Pauli illustratur. Etenim brevi post in Poloniam reversus academiae Oracoviensi se adplicavit. Atque primum a. 1500 ordini bacalariorum eiusdem universitatis adscriptus est, deinde initio a. 1506 ad magistri gradum promotus proximi anni 1507 tempore aestivo scholas habere coepit, magistrique universitatis munere usque ad a. 1517, quo decessit, functus est. Anno 1508 ordini „magistrorum collegii mi-

noria actus ordinarios visitantium“ adscriptns,1 anno 1513 „in numerum regentium facultatem" susceptus est. Ceterum neque collegii poetarum, quod simili quadam specie, qua ab a. 1502 in universitate Vindobo- nensi Conrado Celte auctore paulisper viguisset, in studio generali Cracoviensi constitutum esse forsitan suspiceris, neque litterariae societatis Vistulanae ab eodem Celte Cracoviae incohatae socium eum fuisse verisimile est, nam et collegii poetarum Cracoviae nulla 'certa exstant vestigia, et ipse decem fere annis post, quam Celtes Cracoviam,''reliquerat, eodem venit, et Celtis sodalitas illa aut omnino non provenit, aut certe brevissimo temporis , spatio.: interiit.0 Ex discipulis

eius, quos quidem certis indiciis cognitos liabeam, quattuor prae ceteris ingenio carminibusque inclaruerunt: Ioannes de Curiis Dantiscus, episcopus Var- miensis,1 Rudolfus Agricola Wasserburgensis, qui in universitate Vindobonensi, deinde in universitate Cra- coviensi poeticam rhetoricamque docuit, Christopho- rus Suchtenius , Ioannes Vislicius, de quo infra uberius agam. Sunt etiam, qui Andream Cricium in eodem numero referant. locos tamen, quibus id arguatur, non indicent. Scholas Paulus non continuo habuit, adeo ut decem fere muneris sui annis, quibus amplius vi- ginti spatia semenstria continentur, novies dissereret. Anni enim 1507 tempore aestivo orationem „pro lectura“ habuit, eodem anni proximi tempore explicavit Persii satiras, deinde hiberno a. 1511 tempore totoque anno 1512 Vergili carmina tractavit, tum anni 1513 hieme Clau- diani Dc raptu Proserpinae carmen, aestate Ovidii Heroides interpretatus est, denique aestate anni 1515 Lucani carmina exposuit, aestate autem a. 1516 scholam quandam „inpoesi“ instituit.1 Quod si quaerimus, quare toties scholarum munus interruperit, plerumque itineribus susceptis impeditum eum fuisse reperimus; aliquando tamen Cracoviae quidem eum adfuisse sed par- tim in domestico otio carminibus scribendis librisque edendis operam navasse, partim extra universitatis collegia in bursis circulisque scholas privatas explicuisse verisimile est.

Peregrinatus est autem Paulus aliquoties in Hun- garia, unde semel Vindobonam concessit; ceterum nulla alia itinera inde ab a. 1500 suscepisse videtur. Primum iter Hungaricum exeunte a. 1508 ingressus est. Quod ut susciperet, invitatus est ea, qua tum res publicae erant, condicione atque privatis rationibus. Etenim crebra commercia nocessitudinesque inter Hungaros atque Polonos, cum inde ab antiquissimis temporibus intercederent, ea potissimum tempestate Vladislao Iagellonida, trium deinceps regum Polono- rum fratre germano, inde ab a. 1491 regni Hiuigariae sceptra tenente confirmata sunt atque aucta. Quae res etiam Paulo spem afferebat ingenio suo in Hun- garia locum idoneum honoremque haud defuturum. Accedit quod a. 1492 auctore, opinor, ipso Vladislao rege Cracoviae adulescentibus Hungaris studiorum causa peregrinantibus hospitium publicum institutum est, quam Hungarorum bursam appellatam a. 1510 Si- gismundus I, Poloniae rex, regiis Hungariae legatis petentibus publicis in singulos annos subsidiis exornavit, atque dotavit.1 Quod factum et navasse operam litteris Hungaros in universitate litterarum Cracoviensi, id quod aliunde satis constat, et eorum numerum hoc tempore auctum esse fidem facit. Unde etiam Paulum Crosnensem Hungaris discipulis non caruisse vix est quod moneam. Erat autem in eo numero Sebastianus Maghyus, nobilis adulescens, qui se prae ceteris ad Pauli disciplinam .contulisse videtur, ita ut paulatim convictu contracto familiarior quidam usus inter ipsum atque Paulum exortus sit. Qui cum verno a. 1508 tempore in Hungariam reverteretur, iter eius Paulus propemptico amicissumo prosecutus Hungariae adeundae studium non dissimulavit, immo comitem amici haud invitum se futurum, si fieri posset, professus est. Interea pestilentia, quam aliquanto iam ante per Polonorum Hungarorumque fines serpsisse testantur rerum gestarum scriptores, Cracoviam aestate a.

1508 maiore vi, ita ut plerique universitatis magistri susceptas scholas interrumpere cogerentur, incessit Panloque liand invito causam Hungarici itineris suscipiendi attulit; ipse quidem et scholas abrupit et pestilentiali saevitia, ut Cracovia relicta in Pannonias quaerendae salutis gratia proficisceretur, permotum se esse aliquanto post scripsit.2

Ac cum neque quo dic menseve Cracoviam reliquerit, neque qua regione iter fecerit compertum habeamus , tamen iam ineunte autumno eiusdem anni Vara- dinum (Grosswardein) cum pervenisse satis' constat.3 Praeerat tunc ecclesiae Varadinensi Stanislaus Thurzo, qui postea episcopus Olomucensis fuit. Is erat filius loannis, nobilis Hungari, viri et divitiis et animi cultu excellentis, qui, cum plurimas negotiationes nummarias in Polonia Hungariaque obiret, apud Polonos frequentissime versatus esse vel inde arguitur, quod polone expedite eum locutum Decius, rerum polona- rum scriptor, refert.4 Quae cum ita sint, Paulum hospitio Stanislai Thurzo allectum Varadinutn potissimum se contulisse suspicor. Certe et unum fere mensem Yaradini commoratus est et Stanislai Thurzo convictu utebatur, id quod declarant duo carmina ad eundem scripta.' Ceterum iam ante carmina illa conscripta, ut Varadinum venit, Sebastianum Maghyum carmine misso ad se invitavit brevique post in honorem Stephani Bdthori, castellani Budensis, cui Yla- dislaus rex ex publico consilio Ludovicum filium educandum eonformandumque tradiderat, aliud carmen condidit, quo idem Sebastianus Maghyus in sollemni quodam procerum Hungarorum conventu ipsum Ste- phanum Bathoriensem allocutus est. Quo facto ipsa- que Magliyorum, opinor, commendatione amica Gabrieli Perenaeo , summo viro , innotuit brevique in aulam eius deductus tempus locumque ad scribenda carmina idoneum nactus est.

Sed quoniam in Perenaeo carminibus scriptisque celebrando Paulus plurimum versatur eumque imprimis Musarum suarum patronum nuncupat, plura mihi de illo viro praemittenda esse video. Gens igitur Pere- naea (Perdnyj, de Perdii), ex qua Gabriel ortus est, in antiquissimis potentibusque Hungariae gentibus numeratur atque ab Urbano Perenaeo, qui c. a. 1292 vixit, ex pago Perdny, in circulo comitatus Abauivariensis Cere- hatiensi sito, originem ducit. Ipse Gabriel Vladislao im- perante cubiculari om m regalium magister comesque Ugochensis erat, brevique post a. 1509 Maramaru- siensis comitis dignitate ab eodem rege auctus est.1 Communi gentis Perenaeae instituto ductus a partibus Iagellonidarum regno amicis Austriacaeque domui adversis stetit secutusque Ludovicum regem, Vladislai filium, una cum eo in pugna ad Mochacz temere cum Tureis commissa a. 1526 interiit. Neque dubito, quin eodem pertineat, quod Paulum, poetam Polonum parum etiamtum celebrem, amicissume amplexus est, quamquam et alioquin liberalissumo ingenio eum fuisse animique munificentia singulari homines litteratos, coenobia, pauperes adiuvisse templaque exstruxisse ipse Paulus praedicat.

In comitatu Hungariae Ugochensi haud procul a Ticia flumine sita est urbs Szollos sive Nagy-Szol- los, ubi Gabriel Perenaeus et arcem amplam in ipsa urbe habitavit et circa urbem lata praedia habuit. Eo se Paulus a Perenaeo invitatus Varadino relicto pridie Idus Novembres a. 1508 contulit benigneque exceptus, mox etiam beneficio redituque perenni dona

tus1 tum quidem duos menses continuos et fere dimidium ibi commoratus est, Quod otium in eo potissimum consumpsit, ut carmina ad temporum rationes accommodata, quae Perenaeo grata fore sperabat, pangeret. In eorum numero ceteris magnitudine praestant duo panegyryei, quorum altero sti. Vladislai (Ladislai), altero sti. Stanislai vita describitur laudibusque effertur. Atque panegyrici in stum. Vladislaum componendi consilium iam Varadini, ubi in aede beatae Virginis sancti illius regis corpus sepultum est, ortum' esse videtur; adspirabat vero huic consilio id imprimis, quod stus. Vladislaus matre polona, Miesconis Polonorum regis filia, ortus atque apud maternum avum natus educatusque ipso nomine polonam originem testabatur. Etenim ipse Paulus, cum panegyricum in stum. Vladislaum conscripsisset eique alterum panegyricum in stum. Stanislaum compositum ad illuxisset, non solum sanctorum gloriae consuluisse, sed etiam rerum publicarum rationi prospexisse se fatetur, ut duorum sanctorum, quorum alter Ilungariae, alter Polouiae patronus coleretur, laudibus consociatis Hun- garorum cum Polonis societas antiquitus instituta nuperque confirmata notaretur atque illustraretur. Ceterum praeter hos panegyricos permultis aliis brevioribus carminibus et sacris et profanis ex temporum ratio-

nibus apud Perenaeum conscriptis1 Vindobonam maxime scholas illius urbis cognoscendi causa adire statuit menseque Ianuario a. 1509 honorifico commeatu a Perenaeo impetrato iter ingressus est.' Quamdiu Vindobonae egerit, quicum vixerit, quae persecutus assecutusve sit, accuratius quidem explanari nequit, sed cum primus carminum ipsius liber, cui epistulam ad Perenaeum Vindobonae pridie nonas Apriles a. 1509 scriptam praemisit, pridie nonas Iunias eiusdem anni typis expressus in lucem prodiisset, toto hoc tempore et ipsum Vindobonae degisse verisimile est. Quo tempore fieri non potuit, quin universitatis Vin- dobonensis instituta scholasque nuper ad Celtis normam mutatas atque ipsos magistros cognosceret, praesertim cum in eorum numero Vadianus fuisset, qui antea eodem quo Paulus tempore Cracoviae diutius commoratus esse videtur. Continentur autem illo Vindobonae edito Perenaeoque dedicato libro non solum ea carmina, quae et Cracoviae, antequam in Hungariam discessit, et in ipsa Hungaria composuit, sed etiam illa pauca, quae iam Vindobonae condita temporis locive notam servant, ut carmen illud phalaecium toti editioni praemissum, ut duo carmina ad Apollinem atque Thaliam inscripta. Vindobona poetam non Craeoviam sed in Hungariam ad Perenaeum rediisse inde conicio, quod carminis ad Thaliam Vindobonae scripti versu 37 sqg. consilium revertendi ad Perenaeum ipse confitetur, Cracoviae autem aestivo demum a. 1511 tempore interruptas scholas ab eo denuo esse susceptas ex Libro diligentiarum1 elucet.

Bis deinde Cracovia Hungariam Perenaeumque ineunte anno 1514 atque eodem anno exeunto aut initio anni 1515 eum adiisse certa exstant vestigia, nam praeterea saepius idem factum esse suspicari quidem possumus, quoniam et hibernis annorum 1515 atque 1516 temporibus et aestate anni 1517 nullas scholas in universitate Cracoviensi habuit, demostrare tamen non possumus. Ceterum in Perenaei laudem post annum 1509 unum tantum, quem quidem cognitum habeam, librum a. 1512 Vindobonae apud Hieronymum Vietorem Ioannemque Singrenium edidit, quo praeter epistulam suam prosa oratione ad Perenaeum scriptam breveque carmen de libri ratione praemissum Ioannis Pannonii, episcopi Quinque ecclesiarum, poema in Gnari ni Veronensis laudem conditum, quod trans- scribentium incuria vitiatum vetustateque obscuratum ac paene deletum erat, ad pristinam formam redactum evolgavit.

Neque tamen Pauli musa soli Perenaeo devota deditaque fuit; partem eius ingenii etiam res patriae ipsaque litterarum humaniorum studia sibi vindicant. Nam eodem anno 1512 libro magistri Ioannis Sto- bnicensis Cracoviae edito, qui inscribitur Introductio in Ptolornaei cosmographiam, aliquot versus elegiacos praelusit,1 et Epithalamium in nuptias Sigismundi regis Poloniae ac Barbarae condidit.a Adiunxit etiam carmen in honorem Ioannis Lubrantii, episcopi Po- snaniensis scriptum, quem cum legationi ad Barbaram de conciliandis nuptiis missae praefuisse sciret, ad ipsum Epithalamium regi commendandum aptissimum ratus conciliare sibi studuit, quo factum est, ut utrumque poema Cracoviae eodem libro in lucem emiserit. Anno 1513 Panegyricum suum in stuin. Stanislaum Cracoviae denuo typis ad Vindoboncnsem editionem excudendum curavit duobusque venustis carminibus duas Senecae tragoedias, Thyestem atque Troades Vindobonae seorsum editas praefationum loco exornavit. Ceterum et ipsas tragoedias, cum alius auct.Or ignoretur, a Paulo in praelectionum suarum usum editas esse puto.3 Quod si ita est, haud parva laude Pauli merita augentur, quod Philologi Avantiique studia in Senecam collata, quae paucis ante annis in Italia evolgata erant, tam brevi in huius editionis usum contulit.1 Secuta sunt a. 1514 aliquot maiora Pauli poemata. Nam primum in libro, quo variorum auctorum carmina Cracoviae emittebantur, carmen suum De inferorum vastatione et triumpho Christi, deinde Hymnum in diem paschalem verni temporis descriptionem continentem, denique tres sacras orationes, quae volgo primis verbis Pater noster, Ave Maria atque Salve regina nuncupantur, in carmina translatas edidit,2 postea vero ex Hungaria reversus victoriam Sigismundi regis mense Septembri a. 1514 e Moseis relatam sive reditum illius regis triumphalem carmine elegiaco celebravit, quod carmen, cum olim in biliotheca Zalusciana Varsaviae fuerit, nunc Petropoli delitescere videatur, titulo tenus neque id ipsum accurate nobis innotuisse atque ab hac editione abesse magnopere dolemus.3 Novo itinere Hungarico interiecto eum vere anni 1515 Cracoviam rediisset, Macarii Mutii Camerini De triumpho Christi carmen in laudem Stanislai de Kurozwanki, eapitanei Vielu- niensis, edidit eamque editionem duobus epigrammatis in gentilicium insigne eius viri conditis, deinde epistula soluta oratione ad Stanislaum conscripta, tum elegia sua ad beatam Virginem contexta, denique epigrammate in aquilae polonae insigne ad calcem adseripto exornavit4 Aut eodem aut superiore anno3 ad Ioanncm Vislicium discipulum suum petentem, ut

r conf. pg. 133, adn. 1.

'2 pg. 135; 136; 145; 147; 148.

3 conf. praefationis pg. XV sq.

4 pg. 149; 150; 152; 155.

conf. pg. 135, "adn. 3. carmine quodam poema ipsius De bello prutlieno hominibus commendaret, elegiam de poesis praestantia conscripsit.1 Anno 1516 nulla Pauli sollertiae exstant vestigia, anno vero 1517 brevi ante mortem De nuptiis Sigismundi, regis Poloniae, et Bonae, ducis Mediolani filiae, carmen composuit, quod eadem atque carmen de victoria Orsana fata expertum est. Nam et exstitisse olim in bibliotheca Zaluseiana diserte traditur, et nunc Petropoli delitescere videtur, quamquam ne id quidem, adserveturne adhuc an perierit, quaerenti mihi comperire contigit.

Obiisse Paulum apoplexia mense septembri a. 1517 Sandeciae (Sandecz, Sącz), cum pestem Craeo- viae saevientem fugeret atque in Hungariam, ni fallor, iter intenderet, manus poetae temporibus fere coaeva in margine libri bibliothecae Ossolinscianae (Ao), qui Pauli carmina Vindobonae a. 1509 edita complectitur, adnotavit, neque est, cur ita fuisse dubitemus, cum et annus gravibus confirmetur rationibus, et locus quo mortuus est, etiam in Libro promotionum universitatis Craeoviensis adnotatus exstet. Plura scripsisse Paulum, quam quae cognita hoc loco rettuli, pernegare quidem non ausim, nulla tamen certa exstare vestigia certum liabeo.1

Iam ea, quae hac editione repetuntur, summam efficiunt amplius trium milium quadringentorum versuum, quibus si carmina de victoria e Moscis relata atque de nuptiis Sigismundi regis et Bonae, quae versus circa- sexcentos continuisse ex Tari ocii satis accuratis indiciis colligo, adnumeraveris, numerus quattuor fere milium versuum explebitur. In quibus, si metrum spectas, distichi elegiaci multo maiorem partem obtinent; sexcenti quinquaginta fere versus metro sappbico minori, plus centeni metro asclepiadeo quarto atque phalaecio , plus quinquaginta alcaico, plus quadraginta archilochio quarto obsequuntur.

Dimidiam fere carminum suorum partem Paulus Perenaeo dedicavit, ita ut duorum librorum, quos in honorem eius editit9, non solum epistulis praemissis laudes eins soluta oratione uberrime tractaverit, sed etiam plerisque carminibus aut totis aut certe ultimis eorundem versibus, nonnunquam ipsum affatus, virtutes eius celebraverit cumque dominum ac patronum suum appellans votis precibusque sit prosecutus.1 Tribus praeterea maioribus carminibus Sigismundi regis res ornavit, singulis Stepliani Bathoriensis atque Lu- brantii episcopi laudes complexus est, multa minora praestantibus viris, amicis, discipulis necessariisque scripsit, quaedam etiam nullo nomine inscripta in lucem emisit.

In argumentis religiosis saepissime versatus est, ita ut in eo carminum sacrorum genCre dimidiam prope otii poetici partem collocaret. Antiquarum litterarum et peritissimus et studiosissimus tantum afuit, ut ingenio doctrina ve, quaemadmodum multi illius aevi antiquitatis studiosi viri fecerunt, ad dogmata praeceptaque religionis christianae impugnanda eecle- siaeve dignitatem imminuendam abuteretur, ut ea potius tutanda carminumque decore atque elegantia ornanda susciperet. Quin etiam in argumentis profanis tractandis procul ab omni lascivia gravitatem semper modestiamque singularem servavit,1 ita ut merito mireris, quo iure a quibusdam scriptoribus Epicuri modorum cantoribus adnumeretur. Quae virtutes eo magis sunt praedicandae, quod vitam clericalem, quamquam aliquando inire cogitabat, nunquam tamen iniisse videtur; indicia quidem, quae sacerdotem eum fuisse fidem faciant, exstant nulla.

Pietatis suae erga patriam Polonam Cracoviam- que urbem non adeo multa diserta tamen vestigia in libris reliquit; ceterum publicas sui temporis res, cum nationum confinium odia contentionesque atque civilium partium studia, tum etiam religionum doctrinarum que quaestiones atque; controversias rarissime obiterque, ubi res ipsa secum tulerat, tetigit, sive quod ea parum curabat proculque ambitione prae ceteris otium quaerebat, sive quod se infantem impa- remque publicis rebus tractandis arbitratus caute pericula vitabat; certe et multi eius aequales eloquentia urbanitateque ad summa in re publica munera capessenda provecti sunt, et ipsum facundum non fuisse vel inde elucet, quod carmina sua, si quando opus fuerat, aliis publice recitanda committebat.1

Musam suam mollibus ioeis quam grandisono cothurno aptiorem fuisse ipse recte perspexit;2 immo etiam animo omnino placido mollique moribusque sinceris eum fuisse inde colligere licet, quod in brevioribus carminibus, in quibus animi sui sensus intimos veraque studia expressit, ingenium eius maxime eluxit. Sive igitur Ioannem Vislicium discipulum a magistro carmina sua publice commendari cupientem de poesis vi praestantiaque edocet,3 sive Sebastianum Maghyum in Hungariam redeuntem desiderio discipuli convictorisque amicissumi captus alloquitur,4 sive hospitem candidum Stanislaum Thurzo ad hilariorem vitam agendam cohortatur,5 sive verni temporis quasi simul cum ipso Christo reviviscentem naturam describit, sive etiam Perenaei humanum liberalemque in se animum vera admiratione commotus praedicat, neque rerum neque verborum copia destituitur, oratioque eius modico nativoque ornatu contenta neque flosculos inanes aucupando longius ab argumento aberrat neque sicca ieiunaque rerum enarratione friget, sed veluti pleno alveo amnis et placide et cum vi quadam decurrit. Amplioribus argumentis ad gestarum rerum

fidem carmine explicandis minus idoneum eum fuisse prae ceteris panegyricus uterque testimonio est, partim quod accuratiore rei describendae notitia saepius earu- it,1 partim quod res parum notas nihilominus religiose et eo simplici modo et eo temporis ordine, quo factas esse acceperat, carminibus repetendas censuit. quo factum est, ut oratio eius quamquam plurimis verborum sententiarumque luminibus exornata rerumque antiquarum memoria adumbrata plerumque langueat legentibusque taedium quoddam afferat. In singulis argumentorum locis oratione varia rerumque similium memoria illustrandis copiosus et fere nimius, Ovidium prae ceteris poetis sive natura sive indicio saepissime sequi videtur formaeque excolendae in universum magis studet, quam rebus explicandis.

Diligenti artis metricae doctrina instructus uber- rimaque poetarum latinorum lectione adiutus versus pangit commodos, in quorum ratione, quod offendas, nihil fere est, dicendi vero genus non totum illud quidem ex optimorum scriptorum usu pendet, ea tamen, quae vituperari possunt, adeo sunt pauca ac levia, ut ei elegantiae laudem non detra- liant.1 Linguae latinae adeo imperat, ut non emortuam in memoriam revocare sed viventis adhuc ingenio uti videatur, quo factum est, ut quasdam voces formasque latinis litteris non traditas analogiam secutus in usum suum constituerit.2 Ne linguae quidem grae- cae ignarus fuisse videtur,3 sed quatenus eam calluerit, incertum est.




III. De Ioannis Visliciensis vita atque scriptis







Quae perpauca de Ioannis Visliciensis vita, certa explorataque habemus, omnia continentur libro ab ipso edito, qui nisi uno bibliothecae universitatis Cracovien- sis exemplari typis impresso temporis iniuriam effugisset,4 ne nomen quidem poetae ad nostra ‘tempora esset perlatum.

r conf. dissertat, meae 0 Uawle 7, Krosna i Janio 7, Wiślicy pg. 22sq. Saepissime scriptorum illius aevi moro pronomine sui, sibi, se atque suus-a-um formarum eius, ei cett. loco utitur. Alia notanda liaee inveni: dum (.-quod) pg.ll, v. 29; bcneficientissimus pg. 40 tit.; ablat, singul. ehely (passim); praesentaneus pg. 76, v. lOpsplenditer ibid. 22; eaperosus pg. 79 v. 35; nieme pag. 81 adn. 1; poterim pg. 6, adn. 1. Deminutivis nominum formis saepius, quam par est, utitur, verbis com positis (compotuisse, compepigissc) interdum abutitur. Cetera ex hoc genere in adnotationibus tanguntur.

* Itaque „suppeditare" verbi capien di sive perdendi vi bis (Paneg. ad div. Lad. v. 350; ad stum. Stanisl. v. 132) scripsit analogia verbi impeditandi atque supplantandi ductus. Similis ratio est verbi spirandi) adspirandi vi usurpati (pg. 54, v. 380; pg. 103, adn. 6).

s conf. pg. 8 init.; pg. 73, IX; pg. 84, v. 37; pg. 90, cann. titul.; pg. 127, v. 2; pg. 157 v. 44.

1 conf. praefationis pg. XIV sq. loannes ipse se Yisliciensem,1 Paulus Crosnensis et Vislioium cum adpellat, unde Yisliciae, in urbe ad Nidam flumen sita, quae olim castellaniac Vislicien- sis caput erat, natum eum esse liaud vana suspicio est. Accedit quod se in media paene barbaria natum, quod Samiatam, quod patriae Folouae alumnum esse ipse fatetur. Quo tempore natus mortuusve sit, plane ignotum est, floruisse cum tamen aetate c. a. 1516 certum est, quandoquidem et Pauli Crosnensis discipulus fuit et a. 1516 Cracoviae primum eundemque ultimum carminum librum in publicum emisit. Ac Pauli Crosnensis discipulis non solum ipse se ascribit atque tertium post Dantiscum Sucbteniumque locum in 'eo numero obtinere cupit, sed etiam Paulus in carmine ad eum scripto discipulum suum non paeni- tendum eum appellat. Unde in universitate studiorum Cracoviensi intra temporis spatium, quod annis 1500 — 1514 continetur, litteris eum operam navasse iure conicias. Ceterum quamquam in libro promotionum universitatis Cracoviensis annis 1505 et 1506 loannnes de Yislicia (Vyszlycza) ad bacalarii gradum, anno vero 1510 ad magistri gradum promotus esse memoriae proditur, tamen poetam nostrum in eo numero non esse persuasum habeo. Qui si unquam ante annum 1516 dignitate academica auctus esset, fieri non potuit, ut, cum hoc anno librum suum ederet, quem hominibus omni commendatione commendare studebat,1 dignitate illa nomen suum privari vellet, praesertim cum ipse Paulus Crosnensis ubique in libris nomen suum magistri honore exornasset. At neque loannes in libro suo ullo titulo academico utitur, neque Paulus in elegia ad eum scripta2 id genus honorem ei tribuit.

lam si quaeris, quo loco loannes ortus, quam vitae rationem secutus, qua condicione usus quove munere functus sit, certum quidem exploratumque nihil rettulerim, si tamen in re obscura eoniecturae suus locus est, Stanislai de Kurozwanki, capitanei Vielu- niensis, summi in re publica Polonorum viri, anno 1514 grammateum eum fuisse suspicor. Etenim Paulus Crosnensis in epistula ad eundem Stanislaum scripta narrat3 mense Martio a. 1514, cum ex Hungaria Cra- coviam revertisset, complures scholasticos visendi salu- tandique gratia ad ipsum convenisse, in eoque numero venisse etiam Ioannem Vislicium, Stanislai grammateum, virum non minore virtute, quam eruditione et disciplina insignem. Quae omnia ad Ioannis Vislicii poetae personam apte quadrant. Ceterum loannes eo tempore, quo librum suum edendum curabat, adversa quadam fortuna conflictatum, curis aerumnisque vexatum se esse pluribus locis refert.4 Quibus ex ma-

' pg. 166, v. 37—50; pg. 168 fin. et pg. 169 eiusdemque adnot. 7; pg. 172, v. 31sq.; pg. 222, v. 28sqq.; pg. 224, cpigr.

'2 pg. 156sqq. 3 pg. 150.

'' pg- 167, epist. init.; pg. 168, v. 10sq.; pg. 220, ad Tomic. v. 

lis ut se reficere animumque posset recreare, in sinum gremiumque Musarum, quas a puero coluisset, se confugisse.1 Ex rebus vero carmini aptis dignissimum, quod describeretur atque celebraretur, visum sibi esse bellum illud Tannenbergensi victoria clarum, quo ordinis Teutonici opes a Polonis fractae essent; nam et eventu magnam memorabilemque eam rem esse perspiciebat, et suo carmine eandem adhuc carere indigne ferebat, et si carmine celebrata esset, ut iuvenum Polonorum animi ad imitandas maiorum virtutes impellerentur atque inflammarentur, plurimum collaturam sperabat. Itaque quae ex libris hominumque fama de ea re edoctus est, in carminis formam redacta Sigismun- doque I, Polonorum regi, dicata, postquam a Paulo correcta probataque esse vidit, Cracoviae a. 1515* in officina Halleriana typis imprimenda commisit.

Haec est carminis de bello prute no origo. Quamquam loannes libro illo, qui totus belli pruteni nomine inscriptus anno post in publicum emissus est, praeter ipsas belli pruteni res etiam multas alias carmine explicatas edidit; nam et ipsius carminis de bello pruteno in tres libros digesti libro primo antiquissima regni Poloniae memoria, tertio lagellonidarum propago atque gloria celebratur, et cum tribus illis libris con- iunguntur in eodem volumine alia ipsius Ioannis aliorumque poetarum carmina. Quorum certe pleraque, ut epigramma primum atque ultimum, ut carmen ad Paulum Crosncnsem scriptum6 ipsiusque Pauli elegia,7 ut carmen Valentini Eckii, ut argumenta librorum belli prutenr odeque eisdem libris praeconii instar praemissa,3 ut iambicum carmen ad Petrum Tomicium, episcopum Premislicnsem, scriptum,4 cum id agant ut ipsum de bello pruteno poema regi hominibusque commendetur atque probetur, arctiore vinculo cum eodem cohaerent, ode tamen de victoria Orsana5 atque elegia ad beatam Virginem6 composita proprium sibi in communi editione vindicant locum.

Primum, quem edidisset, hunc carminum librum fuisse ipse Ioannes diserte fatetur,7 neque postea alia carmina ab eo scripta in publicum prodiisse verisimile est. Quin post librum illum editum de ipsius poetae fatis nihil traditur. Quem cum singulari studio animique ardore ad carmina scribenda accessisse ipsius verbis8 edoceamur, a poesi deinde prorsus abalienatum vixisse vix est credibile, immo vero brevi post annum 1516 et ipsum de vita decessisse silentium hoc fidem facit.

Iam quae Vislicii carmina una illa editione continentur, summam efficiunt plus mille trecentorum quinquaginta versuum, in quibus mille septuaginta tres hexametri dactylici,9 centum viginti octo alcaici.16 centum viginti elegiaci, triginta tres trimetri iambici12 colliguntur. Paulum Crosnensem Vislicius ingenio paene superat, rerum antiquarum multiplici notitia singu- lisque locis oratione nitida excolendis fere aeqniparat, linguae tamen latinae usu atque scientia, sive ad singularum formarum delectum, sive ad enuntiatorum structuram nexumque spectas, magistro multo inferior est, id quod prae ceteris ipsa epistula soluta oratione ab ipso ad Paulum scripta arguitur. Quibus grammaticae rei vitiis ipsiusque Hallenanae editionis mendosissima specie factum esse puto, ut plerumque de tota loannis poesi iniquius indicium circumferretur.

Tn metrorum rationibus, quae vitiosa animadverti, haec fere sunt: ferendo,2 sequebantur,3 thema ( = argumentum), 4 reticeo (proceleusmaticus pro pede dactylico),6 cui optima (pro pede dactylico), virtuti (in exitu versus trimetri iambici),7 trochaeus in altero metri al- caici versus tertii pede.8

.Formas singulas ab optimorum scriptorum norma abhorrentes vel adeo inusitatas habes has: altitonanta (= altitonantem),9 ingemui ( respiravi),10 aboleret (- abolesceret), fore (= esse),12 esse suum (accusativus substantivi),13 super arma (-_• ad arma),14 solus (= ipse),15 libertare,16 celebris (masculino genere),’7 acri (genetiv. singuh),18 grex (feminino genere),10 frons ( — tis, mas- cul. gen.),'2u causans (= efficiens),21 crisare (= crocare),82 suae (= meae), naetus (= reportatus),2 Macedum (= Macedonem),3 quem praecinuere nasci,4 alia, quae in adnotationibus tetigi.

Enuntiatorum membra, ut metro satisfiat, saepe audacissime transponuntur,5 ipsa autem enuntiata plerumque continuo pronomine relativo inter se copulantur aut nude vel adeo vitiose inter se componuntur,6 et tam longos explent sententiarum ambitus, ut fere, ubi respires, non detur, quove loco in oratione insistas pausamque facias, dubius haereas.7 Quae omnia inde profecta esse opinor, quod sermonis poloni indolem ad sententiarum coordinationem pronam Vislicius in latinae linguae provinciam transferebat. Adde quod carmina Vislicii, priusquam ederentur, a Paulo Cros- nensi correcta esse videntur; iam intelleges latinae linguae elegantioris non satis peritum fuisse eum, cuius carmina magistri manu emendata singulis locis tam saepe claudicarent.

Quae cum ita sint, tamen non animi indicio, non rerum cogitationumque copia, non exornandae exco- lendaeque orationis subsidiis, sed ipsius orationis forma verborumque copia destitui Ioatmem, qui diligentius in eius carmina inquisiverit, facile concedet. Maiore

impetu fertur, neque otiosa, neque iciuna est eius oratio, sed vitiis grammaticis inquinata atque obscurata. Quin et res novas carmine tractandas suscipere est ausus, et in eisdem tractandis Vergilium potius quam Ovidium imitandum esse recte perspexit, et aliquoties ponderi rerum adeo suffecit, ut ipsi Paulo praestare videatur. Sane non omnia a Vergilio didicit neque effugit idem vitium, quo etiam Pauli Crosnensis panegyrici laborant, quod res gestas eodem ordine, quo actae sunt, carmine enarrandas censuit, quodque, dum omnia ad rerum fidem describere conatur, singula accuratiore descriptione effictioneque poetica digna neglexit: quo fit, ut animus legentis distrahatur neque rerum species formasque oculis spectet, sed ordinem plerumque mente colligat. Quo in genere, licet in toto belli pruteni poemate ratio quaedam dilucescat neque adeo temere primo libro ipsius Vandae personam2 induci concedam, tamen fieri non potest, quin reprehendam, quod prooemium longius atque adeo in ipsius argumenti fines exspatiaris3 instituit, quod narrationem de bello pruteno ab ipsa Polonorum origine proprio libro repetendam esse censuit,4 quod originis illius institutam narrationem sine idonea causa mediam interrupit,5 quod post prutenum bellum descriptum lagellonidarum fata suo libro describenda ad rem pertinere putavit, unde evenit, ut poema ab eo conditum potius Iagcl- lonidarum quam belli prutcni nomine dignum esse videatur, nisi quod bellum prutenum gravissimum in eodem obtinet locum.

Quibus libris quave auctorum fide in rebus narrandis nitatur, cum ipse non exposuerit,1 declarari vix potest; novum certe est, quod de ordinis magistri morte tradit, neque tamen aut accurate explicatum aut fide dignum,2 cetera ab cis, quae ab Dhigosso aliisque polonarum rerum scriptoribus traduntur, non abhorrent; interdum tamen, praesertim in populis terrisque Europae nuncupandis, Aeneam Silvium potissimum sequi videtur.3

fingit; Vislicio Apollo serius rei iam institutae omittendae auctor tactus est.
1 Nam in universum tantum de libris famaeque memoria refert in epistula ad Paulum scripta pg. 108.
- conf. pg. 200, adn. 3. Adde pg 179, adu. 3.
8 conf. Zeissberg, Die polnisehe Gcschiehtschreibung des Mittelal- ters, Leipzig 1873, pg. 184. Conf. huius libri pg. 175, adn 5; 179, adn. 1; 186, adn. 1; 187, adn 1; 190. adn. 2; 195, adn. 1; 209,. adn. 3, pg. 210sqq.
\
Scripsi Cracoviac Idibus Martvis a. 1887,
dr. Bronislavus Kruczkiewicz.