Сторінки 330-338 (Arbor Tulliana Iasinsciano)

Dispositio e[st] reru[m] in ventrarum artificiosa collocatio, maxime enim e[st] necessaria Oratori non secus ac Duci Exercit9 instructione [con]fuse et disordinate dicat e[st] autem dispositio duplex
1mo in Quæstione infinita, quæ p[otes]t sic ordinari sicut e[st] ordo locorum hoc e[st] s[i]t tales sensus q[ui] possunt versari iuxtalocos intrinsecos.
2do in Quæstione finita cui9 partes s[i]t sex, quæ tantum his continen[tur] sex partib9 ut Exordio propo[siti]one narra[ti]one, [con]firma[ti]one, confuta[ti]one et peroratione.
Іларіон Ярошевицький. Arbor Tulliana Iasinsciano

{stor. 330 – файл 0670}
horror[um]q; passeres. plane iam continua rapina omnes ex illo aristas distulerant. Quanto hoc damno! Singulor[um] in singules aristis annor[um] decus rapiebant. Sa[e]per in ipso etiam meo superbi epulan[tur] capite, intra corona[e] sibi ambitu loco convivij descripto. Inter in vertici meo, qui cibum illis [pro]spexerat, in[tur]prati insultant, et prandij solutionem Ludibria Cantat. Quis eos hinc arceat, n[on] illuc manu[m] meam debilitas levat, satis interim, q[uo]d tremulam in sinu sustinet, sed quam unam mear[um] calamit[a]tum maximam sentio Iam mihi
Ex venis Calr omnis abest.
Omnes triste gelu artus fatigat, quædam iam etiam sanguinis ipsiusglacies, non se per arterias agitat. Vx parvo inditio vivit; tristisillum et gravior hyemalis torpor alligavit, ipsa cu[m] tussi[!] frigus trahunt suspitia, totam porto in pectore Bruma[m].
Providentia Humana
{annum solatura adfert per famulos pelles vulpinas, Panteras Lupos et induit illis omnib9 annum}
Ad sum Providentia humana, arma contra frigidum temporis atq; a[e]statis Decembrem fero. Talium optimus vulpium adversus hyemem astus est. Etiam in molli oviu[m] Lana, Bruma[e] impetus frangitur. Hosce Lupos frigora cuncta timent etc.
Annus R.
Frustra es alte mihi frigus illapsum est. Ipso sed et in pectore, penitus hic me hostis intestin9 pervasit, ipsa me [per] viscera depopulatur. Non illum hinc ventur[um] ulli Lupor[um] exterrebunt frustra quoq; hinc expellendo v[el] mille arietes admoveant.
Providentia
Adhuc mihi Domi mea[e] surgunt contra frigus Caloris [pro]pugnacula. Stant ordine Multo torrida[e] fornaces, ignea adversus hyemem armamentaria. Expectantis [per] uno tibi Levatio brumar[um] remedio (: tu fairką zogniem preynoszą :). En Lucentem succensis arborib9 focum, hos inter ipsa tibi intermicat

{stor. 330a – файл 0671}
sanitas, accipe manibus surgente[m] ab illis cu[m] caore valetudinem.
Annus {darmosię skwarży}
Non ista quoq; grande pectoris mei gelu solvunt, continua intus percurrit hyems, et Late tremulum concutit Corpus. Iam a vertice impulso se ipsos, sub digitor[um] ungues, veniente[m] pallore notat.
Providentia
Iam iam conclamatu[m] a[e]gritudinis tua[e] remedia, actu[m] est, cum iam senem, n[on] ovium vulpiumq; pelles, n[on] accensa fornax n[on] Calidus focus Iuvat.
Annus
Jam iam video destituta remedijs a[e]tas. morbo futescit. Omnia quoq; mihi su[prae]mum fati diem ob oculos adducunt. Quid mihi [per] Decembres ignium focos, [prae]ter quam meus aspicit Rogus, in omnibus his mihi sepulchralis pyra[e] Imago allucet. Insolens Zodiaci Caper mihi quoq; iam [pro]clinato infestus, ut contra me seu A liquis Annibalus taur9 n[on] quocunq; igne sed ardenti sedere cornu suu[m] accendit, iam iam admisso in me impetu ipsam mihi anima[m] elisurus. Ha[e]c quoq;, quam nu[per] aspexi Lucentem ab oriente stellam, me in hoc casum vocat, quamdio fatalis vita[e] mea[e] Ometes[!] simul aliquod mundo Regnu[m] simul et annu[m] mutatur9. Hodie quandoq; dies Mercurij (: ut anim9 grande [prae]sentit malum :) ne quis animas evocat orco, me illo [prae]cipitet, quid mihi illius implicata serpentibus virga, nisi venenata[m] fati plagam infligat.
Mercurius
Salve sancta anni Canicies, iam intueor qua[m] senio fers gravatum Caput; matur[um] cælo pondus illud subterras inclinat. Quare evulgo tibi fatalis secreta urna[e] iam tibi docus[!] Minosq; su[prae]mam edixit horam. Par[um] iam qui apud parceas staminis

{stor. 331 – файл 0672}
vix non iam illis tuum inter manus filum exit: ipsa accusat  cloto tamdiu supra illud intenta stare forpice. Ergo statut9 tibi exitus; hunc si placidum Capis me invoca. Hodiernus meo sacer Numine Mercurij dies est, illo tuum expira finem. Sic vita absq; gemitu artus deseret. Tu vere etsi morieris N[omi]nis fui fama erit. Ego illam [per]populos [per] Regna feram? Ultra terrar[um] pelagiq; vias per Compita solis astror[um]q; iter et fator[um] Limen utq; deducam. Te [pro]cul cælitibus inferisq; ingens differet rumor (: etenim quid[!] te Laos opsa in morte comitabi[tur] :) nihil [prae]ter Bella mortalibus acerbum intuleras. Gravior alior[um]  in eos ira annor[um] fuerat, qui pestem fame[m]q; su[prae]ma generis humani mala mundo immiserunt. Iam itaq; te elisijs para sedibus, illic te turba dier[um] [pro]spicere, illic hebdomadar[um], mensium et minor[um] agmen horar[um] illi omnis [prae]cendentium iuncta tibi offinitas annor[um] avide [prae]stolari. Mea te hinc Luce dimittam. Quid enim sie Solis hinc adire Cupias? Num senes oculos tuos, vix tenuis umbra[e] patientes, sub ardentissimos illius radios obvius feras? n[on] te quoq; die luna[e] mori decet, hac lunatiei obeant et vivendo inconstantis vultus imitari placere voluerant. Dies Martis strepitum fert, armor[um] senu fragore tuba[um] et timpanor[um] [!] placido in mortem sonori impeditus meu[m] diem operire. Nec etiam te die ferreant[!] tonitrua. Quid su[prae]ma suspiria, fulmen aspectu[m] elidat redatq; anhelo pectori in alia exalijs fatigando. Ergo diem Veneris [prae]ligas Procul ipsum a sene N[ome]n infames, ultio Rogo flamma[e] absit, ut tam fedis ignibus tempor[um] Pha[e]nix concremeris. Dies saturni idem q[ui] tristitia[e]. Quid te alteri mundo ma[e]ror adducat? antris tando de Eor[um] obtutum iubeas, illisq; vocatus tristi vultum velis displice? Quare meq; hoc est Mercurij dies, te illi transmittet orbis. Nosce

{stor. 331a – файл 0673}
Nosce Bemeficium tali dies partior meu[m]. Quo meas Laudes eodem tuam audies mortem celebrari. Demum te meus, in illud iter fulciet scipio, illo tutus ibis, et stigem et Cocythum n[on] mergendus superabis. Isto dum impelles, ultro se tibi Beator[um] Domus Manium reserabit. Non to funestus terrebit, Noscemeos {Ianitor orci,} Colubros cerberus ipse timet.
Annus
Benest, te Duce Leti intin9 rediar iter, non alia me quam Mercurij Dies tumulo componat, tuo hoc fati fero baculo, omne[m] a medispelle metum, et superos inferosq; tua mihi placabit facundia. (: Recedente Mercurio annusdicit :) Heu! Heu! sub Diademmate victima in nece[m] sedes coronata forsitan, nisi istud vertice[m] stringeret, anxia mortis Cogitatio, ne mihi dissiliret. Fac tamen Ariste decus, et tecu[m] pericula mea su[per] caput meum Roto. Continua meor[um] gyrus malor[um] et tandem me longo implicatum turbine, totum interram explica. Age esto n[on] mihi sed discrimini meo ornamentu[m] istud, ut turbulentius dimittas. Tamdiu in nodo pene ipsa[m] apitis mei vertiginem Corona. O serta! O Vincula! o circuitu[m]! q[uo]d tibi amphoris mali mei n[one]n dabo, o Corona! o ultimi vota supplicij! o Diademma! hoc est arcta caput meum, in compede, mutatur usus, n[on] pes sed caput alligatur, trahe in curriculum iacentium annor[um], trahe annum 1703tiu[m] a[e]ternitas, fortiter vinctum tenes. Ipsum tibi annulus hic caput adstringit. O Coronam! o amplum periculor[um] ambitum! qua[e] vertici mao mala circu[m]das? quare Lybythyna[e] contra me telor[um] falcem ex isto porrigis? singulis spicis velut ex adultis Lanceis ferit, Ipsis mihi vultus intentat aristis. Pulcher hic. Corona[e] cybus, Regius Diademmati Panis, ille in me Lybythynam [pro]vocavit. Hysce aristis mortem alui odiosam, Venit illa venit mors Corona[e], epulo surgens in Caput meum.

{stor. 332 – файл 0674}
Osi manus mea[e]! tam alte vos sineret ire imbecillitas utiq; detrahere raperem ferale Decus. Tu, tu, scipio, o qua[m] te tremula[e] eripis dextra[e]! festinasq; ire in Rogu[m], mihi flamma[e] auctur9. Iam, iam te sponte dimitto. Iace, iace longa fati mei linea, hoc tibi imprecor baculo, infido solus iace, n[on] etiam tua tecum umbra iaceat. Iam iam destinata[e] pavor hora[e], hoc clepsidra[e] vitro exarcto momentum Cerno. O ubi sunt ex hoc Cumulo arena[e], grande unius athomi malum, cerno te cerno quantu[m]cunq; exigue inter multos pulvis. Siste siste! mihi tam citatus volvi? Te. te pulvisculum timeo. Recede abstine, ab siste manu mea funestum vitr[um], grandia mihi mala dum sepulchri mei pulverem ostentas. O athomi! o pulvisculi sa[e]vi! quam vos [prae]tioso pso in sole educabam, quanta semper tenebam in Luce, nemo vos nisi radios inter solares aspexit. Quam vilis Cædam, [non] alicui centimans aut Briareo, alijsq; in monte gygantibus, egredia[tur], pigmei me pulveres mei aternent. O munde! quam non amplior es? Cedit humo pulvisculo, audite qua[e] ha[e]c duo tam magna sunt, qua[e] orbis simul n[on] n[on] capit, homo et athomus. His duobus mundus angustus est. O superbiam! quid te in immensu[m] tendas, tota tumuli tui mensura athom9 est. Iam Cado in antra dum cedit calor exvenis. O vita mea! O mors mea! vita novo anno, mihi cu[m] omnib9 annis iam sepultis terminus esto.
Pastores
Anno sene in antro suo Collapso, in illum falce iacente, clepsidraq; de rupe pendente, aliud ab alia viseba[tur] ante Bethleemicum. Ille Infans Dominus, in Cunis prim9 stans medius inter spelunca.

{stor. 332a – файл 0675}
Pastor 1m9
Iam iam millesim9 septingentesim9 tertius annus, gravi eliso Cadavere [prae]ssit humum, ne pulemus cu[m] anima, etiam furore[m] a se dimisse. Redit extincto vigor, ad huc clausis male oculis aspicit, in que[m] surgat. Magna in ictum destinata est meta, En utramq; speluncam, hinc annum morte sua, illinc Deum infantia [pro]stratu[m]. Heu quam virtuti vicina, periculi sui officina. Miseret me vestri, a[e]des Bethleemitica[e] tam vobis vicino, in scopulo est. Nego nihil illum posse, qua non potest vivere ipse, ama[tur] vero suo perage[tur]q; Cadavera bellum. Vel sane Credam tum omnes illi vires Casu elisas sed iubet adhuc, quem in sua  arma conscribat, habet, qui [pro]illo in scelus suum dimicet. Iter[um] miseret me tui Bethleemica spelunca, cum tam parva sis, quam grave flagitium tuas hinc delicias educet.
2dus
Ita e[st] veniet annus, qui hanc arenaria[m] Pixidem totam Nati Numinis vultu excutiat, qui stringat hanc illi perimendo falcem. Quid moror periculum verbor[um] obtentu veniat, annus, qui armis his Deo homini intentatio crudelissime me coget. Ergo nos opponamus flagitio invia facturi, ut et illi sua arma et sui armis scelestis usus desit. (: dąc pokosę roku zmarłego, ywziowszy, trzymaiąc mowie :)  o falx! o longum furori instrumentum, cui tam [pro]cul flagitio porrigis? Tu habere par[um] deprato mortalitatis, tam multum emundo fato, h[i,o?]c[!] est mortuam Carnem sternere. Adhuc adhuc teneram, Ca[e]lestem hanc stirpem, cu[m] toto nostra[e] salutis fructu non succidas? Veni veni ad Bethleemicam Rupem! illius te saxo impingam (: tu oskatę kosę tempi :) iam iam aciem habetata dimisisti. Min9 egeram, site totam tibi relinquo,

{stor. 333 – файл 0676}
ut n[on] sauciando tamen amplexu rapiendo in cassu[m] vertas.
3tius
Ego non parcem nefanda[e] [pro]li, falx est fallit vitam, mutant mores, tumultuat ad Lachrymandum populos, te suprema[m] moneo, frangeris statim (: tu oskate złamawszy, y rżuciwszy mowi :) Iace, iace Pars directa parti sic plecteris, ha[e]c pa[e]na faciat innocentem, ne noceas. (: Idą po klepsydrę y trzymaiąc mowi :) At tu vitrea tanti fati Domus, veni, ven et tibi [pro]spectum esto, ne istud inhabilitet. (: vos ego iuvabo :) Exibitis pulvisculi ex hoc cartere, nimior[um] vos ego omnes cum hac frangili a[e]dicula Bethleemici antri saxo collidam. Ite ite tota cum coniunctione pulvisculi dur[um] damnati in lapidem (: tu oskałe rzuciwszy ztłukł[!] klepsydrę :) Iacetis Iacetis Beneficium athomi, vos Ego carcere vestro Liberavi, nunc illo comminuto etiam plures estis. Factus est ipse Carcar vester, quod vos, at vero nunc mihi plaudo, istud volebam. Iam n[on] v[el] ei arcto itis, omne vobis iter adoptum.
4tum
Nulla restat via, qua[e] funus nostr[um] gruti ab alto demittas Iamia[m] pulvisculi quanquam plures estis, cu[m] iacetis nemo inter vos Nobis novissimus excurret. Vives, vives Deus infans, manus tibi hostes tuos dum auxi, omnes cum plures sunt iacent. Adhuc habet su[per]bum a fato Decus totius infronte autumni divitias portat. Bene est (zdiowszy rokowi korone z włosow ) pulchr[um] diademma. Panis sumit, Deus olim sine Pane sumendus. {Przyszedszy do szopy Betleiemskey} Admitte clementissime Infans Deus tui enim h[?]arstas quam frumento elector[um] summo sacerdoti vecugal[!] solvimus in Manipulos damus, quos tamen haud exalio qua[m] ex cordis agro putes esto alios in te nostra pietas amorq; messuit.

{stor. 333a – файл 0677}
5tus
Vile tii Diademma nectimus, sed ipse [prae]tiosior nolles instabulo hoc e[s]t Regno paupertatis. Nunc dum ha[e] tua[e] a[e]des corona[m] poscunt, plane[m] ha[e]c consentanea in Bethleem nimir[um] Domo Panis exempti, Cæli nostr[um] interni solem spicis Coronamus. Nec Parsimoniam opinare, quod tantum modo Panem offerim9 Multum enim esse putamus, q[uo]d nos singulis te ipsum rogare diebus susisti dicendo. Pater noster dona Nobis Panem hoc tibi Emmanueli nobis cum Deo mittim9 Min9, ne tibi ad Butir[um] et mel tuum Panem defuisse qua[e] raris.
6tus
Damus Panem Infanti simplici de agricultura, nam scimus q[uo]d Cor simplex et humiliatum, non despicis. Dam9 Panem tibi Infantule IESU prius quam Linguam in verba solutam postules. Nihil enim gravius nobis fieret, quam aliquando ex[pro]bari, Ipsu[m] apud nos Deu[m] Panem flagitasse Interim Tibi saltem sit Deus cum nec du[m] sit IESUS, sed tu solus IESUS veniat in Coronu[m], cum nec du[m] in Mensam cum adhuc ori n[on] possumus Infantili saltem capiti tuo in ponimus Nihil tibi grande donaremus, nisi q[ui]d [pro]pter te ipsi ori nostro sub traximus Pastere Coronu[m] ex aristis seu despicias toleraturas ex pinis, Asvesce Reguncule Panem Nostrum cogitare. Iam tibi recurrat Defertum, q[uo]d facies inhabitare miracula cu[m] duodecem cofinis Panes et [pro]digia tua implebunt.
7mus
Jam nunc habe Agne Deus et Agnu[m] hunc et Panem in quem Te Ipsum mutabis, Domus Tibi contra Herodem Latebras in Pane potes esse Deus absconditus. Iam modo contingat, q[uo]d olim [prae]stiturus es iam si su[per] imponi tibi sinas, panis hic et Agnus

{stor. 334 – файл 0678}
transibit in [Chris]tum. Nos quoq; in illo tui volumus Eucharistici, in quo Tu, in nos tui erga te nos quoq; nostri sacramentu[m] amoris Constituimus. Admitte hanc e spicis Corona[m], cum tota votor[um] messe, neq; enim plures aristas aut frumenta nostris affectib9 numeres.
8v9
An non frumentorum hoc feremus sertum? ubi etiam nostra ceres nempe MARIA est? Imagine vere miraculosa, post qua[m] Ipsam superasti fama. Hanc Tibi Panis Coronam illius victoria[e] tribuim9. Legiones tua[e] manipulares, post hunc, tuum manipulum [Chris]tum ibim9. Parce vero quod omniu[m] Regi sa[e]culor[um] n[on] nisi unius anni Corona[m] offerim9. Parce IESU, quod in Panis Domo, non nisi quotidiana Domus, nam te Panem quotidianum poscim9 Omnes. Non par[um] tibi Unius in hoc serto quem plenum frumenti orbem attulim9. Tam affatim illo Cumulamus nec se quis qua[m] excusset. Tibi in Regem Cordis sui statuendo, iam tibi est, in Domo tua Panis, esto Princeps noster. Et qui pastor nostr[um] omnium futur9 imo prim9 piscator, suscipe pisces, quos Loco vini cum sancti Lacrymis tuis misces.
1mus iteru[m]
Adhuc iacenti ala, cui ex illis usu forem puto, angelido Cadaveri? anfrigescenti infanti. Ibo, ibo detraha[m] illi pennas. (: odiowszy Czasowi skrżydła :) hic volatura ad Deum, mea Dona Cogam.
2dus
Admitte Munus Numen infans, nec Leve, qui pennas, Donum puta, pondus es affectu habent. Adhuc tener et adhuc implumis mundi amor hoc quo Citius a terra elucteris, Tibi damus. Ploras n[on] dum te nostra[e] incedere saluti En pennas quibus in nostra voles Commoda, et Casualis homo, caseum tibi offero, ut absq; Casu vivam9 mortales.

{stor. 334a – файл 0679}
3tius
Ut Celerius ab Herode fugias in a[e]gyptam, ipsu[m] tibi tempus addit alas, hoc est q[ui]d in suprema[e] egestate sapientia[e] a[e]terna etiam aliena egere penna elegisti Bene est accipe has pennas, alas fugaces anni, ne aliquid exlabi nobis sine tui laude contingat, munus hoc et pondus Infantilibus alligo pedibus.
4tus
State volueres anni state dies, state hora[e] iam vestra[e] Caput [Chris]ti ala[e] sunt. Verum tamen non mortuo superfluas tempori, sed nostri has inte amoris pennas puta, ultro sibi has detraxit. Ha[e] enim iam nobiscum interris Commoran[tur]. Non eget alis, q[ui]bus ad Te coga[tur] in Calum evolare Te sic [pro]strato iacenteq; par[um] puta tantum evolare n[on] posse Ex impotentia igi[tur] mea [pro]posse egestatis ey miseria[e] mea[e] tibi Domino ha[e]c offero.
5tus
Ergo huc istas comportat plumas, et isto securi9 ia antro Nidificet. Accipe, accipe n[on] tuam nostris muneribus oneramus modestiam Infantule n[on] nisi leves pennas Damus, suscipe hoc tenue munus, et suptilem Buccella[e] Panem ad Ludum Tibi infanti et penna et buocella[e] suficiet.
6tus
Miles paupertatis nostra[e] hoc contra hyemem clypeo armari saltem pluma hoc est Leviter hostite tuo opponas. Iacete ala[e] (: vos obtestor :) iacete penna[e] molliq; umbona[e] Infantem tegite (: tu s krzydlami piersi dziecinne IESUSA przykrzywaią :) Vos tutu[m] frigori abscondite [pro]pter augmentationem Caloris. Et si ipse Panis es angelicus interim meum Pastoritium recipe Panem supra quem sudavi et alsi.

{stor. 335 – файл 0680}
7mus
Audi aquilo, audi Borea, ne hic v[el] unam movearis pluma[m] hic meor[um] nidus rotor[um] est, non ullus illum turbo disijciat. Absistite Noti Euriq; siste Affrice, cessat omnis tempestas. Vos Ego etiam [pro] Infante moneo, haud si istum surdu[m] Eoli agmen n[on] exulet. Timete supplicium n[on] frustra tot illi porreximus Calamos. Cum enim iacet n[on] ille dissimulat, sed tantum n[on] loqui[tur], quid ergo ille agat? Vos, vos ventos nocentes, tot pennis O Censor scribit Deus. Ego si centiosus, Corde mitem et silentem agnum offero. Sic et vos agite venti.
8vus
Iam pennas solvit et ante scelus, ipso sceleris remedio punitus est. Hic illum sinamus dur[um] sic plectere, ut nobis neq; telis sepelliri placeat, ubi illi tumulum dabim9, forte iaceat in antro Bethleemico. Ergo Commodatis manib9 inspecu[m] feram9. (: tu wziowszy rok stary niesą do szopy Bethleemskiey, y pod żłobem [Chris]tusowy zagrebią :) Iaces anne 1703, Ego Tibi n[on] illi quod Lybia v[el] Caristos mittis marmori, sed meliori marmorib9 saxo Rupis Bethleemica[e] incidim9. Bene iaceat.
September iter[um] dicit.
Novi quod fuit volubilis [prae]teriti anni sphera. scio qualinam rapieba[tur] veritor[um] varietate, dum Ea[m] ad Bethleem ultimo scopo, verius dicam fortunato scopulo allisam intueor.
October
Non minorem intra septem miraculor[um] amphiteatra meretur admirationem, ob grande spectaculum spectabi.

{stor. 335a – файл 0681}
Spectabilibus et si im[per]ceptibile ingenijs, quo illa florens anni vetustas [pro]strata fato, quæ tot regum lauros, in cupressos, to exiles Bellizaricoru[m] gazas in aureas Neronis erexerat Domos, nunc ad augustas Infantis Cunas angusto tumula[tur] [prae]sepi. O Nefandam tumultuosa[e] parca[e] victoriam qua[e] non pepercit triumphatori anno.
November
Dic mihi October nescio quo pacto fieri dica[m], an sepulchru[m] [pro]pillo anno de Bethleemica Rupe ipse ambire debeam? dum ad noscentem Deum et orientem occidit et cadit, n[on] surgendo admirabiles intriumphos, an recusare?
December
En videte viatores, quam ille tum cladibus, tum victorijs, magnus ipsa sui statura minor, mortalibus re[prae]senta[tur]. Interno Mentis Oculo rimemur, q[ui]d intus cu[m] anno aga[tur]? aliquantulam adhuc geometraliter quadriangulo tumulo ambram Imaginis sua[e] n[on] Imagine[m] mensura[tur]. Et quem tot coronator[um] mensium capita in Numeris fructuum fertilitatibus onerare non poterant, hunc ciner[um] agmen de clapsidra tumultuat.
Januarius
Non solum hic sepellivimus hoc in tumulo annu[m], ast multa illaq; infinita, Annum, Antiquitatem, fortunas, ac infortunia terminavimus. Gloriosum dixero Duce[m] annu[m], qui clava post facinora militarem intumba exercet Licentiam, imo infinitam vermium assistentia[m] secu[m] hybernantem complecti[tur].
Februarius
Furor ne admodum Ca[e]cus, ad Cerberi chaos tumultuantia inter Nos Principes Planetarum suggerit, ac excitat Consilia. Admiremus, quo pacto parvo consistere et subsistere possunt, si maximis Maiora [prae]ferun[tur] ac tollun[tur] in Nihilum. Hinc Ianuari quam vis sana consilij mei mete penetrare nequeam, annus ne hic iacet? An Phantasina [нерозбірливо][!] Quoddam

{stor. 336 – файл 0682}
an Phantasma quoddam? Quid ultra Loquar[um]? scire forte Capis, in [prae]sepi [prae]ter Deum, quis parvus iaceat? magnus Annus, quis magnus? nihil eius, si magnus Cur nihil? non mireris, hoc mortis sem[per] flagellum habetur.
Martius
Bene a gloriosi su[prae]mi olympi planeta[e] dicitis, q[uo]d sub Infante Deo senex annus i[m]mature iaceat hoc e[st], omnia qua[e]cunq; eius acta et pacta cu[m] illo iacent. Hic omnes superbissimi, si humilis annus, iacebitis.
Aprilis
Aureu[m] fuisse [pro]speritatum autore[m] antiquu[m] putatis annum principes Ca[e]li, sed fallimini, Caucaseam rupem gem[m]a[e] n[on] inhospitant, fallor potius avidum grassatorem in Lybithina[e] Campo victum, verrea complecti[tur] ac demi[tur] falx, fingite vobis Lustratores orbis, excelsos veteris a[n]ni honores, quos modo quam parva metitur clepsidra dispersa.
Maius
Quid ultra et mea[e] infortunato sub omine mentis Imaginatio quærit. Redivivus forte Cinis herou[m] Pha[e]nix sepulchralem excutit Rogum, in ultimum Combure[n]dum anni Nihil. Forsan illius tantis tumba [prae]ssa miserijs, qui onerarias sua[e] vita[e] naves huic charibdi allisit.
Junius
Celatur[um] manifestas annum, satis loquar q[uo]d inobscurum memoria[e] Lapsum ceciderit, stupeo q[uod] minutu[m] edax rer[um] tempus tantas anni consumpserit [prae]emine[n]tias, silentioq; in umbra [pro]tegerit satis declaro tibi acerba fore doloris oracula, cum magna qua[e]q; intra magnetes funerali destinen[tur] Pompa[e], ne ha[e]c minima posteris patea[m], umbra

{stor. 336a – файл 0683}
Ubra enim in [prae]sepi sepulta, clamat contra omnes, nec mir[um] quia vocali nascentis verbi in Rupe oppressus suada.
Julius
Discite monarcha[e] mundi, brevis nos ha[e]c Urna anni n[on] areopagus docet, quod maxima [prae]teriti anni Nomina, minima complector urna. Hinc iuro [per] ipsos faustissime Auguste honores tuos, quod nihil e[st] de veteri anno Novum ac inagnum, imo serenissim9 quondam honoris victor umbram traxit.
Augustus
Quis nostr[um] qua[e]ro artimeticam [per] Numeratione[m] omnes [prae]iosos scrutandi Calculo comprehendere possit anni actus, qui Re9 Certe fuerat totus, et si inter ferreos Casus, hinc n[on] ad Lydium sed ad sepulchralem com[pro]ba[tur] Lapidem. Hinc Gemmea Corona, Gemmifluus Phagus Maria, [per] Gemma[m] Deum Coronat annum.
September iter[um]
Audi venerandi totius machina[e] orbis augusta Princeps cum tam Longum tempus oblivio delevit annum, cur n[on] eligimus tam magnu[m], qua[m] prudentem, tam Ductorem, quam Dominu[m]. Etenim cuncta Labun[tur] imperia, Patria conqua[e]ri[tur], Populus turba[tur], Res publica clamat. Porro ignoras ne Duce Leone cervor[um] Exercitu[m] valere, Duce Cervo Leonu[m] exercitum a Sola scintilla martis [pro]fugum sa[e]pe fore. Dicite mihi et discite vos omnes Ca[e]teriq; sui N[omi]nis menses, necessarius vere Nobis novus ad eligendu[m] annus, nempe De9, qui est ipsa a[e]ternitas.
October
Quid plura Loquar vobis, pergite iam Olympiaca[e] residentia[e] magni Principes, ac magnitudini Vestra[e] herculeos penetrate Labores. Nu[per] enim Maximus Planetar[um] Gubernator annus hpdie Loculo ambitur, quem quondam non Capiebat orbis. Eligite ergo quanto citius ca[e]lestes candidati in antiqui nostri Domitoris maiestatem, neo Candidatum ipsu[m] Deu[m]

{stor. 337 – файл 0684}
ipsum Deum, qui virtutes, Gloriam, terrore[m], victoria[m]., famam, imo nostra[e] saluti perennitatem, ac publico bono integritatem, sortiri infallibiliter poterit.
November
Exigua tenuit[a]tis vestra[e], et annualis magnitudinis memores estote: volubiles subseq[ue]ntium annorum cursus, nullatenus current, absq; primario mundi cursore anni. In currit mihi in mentem, in pigmeo. Corpore Infantis gygantea virtus hæc athlanti eo robore sustinet orbem.
December
Nescio, quid tuus [prae]sagit animus, [prae]terito grande malu[m] n[on] [pro]ponan[tur] Eius acta, cui multa iam tantum figmenta ordiun[tur], cum intra ipsas recensen[tur] umbras, magnitudinem eius menti[tur] urna, Parvitatem commendat cinis Magnu[m] Ergo, quia Ter Optimum Maximum Eligam9 Deum.
Januarius
De exigua[e] tumba[e] Cinere magnu[m] invenim9 novu[m] annu[m] magnum conspicio in pusillo Corpore Infantem. Parvu[m] invenio in fascijs, forsan in terminabilis magnitudo Constricta, sed miracula maximum dum infinitum monstrant ipsa quoq; demonstrant [per] animalia. Ast fallor iam n[on] qua[e]ra[m] amplius annam in anno, sed a[e]ternante in Deo, invenio vobis auditores a[e]ternitatem. Hinc discamus explorando, quo magna deveniant, si parva Ca[e]litantam tollan[tur] in Maiestatem.
Februarius
Si quidem omnium vestr[um] in id conveniunt vota, nec non Ego huic possum contrarius inter[prae]tari [pro]posito. Primus quadammodo pete, salutatoria novo Im[per]atori inscribere Elogia, illiq; antiquo dicere, salve magni anni Dei

{stor. 337a – файл 0685}
parva vetustas. Hinc tibi Deo amor, hinc gratulatio, illinc triumphalia verba, hinc adoratio et veneratio, ad natalitias tuas cogun[tur], in magnas assurgere apprecationes, dum nemo te maior, nisi minor maior Ioannes paterit est.
Martius
Bene narras o Februari, appageat hinc omnis magnitudo, ad [pro]funda Bethleemica[e] Rupis antra, cum umbra sua. Tartaro post terras [prae]domine[tur] habitaculo, vere Libera illustrium planetarum Vota, n[on] in annu[m] sed in a[e]ternitatem, n[on] in mornarchar[um] proditore[m], n[on] in peste[m] sublunariu[m], n[on] in pudorem, non in natura[e] noxam, sed in cunctor[um] auctorem Bonor[um], et [pro]fiteor, quod nemini nocebis nisi tibi uni in Cruce.
Aprilis
Cedite iam in altum silentium arroganti evolare facundia, gravitas ac horror mortis pondusq; deiectum Athlantis, anni sublimia petere vetat. Hinc iam opus e[st] robustiore[m] eligere Herculem. Rideo iam tuam o baiula Athlas, si Athlas dici meritus, fortitudinem, quam nunc in vermes tantum exeris. Iam augustum aperio tibi solatiu[m] soli Deo, nam te solem petendo solum, destituit annos. Hinc augustissimi menses, eligamus DEUM, q[ui] n[on] millesimos sed infinitos vivet [per] annos.
Maius
Diogenem indoleo quondam risit Alexander ast nunc in [prae]sepi, ad in sa[e]cula sa[e]culorum in posit9 homo Deus, honorand9 vere, nam honore mortalitatem, Principes Corona, purura n[on] arcas adornavit et oneravit. Ex Levi virginei Corporis Carpento, sit tibi infantile homo ab humo levis, qui gravitatem Eius [prae]tetulisti, nec mir[um] tu solus agn9 qui tollis peccata mundi. Utinam mi menses hic agnus Infans, ut nunc parvus cerni[tur], sem[per] parvus et purcus puniendis nobis habea[tur].

{stor. 338 – файл 0686}
Junius
Libenter et Ego novo venerande comes anno, in infinita Ca[e]lor[um] fortuna existenti grati poli ditatam, favorib9, voveo fortuna[m].
Iulius
Magnum quondam cernite annum, qui in sepulchro Bethleem parvus quiescit, Interim commendo vobis Eius exilitatem, quod ille non simplici sigillo, sed pretioso, dum triangulari Lapide Consignatus. Hinc sigillum Ei DEUS ergo eligendus [pro] anno DEUS.
Augustus
Gratulor tibi magne Monarcha, in [pro]mptu Infantia[e] maxim9 extitisti; Gratulor omnibus Magnatibus, cum tam maximum meruerint habere Imperatorem Deum. Plaudite mortales ex simplicitate hominis [per] Hypostaticam Unionem, quod DEUM Hominem obtinueritis.