Сторінки 312-318а (Arbor Tulliana Iasinsciano)

Dispositio e[st] reru[m] in ventrarum artificiosa collocatio, maxime enim e[st] necessaria Oratori non secus ac Duci Exercit9 instructione [con]fuse et disordinate dicat e[st] autem dispositio duplex
1mo in Quæstione infinita, quæ p[otes]t sic ordinari sicut e[st] ordo locorum hoc e[st] s[i]t tales sensus q[ui] possunt versari iuxtalocos intrinsecos.
2do in Quæstione finita cui9 partes s[i]t sex, quæ tantum his continen[tur] sex partib9 ut Exordio propo[siti]one narra[ti]one, [con]firma[ti]one, confuta[ti]one et peroratione.
Іларіон Ярошевицький. Arbor Tulliana Iasinsciano

{stor. 312 – файл 0633}
AMPLIFICATIONIA VARIAE
1mus modus Per Incrementum vg Percussit me
Percussit me innocentem, aperte[m] communi inforo, spectantib9 Curia[e] consultiorib9, atq; ca[e]teris officialib9, insequendo hostiliter, pervarias Civitatis Plateas, horrende[m] insuper infamando et blaterando. Ad q[uo]d [con]trari9 sic respondit.
Sic infelicia fata tulere, vix tantum simul congrassisum9, invicem se alloquuti, non tantum immorantes varijs introversijs, quibus inflam[m]ata cum habuerimus corda, alter uter nostrum non solum incursando, verum fortiter trudendo et infamando percussit.
Item Percussit me. Synonimice
Valde percussit, firmiter, excepit, immaniter verberavit, crudeliter vulneravit, artus perfregit. hastiliter flagellavit, dire enecavit, prope exanimavit, atq; occidit.
Item vg S. Catharina cu[m] Cæsare disputabat
Vernans cunctis virtutib9, immunis ab omni nevo, prominens primo innocentia[e] flore Virgo, exuto timore ac tremore virginib9 communi, assumpto imperterrito Achillis animo, superando coordinatas militum legiones, hymæneo cum conspexerit oculo, tot collectos plane ex universo Orbe sapientes, his fere omnib9 contamptis, ipso cum Tyranno Imperatore ausa argumentari.

{stor. 312a – файл 0634}
Item Dies est.
Non dubius solis immorando crepusculis Hespher9, non Perfectus Principis cæterorum Planetarum occas9, non Cymmeria[e] noctis [prae]dominans origo, non [pro]fundum nocturnæ quietis silentium, non turbulenti Cynthia[e] Aquilones, non murmurantia arborum folia, non optabile tædiosis diluculum, neq; Liliace9 nubilosas propellens umbras Phosphor9 ac [pro]dromos in roseis Deæ Floræ viridarijs enutritos splendorem trahens, sed aurea [pro]pe Meridionalis Zodiaci Hemispherium fingens sibi stationem dies reluxit
vg no[n] licet Rossiacum mancipari militem sic
Non licet continuum Rossiaci Martis cultorem opprimi, Nefas Strenuum Bellonæ alumnum aggravari. Scel9 veru[m] lbera[e] Patria[e] civem ligari, Turpe est Propugnatorem integritatis mancipari, Iniustum Herois animam immaniter vulnerari, q[ui]d dicam vulnerari, poti9 tollere in crucem impiu[m] e[st].
In omne Scelus effrenatus
Non assiduum Potatorem verum Bacchum non grassatore[m] sed nocturnum violatorem, non furem sed Latronem, non ereptorem sed sacrilegum, non adulterum, sed omnis pudititia[e] expugnatorem, non helluonem verum scelerum abyssum, verbo Complectar. Compendium dixero te infernalium actum fore.
Studiosus bon9 a definitionibus conglobatis
Non Cleantum lucernam ast ipsum Aquinaticum Solem te dixero obfuscatas difficultatum [pro]pellentem umbras. Prodromam Te meridiana[e] sapientia[e] auroram con[n]umero, lumen ac Numen rectarum inognoscendo operationu[m] cerno. Non ventis sed ventillatione ac Continuatione laborum agitatam admiramur facem. Non nepotem sed ipsum auctorem ac inventorem Palladis apello. Non amicum sed dilectissimum Minerva[e] Filium veneror. Non tantu[m] cultorem

{stor. 313 – файл 0635}
eruditæ arena[e], sed ipsam honoros ideam, non vigilantem horti eruditi custodem, verum, doctorum imo doctoraliu palmarum cognosco hortulanum Perbelle non excellentissimum directorem ast ipsum doctorem scientia[e] coronamus. Non vernantem herbam sed ipsum Tulliani campi florem [pro]fitemur. Secundum te magnum a[e]stimo Alexandru[m] nodum gordium difficultatum facle resolventem. Spectamus in Te cultor Tulliani viridarij tot triumphales sapientia[e] laurus colegisse, excelsam ac augustam scientiæ arborem, maturosophi mi ingenij [pro]ferenten fructus laudam9. Porro excellens alioru[m] doctiorum [prae]ripiens palmas, extitisti victor. Splendida gemma intra tot difficultatum tonitrua eminens aliorum illustrasti ingenia. Nov9 in immarcescibili Lauru gloriaris. Illustre scientiarum ac Regium Diadiani exoriris. Non ignarus seduli ac eruditi exercitus Palladiani administrator, verum ipse strenu9 Achilles emines. Insuper Rex infallibiliter haberis, in supremo Literarij culminis monte, erudita aliorum arbitria augusto scientiæ moderans sceptro.
2dus Modus amplificandi [per]Comparationem  vg Sic Scelus cum virtute compara[tur]
Si tua virt9 rectitudine cætera Regnorum omnium sisteret fundamenta, tunc meis scelestib9 virtutib9 certo non ruerent. Firma virtutis stabilitas æterna abominando sceleri ruina est. Optimum habetur condimentum rerum bonitas, venenata [per]nities defecata[e] malitia[e]. Inextinguibilis fervor virt[u]tis, herrendum sceleris tollit vigore[m], et posita generatione recta[e] Reginæ corruptio deformis facinoris.
Bacchaus exundantia Neptuni Phaetonteam virtutis audaciam et si exprimet non tamen opprimet, exculit recta[e] moderationis iugum in Iro continuo nimia rebellisans Cresi opulentia.
Comparatio studiosi cum milite
Si sedul9 Tulliana[e] Arena[e] Alumn9 ad Primum Palladis mandatum sistere debet, multo magis ad sonoram Martis Bellona[e]q; tubam miles [pro]perare debet et martialis clangor

{stor. 313a – файл 0636}
vix non Apollinem Cythara[e] sonum edit. Ille victorib9 triumphales porrigit palmas, ast emerita lauru hic doctos coronat vertices. Ille atro hostium cruore, hic sudante attramento ille stricto mucrone hic laborioso calamo æternit[a]tem sibi conscribunt. Hic [per]vigil continuas in armis tradicit noctes ille impalescendo et si ad ignes Cleantis non erubescit, sed laboriosas [per]agit. Admiranda generosi Bucephali promptitudo calcaneo pedum cruentata hostium de cervivib9 elicit fulmina, sed Apollinis velocior Pegas9 Hyma[e]neos [per]cutiendo montes candidos gemmei sudoris prorumpit fontes in ornamentu[m] ac auctoramentum Diademmatis. Hic Martialium ignium erudit9 splendorib9, ille Aquinatico scientiarum illustrat9 Sole. Huic classicum belli, illi Cama[e]na[e] triumphale resonant Io. Hic mars summa dignitatum porrigit subsellia, illic Pallas exant satis continuo sudore umbratiles pacis porrigit Lauros. Sa[e]pe congruum Mavorti ad Capitolium victrici [per]venire planta, non sine plausib9 ast Tullio Laureata planta etsi cum planctu Laureatos Apollinis pectore munit9 quaq; Bellona[e] [per]icula superat. Ille Palladis clypeo insignit9 achillea rationum [per]stringit ac superat argumenta. Ille sanguinem Laboris in certamine fundit sudorem hic cristallineo bene loquendi abundat rore. Ibi imperterrite adcertandum Bellona[e], hic erudita[e] ad dissipandum Palladis peragun[tur] consilia. Illic armorum strepitu militaris murmurat campus, hic Apolline9 camenis resonat Parnass9. Illum sanguineo rore [prae]clara heroum facinora conspersa condecorant, hunc amica Pallas nectareo Eloquentia[e] inundat flumine. Ille distantes extra Limites hostes quærit hic propriam extra Patriam qua[e]rit sapientiam. Ille Mavortis vexillo tot tanosq; prosperas ad fortunas

{stor. 314 – файл 0637}
heroum introducit animos. Hic imbellem Tullij pennam in infinitas commutat Laudes, Ille mente invicta abinhiante hoste Patria[e] hæreditarem defendit, hic cuncta sacra loca perenni vitæinscripta adorat, ille tot9 martialib9 dedit9 obsequijs, hic inotio cum Titi perdidisse diem ingemiscit, ille cruentis integritatem Patria[e] armis propugnat, hic sudante rationis telo Apollinis Musæum defendit, ille in Martiali campo hostes victrici planta calcat, hic maiores scientiæ gradus scandit.
Per Figuras de novo excogitatas.
Ignoratio Nescio an q[uo]d tot9 orbis capere non potuit, nunc ca[e]pit urna. Occisi filij mei an ambire an negare debeam sepulchrum. Tam magnum Alexandrum comprehenderet ne urna tricubitalis enim est. Ostensio Ostendo vobis magbam virtutem, qua maior vix potest inveniri. Ostendite mihi posthuma sæcula maiorem magno Alexandro. Cognitio Scio tot victores quondam cum Alexandro certasse nunc eminent vermes. En illum cui9 orbi declarabant ac personabant tuba[e] triumphos, nunc tumba demonstrat.
De Sancta Catharina
Hodie immaturam virginem cognosco cum matura criminib9 decertare Tyrannide. En infractum Virginit[a]tis adamantem, qui ferreum Tyranni audebat excutere pectus. En matutum virginitatis Lilium, grato virtutis odoramento expellit fumantia holocausti delubria. Enquam purpureus virginis pudor obsca[e]no incontra resistit sceleri. Ignoro, quæ nihil virgo [prae]ter ætatem puerile habuit, utrum imperterrito Alexandri animo tanto Holiada[e] obsistere potuit.
Comparatio Divitis cum Paupere
Miserum e[st] hilares in orbe thahere moras. longe miseri9 novercantis Fortuna[e] importunas experiri vices. Molestu[m] est arabico adiustans cunctas dies habere oneratas;

{stor. 314a – файл 0638}
sed molesti9 est illis unico temporis momento spoliari. Acerbum est Phaetonteo crassis intermixto umbris condecorari splendore, acerbi9 ultimam cymmeria[e] noctis experiri abyssum. Turpe est nimis omnib9 affluere divitijs, sed turpi9 avido auri argentiq; tinnitu non delectari aures. Infortunatum est tot triumphis ac victorijs radiantem amittere coronam, infortunati9 in ultimum devenire optima[e] vita[e] discrimen Calamitosum est optimis fortuna[e] faventis exui bonis, calamitosi9 cum grandi horrendi dedecoris infamia, Periculosum aureos Arabia[e] in imperando possidere montes, periculosi9 desperabundo malevolæ sortis immorari [prae]cipio. Grande est aurea Polycratis non moderari sorte mortales, grandius ipsas [pro]scribi universi orbis ad Garamantas. Funestum exquisitis superbi Neronis aggravari Dapibus, funesti9 famelica miserrimi Bellizarij non contentari ora. Iniustum per numerosum exercitib9 Xerxem vinci ac vinciri, iniusti9 abimbelli vitioris sortis superari Baiazete. Luctuosum e[st] hostium aperte in campo concatenari ac mancipari Phalangibus, luctuosi9 abinvidioso domestico intra lares opprimi inimico. Grave est ad Artimelicam caput onerare aureis Cresitalentis, gravi9 cum victorioso quondam Bellisario nullo consolari obulo.
Miles Pugnat
Non domesticos intra lares se solis stricto mucrone contendere intendunt, non advitreum poculorum tinnitum, ast ad sonorum ferrei martis clangorem bellare cupiunt. Non flam[m]ante cordis rabie rigidis inimicum armis superare conantur ast incruenta Bellonæ arena strenuo cum Achille æternam sibi comparare gloriam flagrant. Cælit9 omnia habem9 patimurq; Quid q[ui]d patimur mortalium gen9, q[ui]dq[ui]d hilaritatis animo experimur, q[ui]dq[ui]d sudoris cruorisq; accidit, id totum exalto fausti v[el] infausti cæli possidemus.
Virtus fundamentum vita[e]

{stor. 315 – файл 0639}
Quid q[ui]d eximia[e] virtutis experimur, quidquid mortalium Laurus [prae]miorum obtinemus, quidquid messore gladio victricium colligim9 palmarum, id totum posthuma[e] vitæ profundamento consistit habeturq;
Terti9 modus Amplificationis p[er] Ratiotina[ti]onem q[uan]do effectus cognoscimus ex causis, v[el] causas effectib9.
Ebrietas q[ui]d agit
Spectate difformem cunctorum malorum voraginem q[ui]d et qua[e] nefanda illa agat, totum inadmirationem rapit orbem, illa enim immedicabili naturam mortalium inficit morbo, illa continuo execranda trahit ad mala. Illa venenosa pernitiosarum discordiarum [pro]generatrix, illa immanem exercens rapicitatem, admiremini in Ebriete effuscante recte ratiotinandi intellectum, Considerate malevolum detrimentum ac decrementum legalium bonorum; ha[e]c [per]versas horrendasq; perficit luxurias, ha[e]c varios infamiæ dies annosq; trahit, ha[e]c [prae]cipitans irritamentum malorum superbe infundat, hæc impudicam vario in statu multiloquacitatem complecti[tur], ha[e]c furibund9 grandis ignominiæ rogus mortalium inflammans corda. Iniusta contrariantis Fati eximproviso [pro]movet bella, ha[e]c desperabundam voraginosi inferni proponit metam. Indignu[m] sobria[e] sortis habe[tur] nefas. Porro amicitiam transformat in inimicitiam, vitiosos concitat ad plaus9, formosam Dei Imaginem contaminat, tristes perpetuo anhelit9 spirat, prodroma pauperitatis, monstrosa Alecto, Acephala a[e]terna[e] mortis Regina, ultimum [prae]clara[e] virtutis exitiu[m]. Ad extremum omnium Infortuniorum in extremo posita [prae]cipitio, ha[e]c Ebrietas [pro]ponit ac opponit miserandos mortalibus casus.
Qui colunt Deum
Qui puro Pneumatici ignis amore feruntur in  Deum, hi munera offerunt, mandata observant, suspiria recte spei trahunt, extendunt in sydera manus, poroni in terram cadunt,

{stor. 315a – файл 0640}
flagrantes in Cælum oculos levant, genua flectunt; assiduis corpora macerant Jeiunijs, summum Inimiciru[m] habent amorem, pectora percutiunt, a scelerib9 avertuntur, et ad virtutes converturentur, mente humiliantur, miserandas fundunt Lacrymas Divino in Timore exercitantur, Porro totos se omnib9 virib9 in totum et unum consecrant Deum.
Studet
Qui verus ac sincer9 sapientis Minervæ Alumn9, ille continuo iucumbit in studia, sedule impallescit Libris ad excelsos calamo Pegazi evolat montes, vigiles ducit noctes, noctuam Palladis sequitur, nulla dies sine laboris Linea, plantat Apollinis Laurus, incommodos [pro]sequi[tur] annos, scholastico pulvere ingenium expolit, noctes diebus iungens ad Lucernas Cleantis continuo impallescit, ille inquam dies horasq; ac momenta insudore cruoreq; peragit ac consumit.
Aqua
Eloquar tandem clara atq; cerulea Neptuni Regna nempe Aquam qua[e] fessos refrigerat artus, permulte dulci murmure aures, deformem abluit nigredinem, hinc principium humiditatis ordi[tur] illinc siccitatis malignitas dominatur, hinc optima piscium cunctorum habetur illinc grandes extinguit flammas, hinc [prae]tiosas parturit gemmas, illinc ferrea perpolit metalla, hinc mortalium recreat mentes ac oculos, illinc avidam modera[tur] sitim. Porro partim alterum speculum representandæ Phisis humanæ vide[tur], partim cælestem nam ceruleum assumens colorem apparet.
Lapis q[ui]d agat
Qui chalybeo ferro valide pervirilem dextram omni ex parte percuti[tur], ille non tantum ad Continuum mortalibus usum, ast etiam ad triumphales perennis gloria[e] accendendos rogos excitat ignes. Spectem9 cæteras inter res creatas illam quæ continuo proprium tendendo ad centrum gravitat naturam virib9 creatis in lapide ponderosam. Quid profundamento augustis porrigitur Palatijs, quid validos construit Muros, q[ui]dsimplici de

{stor. 316 – файл 0641}
materia efformat statuas, quid duritiem continet, quid rotundit[a]te ambitur, quid infracta quadringularitatis firmitas, nisi ha[e]c omnia Lapidis fortitudo efficit. Quis quæso vidit obiectum vulnera infligens, quis invida vota tumulans animadertit, quis assimilationem perennitatis non consideret, quis dealbatas lapidijs calce machinas mundi miratur, quis defensorem integritatis vita[e] ac Patria[e] negabit, quis falcem lybithynæ acuentem non metuat, quis Ductorem gemmearum aquarum aut Cysternarum non complectitur. Porro lapis est perquem muniun[tur], murmurant per saxa currentes Fluvij.
Cito fugiunt Aliqui
Grande pia culum est mrtales resoluti animi velocissimo cervi fugere passui, quid est heroicam dexteritatem leporinam intimiditatem transformatam nefanda triumphare fuga? Quisnam infractas Pergama[e] fenestras vastas audet commutare in Portas, hic perterrito animo horrenda perarma, fumantes [per]ignes, spumantes peraquias currit, ille igneos per globos, martiales [per]hastas crebros sagitterum perictus, valida Bellona[e] pertormenta [pro]perat hic martiales a longe prospectando fumos, desperabundus fulminis instar sinistrorsum tendit, ille ab ungula Bucephali trepidante solo dextrorsum festinat hic optatam in in Patriam, ille nemorosas in Sylvas, hic intra devastatarum Urbium rudera ille varia herbescentia per stagna miseranda latitat. Pooro per tela per clypeos [per] tot discrimina rerum qua data porta ruunt.
Cæsar vicit Scytham
Generosa nostrum dexteritas insperatum mortalibus fulmen Gelonem atq; Thaurum firmiter contemple[tur] N. Contemple[tur] inquam qua[e] et quanta Cæsarea fortitudo cum abiectæ sortis milite peregit. Engrande infausta[e] egestatis

{stor. 316a – файл 0642}
onus portantem Scytham opulentis superavit armis, En straminea habitantem ingaza tumulavit, noctu diuq; vigilantem somno induxit Lybithina[e] miseranda tolenrante[m] vulnera exanimavit nullum [pro]pria[e] salutis respectum habentem non in spe sed in meta posuit sepulchri. En qui malignantes dierum solisq; tolerabat a[e]stus, gelidos debuit tendere ad Antipodos, qui intempestate solo tegeba[tur] cælo, mortali tegitur umbra, continuo aliena spectando bona tandem summa Cerberi [prae]mitur fame. Simplici ovium de Lano vestimento gaudens luctuosam subivit nuditatem Caprinis recenter detractis pellib9 protect9 eo actus est ipsam exuere Vitam, horrendum ad sydera [pro]clamando hasta, mortiferum sibi occinit Lessum. Cunctarum Idea miseriarum Squallidas Medusa[e] re[prae]sentat Larvas, vix mortalium exortum flagellum, mox ultima sibi pæna ac exilium spectate q[ui]d rapax Bellua[e] anim9, quid tyrann9 homicidij auctor, quid simplium invasor Gazarum ac villarum, q[ui]d periclitans nefanda[e] vita[e] facultas, quid inhiator desperabund9 ultimo in [prae]cipitio, quid captator avium per auras, quid nefanda[e] scelerum q[ui]d primo sitibundis a[e]mulo, quid Sardanapalo tædiosum excitanti animum q[ui]d vigilantissimo reductori nobilium a Domestico foco martios ad rogos q[ui]d crassa[e] nullitatis umbra[e], qua[e] cuncta serenissima[e] cesarea[e] maiestatis Aquila flam[m]igero impetu sub ipsa Cerberi [pro]trudit antra.
Item in eadem ma[teri]a.
MIrum est, quod cuncta[e] de Universo collecta[e] Paupertates, concomitante eas omnium pleno miseriarum satellitiq;, Paupertates inquam, sed vastas divitiarum [pro]sequun[tur] Phalanges, defacto extra veri terminos esse arbitror, ut imbellis et levis armaturæ miles pharetratam Herculea[e] fortitudinis [per]stringat  equitem. Fallor en nuper barbara Extenuati Osmanni resolutio q[ui]d et quanta contra Solimanum orientis Principem non intulisset mala cerna[tur]. En coordinatis tot depauperati exercitus millionib9, hinc arma exitiali rubigini facta, alienei instar muri obstant, illinc scuta de Vulcani officina fumosa nigrescunt ille ad Classicum Bellona[e] vecors extendens Lunatum arcum implumen sagittam per aera mittit. hic vili loricat9 lana obtusum evaginat ensem ille diuturna oppressus fame [pro]n9

{stor. 317 – файл 0643}
Bucephali de vertice cadit. Hic perinde virib9 lassat9, remissos aliorum animat conatus. Itaq; prorsus un animi omnes assurgunt impetu etiam Rossiacum graviter opprimunt martem. Quo in casu tanto audatia[e] furori, diu virides crevere laurus, et æthere negantis gloria[e] dui favere auræ, ignarus et certe fraudis doliq; Fortuna[e] nesci9, Phaetonte9 inquam magneti anim9, qui suis inops cum caruerit splendorib9 alienam quærit ad [prae]dam, et simplicib9 non content9 carris triumphalem victoria[e] captat Rhedam, qua concensa onerarios Rossorum Thesauris brevi se recepturum putat currus. Ast diu ambigua dubiaq; iuctat9 sorte deformiter eluditur. Postquam enim nostrorum magni in Corde parat9 calorib9 Bellonæ redacti, ad in cogruentia Barbarorum pericula micantia extollunt arma, vindices extrahunt mucrones, contrariamq; sui sagittis mulcent auram, et qui antea fugitivi tegaq; dabant hosti, nunc eiusdem reversi colla humerosq; secant et merito fortassis iterata, martis aream. Secundo quatiunt ungula sublimiores potshuma[e] gloria[e] ut sibi intriumphum assurganr palma[e]. Qua propter [prae]sagienti firma[e] bona[e]q; spei nn fallun[tur] fide imo totaliter atterunt vinciunt, vincunt, funditusq; expugnat hostem, ut nunti9 vix sua[e] relinquitur cladis.
4tus modus amplificationis [per] sensus synonimis vg Iustitia
Continu9 immarcescibilis floris vigor. Divina Litigij humanaq; iustitia, splendida amoris contrariantium intra fulmina [pro]generata gemma a[e]quitas candid9 immunis fidelitatis Pha[e]bus cuncta Cæsarum atq; Ducum grato splendore conservans diplomata. Aurea indifferentis causa[e] Libra deferreis mancipia eliberans cathenis Anceps [pro]pria[e] ius dictionis mucro resolvens gordium Legatis difficultatis nodum, perpatrata rebellisans perversa[e] voluntatis Alecto culpa. Clara infallibilis verit[a]tis aurora, errabundam falsit[a]tis [pro]pulsans noctuam. In evitabilis rectis Rhadamanti pa[e]na. Implicita externi ignivomiq; furores continentia determinata execrandi criminis furibundo

{stor. 317a – файл 0644}
in animo indifferentia. Necessaria Licentioso in populo ad peractum scel9 Sæveritas. Intima peri iuri cordis sinceritas. Deterrentes Tumultuosum rebellemq; populum fasces. Optima cunctarum in Imperijs genitrix virtutum. Nulla luxurians veri similium publica in curta Iudicium corruptia. Certe stabilia ac infallibilia derectis viridicum sententijs decreta, maturi pleniq; virtutum ac omnis constantia[e] testes. Divinum simul et humanum certa[e] ac recte mentis iuramentum. Effranatos liberosq; in omne nefas populos stricta[e] de statutis curia[e] coercentes compedes. Maxima publici ærarij et iustarum com[m]unis boni fricationum observatrix Malignantes urbium oppidorum ac villarum [pro]pellens iniquitates. Sævera ca[e]lit9 destinata incorrigibili reo inferens supplicia. Prima ac suprema Deorum Dea momentanei auri argentiq; contemptrix. Nullum consanguineorum atq; affinium habens respectum, discors litigantium concordia duorum. Perspicua umbriferum exra Cathapetasma in Areopago absoluta iudicia.
Vir doctus per similitudinem
Augustam diligentis ac providentis hortulani arborem hominide[m] maturos scientia[e] fructus procreare dixero. Cristallina potentis Neptuni aqua amplissimos inundans agros homo est Tullianis eloquentia[e] fluminib9 cæteros fa[e]cundans animos. Clarissimum omnium Planetarum Principem umbras ignorantia[e] dispellentem cernim9 hominem. Ditissim9 aurifodina[e] mons per solis distillat9 radios, homo tot [prae]tiosas arenas quot admirandos scientia[e] parturit Chrisologos. Opulentissimum gemmarum Gangem non miremur illum qui inæstimabiles [pro]prij sudoris [pro]ducit gemmeas. Hic plusquam Cræseum a[e]rarium omnium divitiarum plenm egenos mortalium ditat animos. Velocissima aquila[e] natura rationalis sagacitas mi nores ingenio genioq; pullos ad augustum contemplando sapi[ent]ia[e] Solem erudit, uberrima eruditi Campi fertilitas dulces loquendi [pro]creat fructus. Latepatens supremi Iovis ca[e]lum un9 quisq; mortalium cernat gentem, qua[e] aures scientia[e] rore exsiccatas ignorantia[e] fomitib9, inundat mentes. Provida ac laboriosissima apis integro æstatis cursu, augustis Tullij de campis

{stor. 318 – файл 0645}
colligens florum vigores, inmellifluam ca[e]teris loquendi resolvit suadam. Triumphans plena inter spinas rosa candoris, minoris excellentia superans herbas, mirosuaviq; scientiaru[m] odore imbuit. Instantanea Palladis fulmina Idiotissimi abominanditatis venenoso nevo contaminati. Languescens errorib9 refocillans  cerebrum. Sonora sylvestris Orphei Lyra miros in plausus, inversas mortalium concitans arbores. Stupend9 sublunarib9 reb9 magnes, cuncta hui9 orbis ferrea ad se trahens corda.
Exemplum [per]adiuncta nempe [per] hunc versiculum
Quis quid ubi quib9 auxilijs cur quomodo q[uan]do. Sic Cicero Luci9 Cathilina, nobili genere nat9 fuit, magna vi et corporis et animi sed ingenio pravo maloq;. Huic ab adolescentia bella iuventutem exercuit, corp9 patiens inædia[e], algoris vigiliæ, supra quam credibile est.
Item Sancta Catharina Cæsare[m] vicit argumentis
Formosa dominantis Imperatoris Filia ast ancilla, etsi immatura maturum amen virtutum quia confessionis Divina[e] confert frucum. Etsi inaugusta Cæsaris urbe Alexandria, villana tamen quia continuo dum Sanguineo sudore gemmam rimando [Chris]tum quæsierat. Divino instillata genio, subtili virginit[a]tis ingenio concipiendo Deum incipit ac concipit ipsam a[e]ternitatem. Ipsa cum ect immunda, Paganismi de mundo, mundum quia pulcherrimum sequendo [Chris]tum, gloriam [per] sui ignominiam comparavit. Extinctis Idolorum, rogis, divino accensa pneumate, clare illuxit orbi Alexandrino Severa crudelitatis Tyrannide dominante, noxia innocentia innocuo crimine virtutem plectendo, popul9 Iustificabatur.
Pax [per] partiu[m] enumeratione[m]
Exultabat continuo popul9 ad otia ponti Euxini, maris nigri et albi, La[e]tabantur liberi in hortis Deliciarum, proscindeban[tur] ijdem gaudiorum nexu non ma[e]rore, in libero mundi ambitu liberi exclamabant dulcissona harmonia cordis adducti in libert[a]tem, lætabundam ampliantes vitam incastellis, in [pro]pugnaculis [con]traria sortis [pro]pellentes vota. etc.

{stor. 318a – файл 0646}