Сторінки 306-312 (Arbor Tulliana Iasinsciano)

Dispositio e[st] reru[m] in ventrarum artificiosa collocatio, maxime enim e[st] necessaria Oratori non secus ac Duci Exercit9 instructione [con]fuse et disordinate dicat e[st] autem dispositio duplex
1mo in Quæstione infinita, quæ p[otes]t sic ordinari sicut e[st] ordo locorum hoc e[st] s[i]t tales sensus q[ui] possunt versari iuxtalocos intrinsecos.
2do in Quæstione finita cui9 partes s[i]t sex, quæ tantum his continen[tur] sex partib9 ut Exordio propo[siti]one narra[ti]one, [con]firma[ti]one, confuta[ti]one et peroratione.
Іларіон Ярошевицький. Arbor Tulliana Iasinsciano

{stor. 306 – файл 0621}
[Chris]t9, [Chris]ti Deus. 2do q[uan]do a maiori ad min9 descendim9 vg Aspide q[ui]d pei9 Tygris, quid Tygride Dæmon, Dæmone quid mulier quid muliere nihil.

De Figuris verborum Per Detractione[m]Detractionis Figura est Quadruplex.

1ma vocatur Synecdoche e[st] nominis substantivi v[el] verbi Personalis finiti in membro v[el] Commate detractio vg Lupus in fabula. De mortuis aut bene, aut nihil.

2da Assindeton seu Dissolutio e[st] plurimorum commatum sine coniunctione positio vg Omnis creatura comatitur [Chris]to patienti Petra[e] scinduntur, Sol obscuratur, velum Templi dividi[tur], Sol9 miser homonno[!] [con]pati[tur][!]

3tia vocatur Zeugma Est plurimorum commatum v[el] membrorum ab uno verbo personali pendentium, in principio Protozeugma, in medio mezozeugma, in fine Hipozeugma, positio vg Protozeugma. Semper persequun[tur] superbi humiles, ignobiles nobiles, scelerati virtuosos in docti doctos. Mezozeugma miles [pro]prium in Martis arena sanguinem fundit, studiosus sanguineum sudorem in acie Minerva[e]. Hypozeugma vg Nec enim is es Cathilina, ut te aut pudor unquam a Turpitudinem aut metus a periculo aut ratio a furore revocaverit.

4ta Sinæciosis seu commistio est duarum contradictoriarum dictionum v[el] [pro]positionum de una eandemq; re diverso respectu verificatio vg Tantal9 tam captat poma quam non captat. Item Soarianum, me autem q[ui]d pudeat qui tot annos ita vivo Iudices, ut ab illis nullo me unquam tempore aut commodum, aut otium meum abstraxerit, ac voluptas avocaverit, aut deniq; somn9 retardaverit. Item surdotam dicitur quam dicitur.

{stor. 306a – файл 0622}

De Figuris p[er] Similitudinem
Figura similitudinis est duarum v[el] plurium dictionum sibi similium v[el] oppositarum positio et est octoduplex

1ma Patanomasia seu Annominatio est iucunda duarum v[el] plurium similium vocum positio, h[a]b[e]t 4 sub se species 1ma adiectio est Litera[e] v[el] syllaba[e] in altera dictione sibi simili additio vg omnia somnia. Leve e[st] miserias ferre p[er]ferre grave. Dat hic mero non homero operam, Eva, ave, nolo e[ss]e laudator ne videar, adulator, cernunt, non discernunt. fas nefas 2da est [per] detractionem q[uan]do litera v[el] syllaba in altera simili dictione detrahi[tur] vg ille orat hic laborat mors omnes devorat. Magdala quod crimine meruit, crine lugit. 3tia commutatio est uni9 syllaba[e] v[el] litera[e] in alia similitidine in aliam literam v[el] syllabam [per]mutatio vg omni die dic Maria[e]. 4ta Translatio est litera[e] v[el] syllaba[e] in alium locum in una dictione [per]mutatio, Roma amor mora. Barlaamus laba ram9, Iosephus oh pius es.

2da Similiter cadens est duarum v[el] plurium dictionum v[el] in eodem casu v[el] tempore v[el] modo in principio v[el] medio commatis positio vg non odio bonorum sed invidia maloru[m] [prae]mor. Item Diligentia comparat sapientiam neglegentia corrumpit.

3tia similiter desinens e[st] duarum v[el] plurium dictionum v[el] commatum similiter desinentium positio vg salviacum ruta faciunt pocula tuta. Caseus et panis sunt optima ferula sanis. Post mensam stabis v[el] poss9 mille meabis. Differt a similiter cadente quia similiter cadens in eodem casu v[el] tempore v[el] modo ponitur, similiter desinens vero ut similiter desinant dictiones requirit.

4ta Isocolon e[st] duorum v[el] plurium commatum, pari dictionum numero, v[el] pari syllabarum numero constantium positio vg Extrema hyeme apparavit, ineunte vere suscepit, media a[e]state comparavit. Item, vicit pudorem Libido, timorem audacia, rationem amentia.

5ta Atithesis seu Contrapositum v[el] Contentie est duarum v[el] plurium dictionum v[el] contrarie v[el] relative v[el] privative v[el] contradictorie oppositarum positio. vg

{stor. 307 – файл 0623}

Farmaca poti9 sunt non vulnera, vulnera [Chris]ti. Nemo felix, nisi pauper, si sapiens mundana on sapit, etc.

6ta Communicatio seu opposita e[st] ex una sententia affirmativa alteri9 negativa[e] illatio vg non ex arbore dulces fructus, sed ex fructu arbor cognoscitur. v[el] e contra ex una sententia negativa alteri9 affirmativa[e] illatio.

7ma Per similitudinem dictionis seu voca[tur] Correctio est cum tollitur id omne quod dictum est et poni[tur] magis Idoneum[!] vg Iudas Apostol9 si Ap[osto]l9 dici mere[tur] vendidit [Chris]tum.

8va Dubitatio e[st] cum se orator dubitare v[el] nescire aliquid fingit, quod dicere v[el] facere illum oporteret vg nescio quid agam Iudices etc.

De Figuris Sententiarum
Figura sententiarum e[st] sens9 aliq[ui]s ora[ti]onis secundum politiore[m] normam dicendi efformat9 et e[st] multiplex.

1ma Figura e[st] sens9 aliq[ui]s O[rati]onis propter Varios animi affect9 [pro]dendos v[el] manifestandos efformat9. Interroga[ti]o e[st] duplex. 1mo simplex e[st] quæ causa cognoscendi alicui9 rei fit vg quis septicolem vicit hydram 2da quæ causa exprimendi affectus alicui9 fit et e[st] 3duplex[!]

1ma affirmationis e[st] sens9 aliq[ui]s O[rati]onis maioris [con]firmationis gratia dere certa ac indubitata [per]interroga[ti]onem ex[prae]ssus vg quis magno meli9 succedet Achilli. Item q[ui]d dubitas magna[m] non posse Evertere Troiam.

2da Commiserationis e[st] sens9 aliq[ui]s o[rati]onis dolorosi affect9 gratia [per]interroga[ti]onem ex[prae]ssus: ut q[ui]dme moror quo me servas damnosa senectus?

3tia Instandi v[el] Urgendi causa e[st] sens9 aliq[ui]s Ora[ti]onis arguendi criminis gratia [per] interrogationem express9 vg an q[ui]d vanius te subsole inveniri possit? Item Quousq; tandem abutere Cathilina patientia nostra?

4ta Indignandi e[st] sens9 aliq[ui]s O[rati]onis execrabundi gratia affectus [per] interrogationem expressus vg Quis tam ingrato pectore sævit barbarus furor?

{stor. 307a – файл 0624}

5ta admirandi e[st] aliq[ui]s sens9 o[rati]onis admirandi gratia affect9 [per] interroga[ti]onem ex[prae]ss9 vg quid non mortalia pectora cogis auri sacra fames.

6ta Dubitandi e[st] sens9 aliq[ui]s orationis de re aliqua dubia atq; incerta [per]interroga[ti]onem ex[prae]ssus vg quotendam quo mevertam nescio? Item quis hic loc9, qua[e] Regio qua[e] Mundi plaga, ubi sum an sub ortu solis an sub cardine glacialis Ursa[e].

2da Responsio e[st] sens9 aliq[ui]s Ora[ti]onis augendi minuendi criminis gratia [per] responsionem ex[prae]ss9 vg an h[omi]nem Iudas vendidit Magistrum Deum, imo ipsum Creatorem Cæli et Terra[e].

3tia Subiectio e[st] sens9 aliquis ora[ti]onis ab oratore ipso [per]interroga[ti]onem ex[prae]ss9 et ra[ti]one aliqua ingeniosa solut9 vg quid virtute meli9 nihil. Pauperne e[st] ima ipso Iro[!] pauperior, ecce blanda[e] syrena[e], sed Ulysses tut9 navigat.

4ta Prolepsis seu Anteocupa[ti]o e[st] sens9 aliquis Ora[ti]onis incontrarium obijciend9, ab ipso Oratore ratione apta dilut9 vg o homo tu quis es qui ea responsat Deo.

5ta Correctio e[st] aliquis sem9 omonis [per]alium sensum magis significantem prolat9 ut non furem, sed raptore[m] n[on] sacrilegum ast hostem sacrorum contemplemini.

6ta Dubita[ti]o e[st] sens9 aliquis Ora[ti]onis dubi9 [per]interroga[ti]one[m] express9 ut quotendam quo me vertam ignoro.

7ma Communica[ti]o e[st] sens9 aliquis Ora[ti]onis auditoribus v[el] adversarijs ad Delibera[ti]onem [con]cess9 v[el] q[uan]do orator auditorem v[el] adversarium [con]sulit, v[el] ipsi [con]sulit q[ui]d faciendum e[ss]et in aliqua Rerum Circumstantia Item vg si vos in eo loco essetis, q[ui]d aliud fecissetis.

8va Prosopopæia seu ficta Personarum suductio e[st] sens9 aliq[ui]s ora[ti]onis a[per]sonis fictis tanqua[m] Veris v[el] inanimatis tanquam animatis es[prae]ssus hoc e[st] quando mortuos v[el] patriam v[el] arbores, montes etc. dicim9 loqui v[el] nos alloquimur illa. Assurge tandem mortua de Pulverib9 Patriæ, Iustitia?

{stor. 308 – файл 0625}

9na Apostrophe seu Aversio e[st] sens9 aliq[ui]s Ora[ti]onis a[pro]positosermonis et ad alias res [con]vers9 vg [con]leges Patria[e] .

10 Hypotiposis seu descriptio viva e[st] clara alicui9 rei ad Circu[m]stantias [per]sonarum locorum temporum atq; propriet[a]tes expositio et e[st] quadruplex. Prosographia 2do Topographia chronographia 4to Pragmatographia.

Prosographia clara vera[e] v[el] falsa[e] [per]sona[e] quo ad omnes animi fortunæ Corporis [pro]prietes descriptio vg Videas squallidos agricolæ lacertos, inter diuturni spacia laboris Syrio exeoqui æstu, terræ [prae]cordia curioso rimari rigore manat fuso ex haustu[m] corp9 sudore, naufraga in Lacrymis mergun[tur] Lumina, vult9 intenso pallet conatu, luctan[tur] humeri, grandis aratri baiulat brachia ferendo, capacia[m] oneri lassa gemunt. Lass[tur] dextra, pinguem geminata repascinatione rescindit [pro]tundens glebam, frangun[tur] pectora dum trabes illæ longæ cornuto veluti ariete cor oppugnat et suffocat, vox canora raucescit et deficit ad torpentem mugientiu[m] a[nima]lium [per]crepitantiam enervata animandam, tot9 lumo sole accens9 fervet, in facie aggressis A[e]thiops solo dente nive9 facie fumans, cervix fracta languet, cutis excocta livet caput crinib9 horret oculi ha[e]betali singultibus excecan[tur], fronslobare corrugata horret, pect9 hispidum Palpitatm collum inclinatione induratum in scrupeam degenerat testam, mangla borib9 solidatæ vix in artus collisum flectant robur pes nudit[a]te de formis pulvere et arena discissa samie et sanguine cruenta[tur], capilli implexi, Lumina opaca, et [con]fundunt Vestis Centone fædior charonticum æmula[tur] pallium, verbo nihil in plebeio illo et rudi Genio comptum nil in homine humanum nil in Divina Icona elegans tot9 ad Lucrum et solatia effus9 Economica sudorib9 innatat quiescit laborib9 socia[tur] medijs, felix continua existit calamit[a]te donec Optato, potia[tur] Commodo.

Typographia e[st] clara et [per]spicua veri v[el] ficti Loci quo ad Omnes ei9 propriet[a]tes descriptio Vg Provincia[e], Regna, horti fontes, Infern9 civitates etc.

{stor. 308a – файл 0626}

Chronographia e[st] clara et [per]spicua tempor[um] quo ad Omnes eoru[m] [pro]prietatos descriptio vg anni Partes anni dies hora[e] momenta etc.

Pragmatoria e[st] clara et [per]spicua actionis alicui9 vera[e] v[el] ficta[e] quo ad [pro]priet[a]tes et circumstantias descriptio vg urbes expugnan[tur] quomodom funera electiones regu[m] Dialogi etc. etc.

11ma Aposiopesis seu [prae]cisio v[el] interruptio e[st] sens9 aliq[ui]s ora[ti]onis [pro]pter nimium affectum animi [per]positionem alteri9 in Medio sensus interruptus vg quos ego sed molos [prae]statco[m]ponere fluct9.

12da Ethopæia e[st] alicui9 rei vera[e] v[el] ficta[e] v[el] morum qua[e] in scenis exprimi[tur] imitatio.

13tia Emphasis e[st] sens9 aliq[ui]s Ora[ti]onis referens aliq[ui]d tacitu[m] plus quam Verbis exprimi[tur] vg Ipso pugnabat cum Achille iacuit [per] antrum immensum.

14ta Sustenta[ti]o e[st] sens9 aliq[ui]s Ora[ti]onis post Plurima co[m]mosa [per] nega[ti]onem v[el] interroga[ti]onem v[el] reiectionem ex[prae]ss9 quo siusus pendun[tur] auditorum animi, deinde aliq[ui]d insperatum ac inwxpectatum subiungens vg q[ui]d deinde, q[ui]d centesis? furtu[m] fortasse? aut [prae]dam aliquam, ast multo e[st] improbi9.

15ta Pra[e]termissio e[st] sens9 aliq[ui]s o[rati]onissubdictionib9 negativis summe affirmativ9, seu cum orator fingit se aliq[ui]d nescire v[el] n[on] com[m]emorare v[el] [prae]termittere et tamen dicit vg non commemoro quanta[m] inhac urbe rapina[e] n[on] dico Libidines non crimina, n[on] cicatrices, non grassationes etc.

16ta Licentia est sens9 aliq[ui]s ora[ti]onis supra dignit[a]tem et ausu[m] oratoris cum magna Libert[a]te ad arguendum auditore[m] erut9 cavendum tamen ne nimis Lædat auditorem? vg S. S. Paul9 o insensati Galatæ

17ma Concessio e[st] sens9 aliq[ui]s ora[ti]onis dum adversario qua[m] ille [pro]ponit sententiam nos admittim9 postmodum contra ipsu[m] resumim9 vg Cicero defemit Verrem. Sit fur sit flagitior[um] omnium vitiorumq; Princeps sit sacrileg9, a te[m] bon9 Im[per]ator et felix et ad dubica Reipub. tempora reservand9.

18va Parenthesis e[st] sens9 aliq[ui]s Ora[tio]nis propter maiore[m] exaggera[ti]onem v[el] doloris v[el] plausus intra alium integrum sensum inclus9 vg

{stor. 309 – файл 0627}

19na Ironia e[st] sens9 aliq[ui]s ora[ti]onis contrario sensu inter [prae]tand9 vg Tu innocentior q[uo] metellus.

20. Distributio e[st] sens9 aliquis ora[ti]onis unversalis in Partiales habens suas ra[ti]ones v[el] hbns distribut9 vg Alexandro Macedoni neq; in deliberando, consilium, neq; in [prae]liando Virt9neq; in beneficio benignitas deerat.

Permissio idem e[st] quod et concessio.

Deprecatio e[st] sens9 aliq[ui]s ora[ti]onis [per] excellentiam v[el] meritor[um] v[el] honoris v[el] Virtutis v[el] auxikij imperatori9 vg [per]spes n[on] socius casuraq; mænia Troia[e].

Optatic e[st] qua alicui propter summum animi affectum bona [prae]camur utinam te Dij im[m]ortalem fecissent.

Execratio e[st] qua alicui [pro]pter malevolum animi affectu[m] mala [prae]camur vg Dij te [per]dant.

Epiphonema e[st] sens9 aliquis narrata[e] rei v[el] [pro]bata[e] summe [!][per]acclama[ti]onem exaggerat9 ut Tanta[e] molis erat Romanam condere gentem etc.

Exclamatio est] sens9 aliquis ora[ti]onis dolorosi gratia affectus aut alicui9 indignationis [per] Exclamationem ex[prae]ssus. vg in Cathilinam Cicero. O tempora! O mores! senat9 hoc intelligit consul videt hic tamen vivt!

Et hoc de tropis e[st] ornamentis tu[m] verbor[um] tu[m] sententiar[um] sufficient.

{stor. 309a – файл 0628}

Modi seu Fontes Fomandæ Allegoria[e]{v[el] internis sensib9}
1m9 Mod9 seu Fons Forma[tur] a 5 sensib9 externis vg Petr9 pi9 [per]omnes sens9 amplifica[tur]. 1mo a Visu q[ui]dq[ui]d ineo respexeris absoluta[e] piet[a]tis speciosam suis colorib9 indolem interno mentis oculo denotabilis. 2do ab auditu Etiam piet[a]tis concentum suavem dubitabit nemo, q[ui] dignam ijs aurib9 in Consona et vita exaudire statuerit harmoniam, obsonum crede offendes, nihil nihil iniucundum.

3tio ab Olfactu solam redolet piet[a]tem ut etiam hic bonum Nazarem floris odorem dicas; mephitim scelerum exhalant alij, hic Balsamum [pro]bit[a]tis aut variar[um] virt[u]tum Myrrham.

4to a Gustu Piet[a]tem sapit, q[ui]dq[ui]d magnum [pro]ponit virt9 bene scilicet condidit mores, ut convivium haberet deum. 5to a Tactu. Omnem inculpata[e] Probit[a]tis disciplinam ita e[st] complex9, ut nullis eam surripi aurib9 aut eloqui casib9 patia[tur].

2d9 mod9 formandæ transfer[tur], quæ eandem Virt[u]tem in se continent ut [pro]forti leo, pro malis hjdra, pro pio pha[e]nix etc.

Fortissimum te ubi vis Locorum inter ca[e]teras Heroum Vires Leonem dixero, nullis enim tuum infractum periculis cernim9 pectus, dum imperterrito animo contra hostilem Venenata[e] sup[er]bia[e] hydram semper Valide assurgis. Et si in Martiali campo summe flagrantes hostium ignes audaci fortitudinis dextra extinguere solis. Non Vereris invictissime Leo fumantes Vulcanicu[m] Bellona flam[m]as, sed ultro audaci planta excitando [prae]lij ardores triumphales Patria[e] accendit Rogos, civib9 amores tibi ipsi immortalem N[omi]nis erigis pharos. Ipsa horrenda Leonis voce tua astutas ac timidas hostium Vulpes gloriosissime dissipas. Præe[ss]e enim n[on] sube[ss]e cæteris tuum est.

3tius mod9 seu fons Allegoria[e] promanæt a Morib9 h[omi]num ritu, veterum Consuetudine, Operib9 aut a saluta[ti]one, valetudine, sermocinatione, triumphis bellis, coniugijs, amicitia odio affectib9 desiderijs, munerib9, sacrificijs et alijs qua[e] humanas in se continent actiones vg Pius sic.

Non prima tantum fronte piet[a]tem salutavit, sed arctissimis eam sibi

{stor. 310 – файл 0629}

animo receptam obligavit vinculis, sopitam ac mortuam Piet[a]tem alibi vivam videbis hic, nec enim spirat nisi piet[a]tem, nec move[tur] nisi movente pietate.

4t9 mod9 allegoria[e] fit a reb9 inanimatis ut gemmis florib9 metallis siderib9, elementis plantis arborib9 etc: vg sid9 e[st] quod sola novit piet[a]tis lucere flamma, obscurum parit nihil, nihil parit n[on] illustre etc.

Item Floruisse te credim9 n[on] caduco quia piet[a]tis flore cui suæ n[on] desunt gratiæ non odores etc. Item Gemmam te dixero qua[e] inter tot fulminantium bellorum tumult9 inter exundantia martiali cruore Aequora, pulcherrima regib9 in coronasm, Patriæ in ornamentu[m] domus tuæ [per]petuum in[prae]tium gloria[e] in annulum a[e]ternit[a]tis etc.

5t9 Mod9 Allegoriæ ab Etimologia Nominis vg Petr9 Petra, Andreas fortitudo, Iacob9 fulmen, Ambrosi9 mel, Ioanes gratia. In laudem N[omi]nis S. Iacobi Tonantem quia filium Tonitru [pro]pter Etymon, nos Patrem n[on] tonantem, non fulmina jaciente[m] sed gratias in te colim9 NN. conveniunt reb9 N[omi]na sæpe suis n[on] [con]venit Ethymon N[omi]nis tibi, dum nullo fato adstrictos terrori mores, sed gratias spirans, continuans charites [pro]pinas et favores, an enim fulmen dici queat, q[uo]d illustrare gratioso vultu gratios9 non obliterare fulgore animos oculatos.

6t9 Mod9 Allegoria[e] fit a signis Zodiaci mensib9, Partib9 anni, temporib9 vg Ver cogito [per]petuum dum pia revolvomente floridos meritorum actus, florida e[ss]e ibi omnia ubi sanctior Flora Pietas, nativis dosib9 [prae]est vernat ibi [pro]bitas ubi nulla brumalis Invidia[e] sævities virtutib9 [prae]domina[tur]. Zodiaci signa his [con]tinen[tur] versib9

Sunt aries, taur9, gemini, cancer, leo Virgo

Libraq; scorpi9, arcitenens, caper, amphora, pisces.

Ex his signis colliges menses a Martio incipiendo usq; ad ultimum. Proinde Sol in Martio ascendit Arietem, alias dici[tur] Baran. Poёtæ narrant, quod Phryx9 et Helles a Novercalib9 insidijs una secumfugiens a Patre scilicet Athamante Rege Thebar[um] acceperunt aureum Arietem, quo conscendo pontum transnatarunt in Colihos[!] ubi Phryx9 Iovi vell9 ei9 im[m]olavit aureum q[uo]d postea ex templo Iason furto sustulit, aries Vero inter sydera locat9 pristinam fortunam tenet. Mense Aprili

{stor. 310a – файл 0630}

In Aprili Sol ascendit Taur[um] quem fabulan[tur] Poeta[e] illum ipsum e[ss]e inque[m] Iupiter transformatam Europam Agenoris Regis Pha[e]nicum filiam in Cretam [per]mare transvexit, hinc assumptus a Dijs insignum stellæ. Mense Maio Sol residet in Geminis q[ui] dicun[tur] illi duo Fratres Castor et Pollux, q[ui] in Magna tempestate marina apparent, et s[un]t signa tranquillit[a]tis marina[e] etc. relinqua in libris Mense Iunio Sol cancrum ascendit, eo quod videa[tur] cursum retrogrado in Modum cancri referri. Ferunt Poeta[e] hunc fuisse Cancrum qui a Iunone in Herculem cum Lerna pugnantem immiss9 erat, q[ui] cum pedem momordisset ab eodem Occis9 est et a Iunone inter sydera relat9.

Saluta[ti]o hospitis a Circumstantia Martij quod in eo Sol arietem conscendit

Iezeli nayiasnieysze Xiąze Niebieskich Planet cæli spirabile Lumen staneło w złotorodnym infracti arietis znaku, toć iuż Marzec niebędzic fortuną nas ludził albo marzył, lecz zloto momentalne indies zlewac przydzisieyszey [prae]zencyi poczyna wieki. NN. Eridan9 factas devolvit inæquore gemmas. Latwo zapolorowne złoto Urianskiego kraiu drogocenne pereł ambire æstimativa[e], łatwiey daleko dzisiay ze złotem łsniącysie venerabundi affectus adwent plusquam złotemi zdewinkowawszy kaydanami, parierować cum Candidiorib9 gemma innocentissimis ab omni contagio annis, Te fortuna gravem gemmis auroq; poposcit. Nietak przy Pierwiastkach baieczney Pallady złotą ziemia Skropiona rosą, iako dzisieyszego Dnia złote niewinny Baranek w zodyaku słonca podnegi N. scieląc runą perłorodne złotey krescencyey sprawnie zniwo. Gdyby wzbyt odwaznego Phaetonta końmiuwiodszy impreza natarczywey w niestatku Fortuny lotnym przypadła, tedy by lepsza potkała NN. wygrana, nizli od Athamanta Thebanskiego Krola, przez novercantes nieszczęscia insidias cum Phryxo et Helle Krolewskiemi Synami Słonce w biegu paragunuiąc in eodem Ariete extra Garamantas swiata meznie malevolas dopędziwszy sirtes [pro]pelleres. Dobrze bowiem potrafi dexteritas twoia patrio insontes Harpias pellere regno. Iezeli oni Krolewiczowie przez tak wielkie smiercią grozące Scillas et Charybdes Wszelkich

{stor. 311 – файл 0631}

Turbulencyi y malkonkontec evitando scczęsliwie na ty[m] złotym zwierzyncu złotego oraz colchorum doscigneli portu, dum apparebant rarivantes szczęsciem ingurgite vasto, w ten czas daleko barziey NN. Ktory nieraz odwaznie zwycię zywszy nieprzyiacioł dobrze uarmowane szyki nieraz mężnym na placu polcładałes sercem nieprzyiacioł hufce, ktory zarazliwe usmierzaiąc. Tatarskie hałta[!]gromiles, tal wiele nieprzyiaznych in cntra Rossyi idących wieden szczerozyczliwy ku Oyczyznie związek adunabas. Owo zgoła łatwiey [per] altitudinem Ponti onym dwom Krolewiczom a nizeli [per] profundit[a]tem krwie własney w Marsowym polu y boiu gdzie alter et alteri9 sequi[tur] decontice sanguis, albo ono crossum vomit ore cruorem łatwiey przez krzemieniste nawal in [prae]lio Charibdesanizeli przez zakwaszone krwią Marsa zelazo gdzie pectore nec nudo strictos incurrit in enses quisq;, łatwiey [per] fluctus Nawklerowi anizeli Kawalerowi, przez gęsto złozonę kopie hartownobułatne Ordynki, oboieczne maltany, y glansem swoim wzrok przerazaiące kołczny do wiekuistey zmirzać sławy. Trudno bowiem tam ferri, gdzie stat ferri acies mucrone corrusci stricta parata neci. Ktore wszytkie [prae]lia et [prae]mia w iedyney WMPana familiey obaczywszy skoncentrowane y [per] faustissimas arietis influentias, w słoncu dominantis ad coram personalnie stanowszy Orator, łaskawey bo złotawey ab ariete honuru konsistecyey a nie zelazneyw zamieszaniu Marsowym [pro]fluencyey wiekopomnie Zyczy

Tantum te solis comitata currum
Fama, [per]latas spaciata terras
Narret Evis, doceatq; seros
Nomen Iberos. Dixi.

{stor. 311a – файл 0632}

Порожня

{stor. 312 – файл 0633}