Сторінки 296-306 (Arbor Tulliana Iasinsciano)

Dispositio e[st] reru[m] in ventrarum artificiosa collocatio, maxime enim e[st] necessaria Oratori non secus ac Duci Exercit9 instructione [con]fuse et disordinate dicat e[st] autem dispositio duplex
1mo in Quæstione infinita, quæ p[otes]t sic ordinari sicut e[st] ordo locorum hoc e[st] s[i]t tales sensus q[ui] possunt versari iuxtalocos intrinsecos.
2do in Quæstione finita cui9 partes s[i]t sex, quæ tantum his continen[tur] sex partib9 ut Exordio propo[siti]one narra[ti]one, [con]firma[ti]one, confuta[ti]one et peroratione.
Іларіон Ярошевицький. Arbor Tulliana Iasinsciano

Liber 2dus Soarij
Caput 1mum de Dispositione
Dispositio e[st] reru[m] in ventrarum artificiosa collocatio, maxime enim e[st] necessaria Oratori non secus ac Duci Exercit9 instructione [con]fuse et disordinate dicat e[st] autem dispositio duplex
1mo in Quæstione infinita, quæ p[otes]t sic ordinari sicut e[st] ordo locorum hoc e[st] s[i]t tales sensus q[ui] possunt versari iuxtalocos intrinsecos.
2do in Quæstione finita cui9 partes s[i]t sex, quæ tantum his continen[tur] sex partib9 ut Exordio propo[siti]one narra[ti]one, [con]firma[ti]one, confuta[ti]one et peroratione.
Caput 2dum de Exordio
Exordium e[st] aditus q[ui]dam v[el] access9 v[el] fons fluens in ora[ti]onem, quo anim9 auditoris [prae]pata[tur] ad audiendum et e[st] duplex.
1mo ex abrupto seu illegitime hoc e[st] tanquam n[on] dependens a [pro]pos[ti]one sequenti. 2do e[st] legitime et Ordinarie quod ex cæteris fontib9 promana[tur]. Exabrupto exordium e[st] q[ui]d extra seu in ordinarie forma[tur] scilicet q[uan]do sui e[st?][!] ulla benevolentiæ captatione sed veluti cum furore quodam ab impetu mentis sermones effundun[tur]. Tale exordium adhibe[tur] maxime in negotijs fervidis a Viris gravib9 et [prae]cipue q[ui]b9 placet laconic9 styl9 vg Cicero quosq; tandem ab utere Cathilina patientia nostra? quamdiu nos furor iste tu9 ludet quem ad finem sese effrenata iactavit audacia etc.
Item de [Chris]to erumpe tandem erumpe qualibet ex patre ex corde ex oculis ex ore, morientis [Chris]ti dolor.
Legitima Exordia illa s[i]t sub legib9 et Thematib9 combinata ad bonum exordium requirun[tur] tria 1mo benevulumreddere auditorem. 2do attentum 3tio docilem hoc e[st] ut auditor possit [pro]fundiorem capere doctrinam, benevolentia compara[tur] a persona nostra auditorum v[el] ad versariorum enumerando merita officia etc. Attentio compara[tur] sidereb9 magnis ut utilib9 [pro]mittat se fore dicturum Orator.

{stor. 296a – файл 0602}
Docilitas compara[tur] q[uan]do orator remillam dequa dictur9 e[st] proponet breviter distribuet et definiet.
Caput 3tium. de generib9 Causarum
Genera Causarum s[i]t 5/ 1mo Honestum e[st] si h[a]b[e]t orator honestam ma[teri]am ad dicendam [pro]po[siti]onem qua maxime [con]ciliat auditoris animum. 2do Dubium quando cunq; aliquis proponit, tunc d[e]b[e]t benevolentiam captare hoc d[e]b[e]t volunt[a]tem auditoris inclinare adhoc q[uo]d illud dubium exprimet vg an bellum an Pax hodie ineunda. 3tio Obscurum e[st] q[uan]do aliqua Oratio oscura e[st] tunc debes claris explicare verbis ut erudies auditorem et illi docilit[a]tem ostendas 4to humile e[st] id quod attentionem postulat auditoris. 5to admirabile hoc e[st] q[uo]d n[on] iuxta na[tur]am sed supra na[tur]am extendi[tur], quod etiam et Turpe p[otes]t Itineri vg quomagis opp[rae]ss9 fuerat peccatis, eo magis fereba[tur] in Deum. Item. de facto nunc vobis ostendam auro pluere cælum.
Caput 4tum. de Virt[u]tib9 Exordioru[m]
Virtutes Exordiorum sunt quatuor 1ma ut sint exordia accurata hoc e[st] ut sit imaginatio bona 2da Ut sint instructa figuris tropis, sententijs, auctorum, conceptib9, vehementiorib9 et aptis verbis 3tia ut suman[tur] ex viscerib9 Cansa[e] hoc e[st] ex illa re q[uo] tu vis [pro]ponere auditori vg Lapidem vobis [pro]ponum totum Orbem tumulantem n[on] in ruinam ast in erectionem etc. 4ta ut exillis locis eruen[tur] exordia q[ui] valent ad aliciendum hominem audientem q[uo]d p[otes]t fieri [per]adiuncta ut quis q[ui]d ubi q[ui]b9 auxilijs etc.
Caput 5tum de Vitijs Exordioru[m]
Vitia Exordiorum sunt 7 1mo Exordium Vulgare, e[st] q[uo]d plurimis p[otes]t applicari Causis ut beati pauperes quoru[m] e[st] regnum cælorum. 2do com[m]une Exordium e[st] q[uan]do aliq[ui]d q[uo]d habe[tur] pro sententia affirmativa, idem p[otes]t habieri et [pro]negativa ut Mors e[st] mala ergo vitanda, item e[st] bona ergo  sequenda {expete[n]da} utrumq; probabile. 3tio Com[m]unicabile Adversari9 quod contra se audit accusatorium, eodem p[otes]t uti [pro]excusatorio. 4to Longum e[st] nesit mai9 caput q[uo] totum Corpus

{stor. 297 – файл 0603}
hoc e[st] sit mai9 Exordium q[uo] tota concio v[el] Oratio. 5to separatum e[st] quod n[on] exviscerib9 causæ ductum e[st], nec sicut aliquod membrum, annexum ora[ti]oni 6to Translatum hoc e[st] n[on] d[e]b[e]t sumi transla[ti]o maxime distans, sed si suma[tur] tunc d[e]b[e]t aliquomodo si,ilis e[ss]e ma[teri]æ v[el] [pro]positioni. 7mo Contra [prae]cepta Exorsium e[st] q[uo]d nullam [con]ditionem servat ex virtutibus supra Enumeratis.
Hæc capita duo minus sunt necessaria Oratori.
Caput 8vum de Narratione
Narra[ti]o e[st] rela[ti]o dicti v[el] facti. Hoc e[st] narrari solent facta bellica v[el] dicta Cæsarum v[el] aliquorum Autorum in senatu, Curia, Item sententiæ et poni[tur] dupliciter. 1mo Tanquam pars [per]se spectans adorationem, q[uan]do wx na[tur]a sua exigit ora[ti]o narra[ti]onem, ponitur9 hæc narra[ti]o ingenere demonstrativo et deliberativo. 2do tanquam pars [per] accidens spectans ad Ora[ti]onem e[st] q[uo]d defacto n[on] exigit illam ma[teri]am, interit habet locum et poni[tur] cum ipsa v[el] sine ipsa; ha[e]c tamen narra[ti]o maxime poni[tur] in genere Iudiciali. Narra[ti]o fitq; modis.
1mo [per] Figuram sustenta[ti]onis seu suspebsionis e[st] q[uan]do orator rem suam q[uo] dicit n[on] statim enucleat et explicat sed diu in expectatione auditoris animum suspendit antequa[m] ipsam rem subiunget vg q[ui]d deinde q[ui]d censetis furtum fortasse, an [prae]dam aliquam. Item an qua[e] apud vos hodie dictur9 sum fidem illorum inveniam.
2do q[uan]do Orator [pro]vocib9 finiti modi infinitivas usurpat vg conclamatum iam plane de fortuna Patria[e] credeba[tur] cum Paucos ante dies subsidio accedere, augeri Castra, acies belliq; arena instaurari, hostis [pro]inde terga vertere instare nostri, imo alij comin9 alij e min9 eum Opprimere tandem feliciter vincere.
3tio 2do Orator res [prae]terotas [per]temp9 [prae]sens exprimit ut: datum interim Pugnæ Classicum, corripiun[tur] arma ferrum stringi[tur], concurri[tur] exercit9 pugna[tur] vinci[tur] tande[m] triu[m]pha[tur.

{stor. 297a – файл 0604}
4to Quando Orator multa participia [prae]teriti Lemporis [con]globando et colligendo maxime rem [pro]positam in amplifica[ti]one exornat, ut iam virib9 fract9 exhaust9 labore, [con]fess9 ætate plumbeo imbro aggravat9, circumdat9 et undiq; sagit[a]tis transfix9 ac vulnerat9 maiori tamen impetu pro Christiano nomine et publico bono in hostes volare visus.
5to q[uan]do Orator plurimis uti[tur] Relativis ut cum periculum [prae]sentissimum Patria[e] imminet consilium inveniunt hi, quorum auctorit[a]ti prudentia[e] suam Patria fortunam demandavit, hi auxiliares Copias mittunt qui antiq[ui]t[a]te fæderis iuncti auctorit[a]tem non post ponunt.
6to Quando Orator aliqua eorundem temporum uti[tur] [con]tinuatione vg stabat ille fortissim9 Romanorum Cocles, plane in ultimo[!] Tyberiadi annis vestigio, rumpens hostium phalanges Magno validoq; sustinebat impetu, [pro]hibebat aditu[m] etc.
7mo q[uan]do Orator argutias et acumina aliqua [per]orando interponit vg dedidicit[!] in Palatio q[uo]d in Exilio didicerat, [prae]cepi ad ima Vitiorum [prae]cipitavit, cum vis9 e[st] ad honorum fastigia sum[m]a [per]venisse, crederesillum q[uan]do purpuram induit sinum exuisse [pro]bitatis, ubi melior e[ss]e debuit ibi fact9 deterior, ex innocente re9 et nocens, finem sua[e] Vitæ in flam[m]a moriens illustravit.
8vo modo fit narra[ti]o q[uan]do Orator inspergit in illa eruditiones, fabulam, hystorias sententias etc.
9no q[uan]do graves et sententiosa ponit sens9. Virtutes narrationis sunt tres. 1mo Brevitas 2do Perspicuitas 3tio Probabilitas. Brevitas narra[ti]onis requirit 4 1mo ut sint simplicia Verba, 2do ne itere[tur] una eademq; res 3tio ut facile possit cognoscere ad Utilitatem 4to ne sit tamen rudis et inculta, sed polita.
Perspicuitas narra[ti]onis requirit 3. 1mo ut ponun[tur] verba usitata et facilia 2do ut idem serve[tur] temporu[m] ordo 3tio ne interrupte narre[tur] sed [con]formiter ad ma[teri]am.

{stor. 298 – файл 0605}
Probabilitas narra[ti]onis requirit 4. 1mo ut illis personis reb9, locis, temporib9 quæ narran[tur] [con]veniant 2do ut sit opinio et religio coniuncta cum narra[ti]one 3tio sit prob9 vir et [con]stans q[ui] narrat 4to antiquitas rei et veritas bona requiritur in Ora[ti]one ut narra[ti]oem auditor intelligat et recordetur ei9, deinde uti d[e]b[e]t figuris. caput omitto min9 necessariu[m].
Caput 10. de Confirmatione
Confirma[ti]o e[st] Pars Ora[ti]onis Principalis inqua argumenta [pro]ponun[tur] ad [pro]bandam [pro]po[siti]onem, voca[tur] autem cor et anima ora[ti]onis.
Nota1mo ad initium Ora[ti]onis semper optimum ponendu[m] e[ss]e argumentum et ad finem in medio autem quæcunq; valebunt et si sint minoris momenti. Nota 2do Ra[ti]ones seu argumenta n[on] eadem forma e[ss]e tractanda sed [per] syllogismu[m] dilem[m]ata, Solytes etc. Confuta[ti]o e[st] Contrariorum argumentorum solutio, quæ contra nos ab Adversario adferun[tur] Perora[ti]o e[st] [con]clusio ora[ti]onis et e[st] duplex 1ma quæ recapitulationem dictorum infine continet hoc e[st] quæ s[i]t dicta p[er] totam Ora[ti]onem, iterum ha[e]c in Conclusione breviter [per]currit 2da habet amplifica[ti]onem qua[e] d[e]b[e]t [con]stare exgravib9 sensib9 figuris sententijs.
Caput 11mu[m]. Quid sit status
Stat9 e[st] Quæstio v[el] [Con]stitutio causæ, ex eo dici[tur] stat9 q[uo]d ineo duæ [con]sistant [pro]po[siti]ones sibi [con]tradicentes donec aliqua ingeniosa infringan[tur] ra[ti]one. Stat9 e[st] id q[ui]d ex qua [con]flictione causaru[m] Ori[tur] et multiplex e[st] ali9 e[st] [con]iecturalis, e[st] q[uan]do quæri[tur] an sit aliq[ui]d et [per] [con]iecturas velut [per]signa investiga[tur] vg an bellandum cum hoste ali9 definiti vg seu N[omi]nis inquo Quæri[tur] quo N[omi]ne aliq[ui]d vocandum sit. Ali9 qualit[a]tis inquo quæri[tur] quo modo v[el] quale aliq[ui]dsit. Quæstio e[st] id quod significat dictionem cum interroga[ti]one. Propo[siti]o e[st] orta ex offirma[ti]one aliq[uan]do solet e[ss]e quæstio ambigua alia voca[tur] infinita seu thesis alia fiita seu hypothesis alia speculativa aia Practica. Thesis e[st] p[ro]po[siti]o universalissima ab omnib9 n[on] restricta Circumstantijs v[el] rebus. Hypothesis e[st] quæstio v[el] [pro]po[siti]o particularis restricta ab onib9 inferiorib9.

{stor. 298a – файл 0606}
vg thesis an semper Pugnandu[m] cum hoste hypothesis an Rossis cum Sueco pugnandum. Speculativa quæ sistit insola [con]templa[ti]one verit[a]tis ut an gem[m]a [prae]tiosior auro. Practica quæ n[on] sistit insola [con]templa[ti]one verit[a]tis sed ultra [pro]cedit adop9 ut quomodo patria ab hoste tuenda.
Caput 13. de ra[ti]one, Firmamento et Iudicatione
Ra[ti]o e[st] quod repellit contraria argumenta, Firmamentum e[st] id inquo oratoris stat ra[ti]o [con]traria repellens argumenta. Iudicatio e[st] ra[ti]o firmiter iudicans duas inter se [con]flictas causas. Coniectura e[st] quoddam iudicium de aliqua propo[siti]one: min9 necessaria omitto capota.
Caput 16. de Argumenta[ti]one
Argumenta[ti]o e[st] argumenti explica[ti]o Queri[tur] argumeta[ti]o an sit gen9 an species Ro: q[uo]d e[st] gen9 quia [prae]dica[tur] depurib9 specie differentib9 quæ s[i]t ista plura Ro: syllogism9 ra[ti]ocina[ti]o, iductio Epicherema entymema sirytes, dilem[m]a exemplum. Argumenta[ti]o e[st] duplex alia certa alia [pro]babilis Certa e[st] firma argumenti explica[ti]o. Probabilis quæ [pro]utraq; parte facile dat ra[ti]ones. Ad certam argumenta[ti]onem spectant 4. 1mo sensu externo qua[e] [per]cipimus, ut auditu tactu, olphactu gustatu visu.2do quæ communis opinio et sententia hominum approbat 3tio Autoritas Doctorum et consvetudo Populi 4to talis firma ra[ti]o cui n[on] possit [con]tra venire auditor. Ad [pro]babilem requirun[tur] tria 1mo id quod semper naturali fit modo 2do ut Ancrastinæ serena dies futura v[el] non III q[uo]d n[on] repugnate est[!] Philosoph9 igi[tur] et music9 n[on] repugnat si h[a]b[e]t scientia[m] musica[m] Probabile e[st] quod aliq[ui]s existendo Cracovia[e] possit exurere Byzanthiam.
Caput 17. de Ratiocina[ti]one
Ra[ti]ocina[ti]o e[st] mod9 argumentandi [con]stans maiore minore et Conclusione quarum maior voca[tur] [pro]po[siti]o, nor[!] assumptio conclusio voca[tur] illatio.
Caput 18. de Partib9 ratiocina[ti]onis.
Partes ratiocna[ti]onis seu Syllogismi s[i]t [prae]cipue tres 1ma [pro]po[siti]o lor[?][!] 2da [pro]po[siti]o nor[!] seu Assumptio 3tia [con]clusio v[el] illatio possunt autem et plures e[ss]e partes scilicet si maiori [pro]po[siti]oni adda[tur] ra[ti]o, erit syllogism9 quadripartit9, si maiori et minori simul erit quinque partit9. Qua[e]ri[tur] semper ne a iori incipit syll[ogis]m9 Ro: n[on] sem[per]sed p[otes]t incipiali q[uo]d a minore v[el] a Conclusione in scribendis Ora[ti]onib9.

{stor. 299 – файл 0607}
Caput 19. de Enthymemate
Enthymema e[st] mod9 argumentandi constans una [pro]po[siti]one una antecedente altera [con]sequente, quarum 1ma ra[ti]o e[st] sequentis vg homo e[st] principium ratiocina[ti?]onum[!] ergo e[st] a[nim]al ra[ti]onale.
Caput 20 de Inductione
Inductio e[st] mod9 Argumentandi q[uan]do ex multis enumeratis particularib9 infer[tur] aliq[ui]d commune vg Invictissimus Hercules propria dexterit[a]te æternam post humis sæculis sibi gloriam comparavit, Alexander Marte et arte N[omi]nis magnitudinem acquisivit etc etc: ergo omnis Bellonæ pull9 eandem propriuo sanguine et dexterit[a]te acquiret.
Caput 21. de Exemplo
Exemplum e[st] Mod9 Argumentandi q[uan]do exuno v[el] plurib9 particularib9 infer[tur] aliud q[ui]d particulare, ut Petr9 ex virtutib9 lauda[tur] ergo et Paul9 debet laudari ex ijsdem.
Caput 22. de Epicherema
Epicherema e[st] idem syllogism9 posit9 cu[m] suis [pro]bationib9 vg Bonum e[st] amabile quia utile honestum delectabile ergo et De9 e[st] amand9 quia infinita bonitas, animæ dæliciæ etc.
Caput 23. de Soryte
Sorytes e[st] mod9 argumentandi q[uan]do ex multis [pro]po[siti]onib9 gradatim illatis aliqua una infer[tur] propo[siti]o. Vg q[ui] bene bibit ille dormit, q[ui]dormit ille n[on] peccat q[ui] non peccat erit in Cælo ergo qui bene bibit erit in cælo.
Caput 24. de Dilemmate.
Dilemma e[st] syllogism9 Cornut9 [con]stans duab9 propo[siti]onib9 sub disiunctione quarum utraq; adversarium ferit vg v[el] es marian9 sodalis v[el] non si es cur Maria[e] quæ ad obsequia [per]tinent n[on] agis si n[on] es cur Mariana atria pulsas.
Caput 25. de Confuta[ti]one
Confuta[ti]o e[st] salutio argumentorum quæ ab adversario contra nostram sententiam adferri possunt. Tria v[el] maxime ad Confuta[ti]onem

{stor. 299a – файл 0608}
tria requirun[tur] 1mo ut Totaliter quod Contra nostram sententiam adfer[tur] nege[tur]. 2do saltem [per]distinctionem adversarij omnino diluta[tur] argumentum. 3tio ut Contraria ratio [pro] nostra non contra nostram infringa[tur] partem.
In Confuta[ti]one cavenda sunt duo 1mo ne non solutum ad versarij relinqua[tur] argumentum. 2do ne dicam9 tales ra[ti]ones quæ nobis e[ss]ent contrariæ.
Caput Ultimum. de Perora[ti]one
Peroratio est Conclusio Orationis v[el] concionis, duas [prae]cipue solet habere partes 1mo Enumerationem seu recapitulationem dictorum in aliqua Concione v[el] argumentorum. 2do Amplificationem, qua, iam Probata Causa iterum magis exeggeratur et proponi[tur] vehementi9 Auditorib9.
Finis Tabularum
Libri Secundi

{stor. 300 – файл 0609}
Liber 3tius
De Elocutione
Caput 1mum
Queri[tur] quid sit Eloquentia Ro: e[st] apta Rerum inventarum et dispositarum [per]varios sensus tropos figuras sententias ab interno ad extra pronuntiatio. 5 modis compara[tur] Eloquentia. 1mo facilit[a]te na[tur]æ. 2do arte. 3tio studio 4to exercita[ti]one. 5to initatione.
Facilis na[tur]a e[st] ingenium nulla Lima a nativitate obfuscatum. Ars sunt præcepta data Rhetorices.
Studiu[m]e[st] assidua attentio adfugienda mala et [con]sequenda bona in[per]orando. Exercita[ti]o e[st] [con]tinu9 usus scribendi legendi et perorandi. Imita[ti]o e[st] id ea sive exemplum summorum authorum quod in stylo v[el] in aliquo modo imitamur. Vera Eloquentia quæ probat, delectat et flectit. Probare e[st] necessarias adducere Propo[siti]ones ad faciendam fidem alicui9 rei. Delectare e[st] suavissima eloquendi [pro]mere Verba. Flectere e[st] inclinare auditoris animum ad id intendit Orator.
Caput 2dum. Quæ in Elocutione spectanda.
Ad Elocutionem 5spectant, latine, plane, ornate, apte, et convenienter. Latine dicere e[st] hoc e[st] intermiscere aliam Linguam, n[on] solecismis, eligere et collocare aptiora et Excellentiora Verba, deide recta et bona dispositu d[e]b[e]t fieri Verborum ne aliq[ui]d absurdum ex latinis compona[tur] dictionib9. Plane n[on] sunt verba obscura sed clara ad perorandum et audiendum invenienda. Ornate e[st] excellentiore Latinit[a]te hoc e[st] tropis figuris sententijs Allegorijs dicere, atq; fugiendus concurs9 syllabarum ut ars studiorum rex Xerxes etc. Apte d[e]b[e]t Orator se ad [per]sonas, tempora, locos, et illas res quæ dicit reflectere. Convenienter. e[st] dicere tale aliq[ui]d q[uo]d n[on] sit difforme a suo [pro]posito et longe distans dequo tracta[tur].

{stor. 300a – файл 0610}
Caput 3tiu[m] de Ornatu
Ornat9 e[st] Elegantia singularis rerum et Verborum quæ in admira[ti]onem rapit auditorem. In re Elegantia e[st] gen9 et differentia seu [pro]po[siti]ones genericæ et Universales seu com[m]unes Genus autem e[st] aliqua com[m]unis suis inferiorib9 propo[siti]o.
Ad Ornandam ora[ti]onem requirun[tur] hæc 1mo Gravitas e[st] habere sensus et imaginationes mæturi n[on] puerilis i[n]genij ponderosiores. 2do suavitas e[st] habere tales 3tio ut sit Erudita hoc e[st] habeat multas figuras, tropos allegorias, 5to Ut sit admirabilis ide[m] ut aliq[ui]d semp[er] novum a inexpectatum et imaginationes [con]tineat in se. 6to Polita ut ad informandos hominum Mores sit accomoda. 7mo Ad gen9 requirun[tur] duo, 1mo ut delectat auditorem. 2do ut ampli9 adhuc auditor cupiat Oratione Perorantis satiari[!]. Ad Ornate dicendum duo spectant. Sylva rerum comparanda, et in reb9 honestas, in verbis magnificentia servanda id e[st] d[e]b[e]t aliq[ui]d honestum proponi et Verbis excellentiorib9 condecorari.
Caput 4tum de Ornatu Ora[ti]onis
Ora[ti]o e[st] quæfit ex plurib9 reb9, plurima Verba ultro concomitantia habens in 1ma divisione triplex e[st] Ora[ti]o 1mo in genere demonstrativo 2do in genere deliberativo 3tio Iudicali. In 2da divisione duplex simplex et coniuncta. Simplex quæ in uno ex enumeratis genere tracta[tur]. Coniuncta q[uan]do in demonstrativo simul et deliberativo, v[el] deliberativo et iudiciali simul genere narra[tur], hoc quæ simul laudat et v[el] suadet et defendit v[el] e contra vituperat et dissuadet, v[el] dissuadet et accusat.
Ornatus ora[ti]onis duplex e[st] 1mo q[ui] fit in singulis Verbis ut audi Mucro cur siles, cur n[on] loqueris n[on] agis, utiq; hostis im[m]inet suetic9 instat leo. 2do In Verbis coniunctis et Continuatis hoc e[st] q[uan]do Allegoria [per]tropos figuras etc. [con]tinua[tur] Verba sunt Triplicia 1mo Propria et cum reb9 nata. 2do Tropica et impropria. 3tio Novata et quasi de Novo facta.
Caput 5tum de Verbis simplicibus

{stor. 301 – файл 0611}
Verba simplicia s[un]t quæ in [con]tinuo usu fiunt mollis instricata difficultatib9 et facile tam a[per]orante q[uo] ab audiente intelligi possunt. Sunt autem Quadruplicia 1mo Consonantiora quæ magis sonantib9 abundant vocalib9 ut barbara, modera[ti]o, calamitas etc. 2do Grandiora quæ magis superlativis et Comparativis q[uo] positivis abundant dictionib9 v[el] q[uan]do plurimis syllabis abundantia ponun[tur] verba. vg invictissim9, Hercules, incontaminata Virgo 3tio Nitidiora quæ politiorem involvendo cultum indicendo, rudiore[m] excludunt, ut bos q[uo] vacca. Ite[m] Palam video insolescendi act9 vestros. 4to Contraria nitidiorib9 et sunt ipsa crassities et ruditas in compellando aliquam rem. Verba quæ pectant et concernunt ornandam orationem sunt triplicia, inusitata, novata, translata.
Caput 6mum de Verbis inusit[a]tis
Verba inusitata sunt quorum apud antiquos usus fuerat Poetas n[on] vero apud modernos Oratores. Verum e[st] q[uo]d et modo possunt e[ss]e in usu aliq[uan]do apud poetas ut fimbriaturit.
Caput 7mum de Verbis novis
Verba Nova sunt quæ de novo ab Oratore perorante [pro]generan[tur] v[el] fingun[tur]. 4 modis fiunt 1mo [per]similitudinem verbi v[el] Nominis substantivi v[el] adiectivi ut a Verbo scribo [pro]scripturit. 2do [per]Imitationem na[tur]æ alicui9 rei animata[e] v[el] n[on] animata[e] ut tintillat pipillat 3tio in flexionem Nominis substantivi v[el] adiectivi v[el] verbi ut a bibo bibosus. 4to [per] adiunctionem, q[uan]do duo verba evalescunt[!] v[el] n[omi]na in unum aurifaber gemmiflu9, ignivom9, alijvag9 etc.
Caput 8vum de Tropis
Trop9 quoadvocem e[st] mutatio uni9 Dictionis in aliam tam quo ad Vocem q[uo] quo ad sensus, significa[ti]onem, ut cor campanæ, auris ollæ, pedes mensæ.
Ab alijs trop9 quo ad vocem tripliciter voca[tur] 1mo Exorna[ti]o quia si apto Loco pona[tur] maxime exornat Orationem.

{stor. 301a – файл 0612}
2do color, ut enim imago varijs colorib9 distincta ac deputa[!] exora[tur] ita oratio tropis apto loco positis 3tio Lumen quia lumen solis illustrat universum sic trop9 ora[ti]onem.
Trop9 quo ad rem e[st] uni9 dictionis v[el] ora[ti]onis rerum secum similitudinem quandam habentium loco alterius positio.
Tropus duplex Dictionis et Ora[ti]onis. Trop9 Dictionis, e[st] uni9 dictionis loco alteri9 reru[m] secum quanda[m] similitudinem habentiu[m] positio vg rugiunt rupes, murmurant apes, lætæ segetes, triste cælum, etc.
Dictionis trop9 e[st] octoduplex. Mataphora, synecdoche, metonimia, Autonomasia, Onomatopæia, Cathachresis, metalepsis et Antiphrasis. Trop9 ora[ti]onis e[st] uni9 ora[ti]onis loco alteri9 reru[m] secu[m] similitudinem quandam hatentiu[m][!] positio et e[st] quadruplex. Allegoria, ironia, Periphrasis Hyperlaton v[el] hyperbole.
Caput 9nu[m]. de Metaphora
Metaphora e[st] Uni9 dictionis loco alteri9 rerum secum similitudinem habentium positio vg Ioannes Præcursore[m] Angel9, lucerna, vox.Item caucasea durities, infernalia tormenta adamantineum pectus, veritas impugna[tur], iustitia mortua palma victoriæ. Metaphora e[st] triplex alia animata, alia inanimata tertia mixta. Metaphora animata e[st] uni9 rei animatæ loco alteri9 rei animatæ propter quandam similitudine[m] positio. {Cap. 10} Metaphora animata e[st] triplex 1mo ra[ti]onalis 2 irrationalis 3 mixta
Animata ra[ti]onalis e[st] uni9 rei animata[e] ra[ti]onalis loco alteri9 rei animatæ ra[ti]onalis [pro]pter similitudinem positio vg De9 agricola [Chris]t9 e[st] Rex v[el] Pastor Ovium. Item [Chris]tus bonos h[omi]nes vocat Matres et fratres suos. Angeli cives incolæ cæli, item Milites cæli etc. Animata irra[ti]onalis Metaphora e[st] uni9 rei animata[e] irra[ti]onalis loco alteri9 rei animata[e] irra[ti]onalis [pro]pter quandam similitudinem positio vg rustici vocant apes e[ss]e oves et vaccas luci9 piscis lup9 aquatic9, item pisces grex Neptunia equ9 pennat9, lup9 in agnina Vulpe etc.
Mixta animata metaphora e[st] Uni9 rei animata[e] ra[ti]onalis loco alteri9 rei animata[e] irrationalis v[el] e contra unius rei animatæ irra[ti]onalis loco alteri9 animatæ ra[ti]onalis [pro]pter similitudine[m] positio ut vg leo rex a[nim]alium, aquila regina avium, canis custos

{stor. 302 – файл 0613}
lupi hostes ovium, Pavo superb9, equ9 generos9, apis laboriosa, cicada provida, pica vaticinans, psittacus loquax etc. Item homo tiprid9[!] lep9 v[el] vitul9 aut asin9, peccator Corus, pænitens turtur, rediviv9 phænix [Chris]tus homo testudo homo latrat etc. Metaphora inanimata e[st] uni9 rei inanimata[e] loco alteri9 rei inanimatæ [pro]pter similitudinem positio. ut Sol iustitiæ, sedes sapi[ent]iæ, speculum virt[u]tum, mare gratiarum thesaur9 honorum, pomum aureum, Cerd9 Poesis aure9 fulgor fluida Ora[ti]o, flos purpureus, lacteum lilium etc. Mixta methaphora e[st] uni9 rei animata[e] loco alterius re inanimatæ v[el] e converso uni9 rei inanimatæ loco alteri9 animatæ [pro]pter similitudinem positio. vg Pudor custos virtutum, Dux bon9 mur9 ahenæ9 Patriæ. Scel9 carnifex Virtutis, lingua hostis honoris, memoria viva, rosa armata spinis, sitiens gleba pluviæ, avidi oculi, fluctuant aristæ, stellæ vident prata rident, arbores senescunt, repullulant vitia naves volant, fili9 columna dom9, homo ferre9, Dux fulmen hostium, Maria Virgo Clype9 [pro]tegens mortales ab omni nevo vir[!] floret virtute.
Caput 11mu[m] de Synecdoche
Synecdoche uni9 rei ex alia na[tur]aliter secum connexa[e] intellectio fit 8 modis. 1mo Quando ex aliqua parte intelligo totum. vg dant carbasa ventis. Item. Stantes erant pedes nostri in atrijs tuis Ierusalem, ensis plurimas plantavit Palmas. Item S. Iob. caro videbit salutare D[omi]num Item S. Paul9 corp9 et sanguis Regnum ca[e]leste ha[e]reditare n[on] possunt. Item frangi[tur] poppis, solvi[tur] prora.
2do q[uan]do ex toto partem Cognoscendo intelligo tale et Totum vg tulerunt Dominum meum. Sylva cedi[tur], homo ca[e]cus Urbs incendio flagrat, fontem ignemq; ferebat, bos cornutas cælum rubet, terra sterilis.
3tio quando exuno plures intelligo. Schola imple[tur] studioso, cadavere tegi[tur] campus, eggregia imagine adorna[tur] Domus arbor induit folium, Rossus suecum vicit.

{stor. 302a – файл 0614}
4to q[uan]do explurib9 unum intelligo vg nos etiam sum9 Oratores nos cæsar iubemus, cadendo montes obruant me, ubi na[m] s[un]t illi eloquentissimi cicerones, constantissimi cathones fulminantes demostheni etc. 5to q[uan]do ex N[oni]ne specifico intelligogen9 vg nescio insequi lepores qui dat escam iumentis, et pullis cervorum invocantib9 eum.
6to Exgenere q[uan]do cognosco speciem vg Avis nutrivit Heliam, Item [pro]pter mulierem Salvati sublunares tendunt ad cælum. Propter Mulierem eversa troia ide[m] Helenam. Angel9 an[n]untiavit Mariæ id e[st] Gabriel.
7mo q[uan]do ex ma[teri]a cognosco res Materiatas, ut iacula[tur] plumbo, auro bibi[tur], lupo subsui[tur][!]vestis pulvis es[t] [!] et inpulverem reverteris.
8vo q[uan]do ex antecedente intelligo consequens v[el] ex causa effectum, sol e[st] ergo dies e[st], sol intrat in arietem æstas e[st], miles induit sagum ergo bellum, togam ergo pax grex ex campis redit vesper.
Caput 12. de Metonimia
Metonimia e[st] Trop9 denominativ9 v[el] demonstrativ9 uni9 rei p[er] aliam sibi na[tur]aliter v[el] explacito vicinam et fit 6 modis.
1mo q[uan]do inventor v[el] autor [pro]re inventa v[el] facta poni[tur] vg Legi cicerone[m]. Ceres triumphat, Neptun9 devorat naves. Bacch9 in auro, Pallas pro scholis, Mars [pro]bello Vulcan9 tumultua[tur] etc.
2do q[uan]do posito effectu notabiliter et evidenter demonstra[tur] Causa vg ruditas [per] poli[tur] scel9 puni[tur], sapi[ent]ia [pro]move[tur] veritas damna[tur] etc.
3tio q[uan]do ex continente illelligo contentum v[el] ut vinum contentum, scyphycontinens. Ierusalem Ierusalem occidens Prophetas, Item audi ca[e]lum attende terra. Item oriens triumphat, horti florent. Roma bibit Tyberim etc.
4to q[uan]do ex contento intelligo continens ut litera[e] Obsignan[tur] astra rorant, vinum tenet in Manib9, q[ui]d in acie Pharsolica agebat gladi9.
5to e[st] rei possæsse N[omi]ne Possessoris denomina[ti]o. Luter9 multes implet regiones, Arianus ex puls9 ex Graciæ, ibo ad S. Nicolaum ide[m] ad ei9 Ecclesiam.
6to q[uan]do ex signo res ipsa signata cogosci[tur] vg Fumat Camenec9, induit Rossia togat[!] ide[m] pax surgit victoriosa laurus Aquila ternis ornata Coronis ide[m] Moschovia exuit sagum.
Caput 13tium

{stor. 303 – файл 0615}
De Antonomasia
Antonomasia e[st] N[omi]nis [pro]prij [pro] apellativo v[el] appellativi [pro]proprio habentis ad se aliquam [con]nexionem positio et fit 5 modis
1mo q[uan]do Nomen [pro]prium poni[tur][pro]appellativo vg Catonem te dixero, Hercules [pro]forti Apollo Poeta Cra[e]s9 sedivite etc.
2do pro Deo, Philosoph9 pro Aristotele Chrisostom9 [pro] Ioa[n]ne
3tio e[st] alicui9 rei [pro]sua [pro]priet[a]te v[el] gentis [pro]suis morib9 possitio vg rosa[e] rubor, nivis albedo, Lilij candor, Cretersium mendaciu[m], Sybaritaru[m] luxiries. Item rosas vultu explicat lactemadent gæna[e], Pactolo nitant sceptra, martem spirat.
4to e[st] N[omi]nis adiectivi v[el] Possessivi [pro]prio positia vg Latoni9 pro Apolline, Cypria pro Venere, Traic9 [pro] Orpheo.
5to e[st] N[omi]nis Patronimici pro[pro]prio positio vg Romulida[e] [pro]roma Vladimirida[e] pro Vladimiro.
Antonomasia differt a Metonimia quia in Metonimia n[omi]na [pro]pria poun[tur] pro reb9 tanquam causa [per] effectu. In antonomasia autem N[oni]na [pro]pria [pro]appellativis v[el] appellativa [pro]proprijs ponun[tur].
Caput 14 de Onomatopæia
Onomatopa[e]ia e[st] alicui9 N[omi]nis v[el] Verbi v[el] vocis abolis N[omi]ne v[el] verbo v[el] voce similis e[st] nova [con]ficio et e[st] Quadruplex.
1mo fit a N[omi]ne ut a Rhetorica Rhetoriso, a Poesi Poetiso.
2do a sono rerum Viventium seu ab a[nim]alibus ut Ovis balat equ9 hinnit, rana coavat, apes bombisant, avis pipillat, anser glocitat, sus grunit, equ9 hinnit, leo rugit.
3tio a sono rerum inanmatarum ut tintillat, tarantarantisat
4to a Gestu ut puer cancrisat cæcutit ad libros
Caput 15. de Cathachresi
Cathachresis sive abusio e[st] uni9 rei n[on] habentis [pro]pria[m] dictione[m] N[omi]ne alteri9 sibi similis positio vg caput libri, foliu[m] libri, fit trib9 modis. 1mo a  re animata ad rem inanimatam

{stor. 303a – файл 0616}
aures colla[e], cor campana[e], pedes mensa[e]. 2do a re animata ad rem animatam ut pedib9 volant, cornu exercitus.
3tio a re inanimata ad rem inanimatam, radix montium niveum lilium folialibri, longa Ora[ti]o brevis sermo.
Caput 16tum. de Metalepsi
Metalepsis e[st] uni9 rei exoliare gradatim [per] longum secm ordinem intellectio vg decem elapsæ sunt brumæ.
Ab alijs addi solet Antiphrasis
Antiphrasis e[st] rei alicui9 contrario N[omi]ne denominatio Vg lud9 literari9 Parca[e] dicun[tur] qua[e] nemini parcunt etc.
De Tropis Orationis. Trop9 Orationis e[st] quadruplex 1mo Allegoria 2do Ironia 3. Perifrasis 4 Hyperb[ole].
Caput 17. de Allegoria
Allegoria seu Trop9 Ora[ti]onis e[st] plurimarum dictionum a [pro]pria significa[ti]one in aliam [pro]pter similitudinem translatio v[el] e[st] uni9 sensus loco alteri9 similis positio vg homo Peccator grandis Allegorice sic. Ex Uthnico[!] monte sulphurei pecatorum exundant ignes, allegoria latine inversio, maxime sumi[tur] ex metaphora Metonimia et Antonomasia, ut flumen sapi[ent]ia[e] flos in[n]ce[n]tia[e] et est duplex Pura et Impura.
Impura e[st] aliquis sens9 ora[ti]onis composit9 ex dictionib9 tam [pro]prijs quam translatis, loco alteri9 similis positio vg serenissima Maiestas Moschorum Cæsaris fulmen Turcarum.
Pura e[st] sens9 uni9 ora[ti]onis compositi solis ex translatis dictionib9, loco alteri9 propter similitudinem positio vg dicit S. Mathe9 colliget triticum in hotreu[m][!] suum et paleas igne comburet lilium inter spinas etc. Pura Allegoria duplex e[st] una Paremia, alia AEnigma. Paremia v[el] Proverbium seu adagium e[st] aliq[ui]s sens9 trit9 et vulgaris loco alterius [pro]pter similitudinem posit9, ut n[on] colligunt ex spinis uvas[!], aut extributis ficus. AEnigma e[st] aliquis sensus Obscur9 alium denotans sensum. vg Mitto tibi navem [pro]ra puppiq; carentem ide[m] ave.

{stor. 304 – файл 0617}
Caput 18 de Ironia
Ironia e[st] trop9 ora[ti]onis et e[st] sens9 ora[ti]onis contrario modo inter[prae]tand9. Ironia fit 4drupliciter 1mo Sarcaismus 2do Micterismus 3tio Asteism9 4to Charientismus.
Sarcaismus e[st] hostilis grandis alicui9 rei illusio vg speravit in D[omi]no erupiat eum demonib9[!] nostris Item si fili9 es Dei descendas de cruce. Item vini potator, populi turbator etc.
Micterism9 e[st] aperta derisio magis gestu q[uo] voce ex[prae]ssa vg ote magnum corpore si erit pusill9.
Asteism9 e[st] iocosa et urbana alicui9 illusio vg scio te semper e[ss]e pium v[el] q[ui]s te n[on] ignorat Saturum tantalu[m].
Item Scio pauperrimum Cresum v[el] imbellem Achillem Charientism9 e[st] acerb9 sens9 gratiosis efformat9 verbis vg alter es Tulli9, item in[per]versum, constantior Romano Catone, Tu innocentior q[uo] Metell9. Ite[m] Cnota miła
Caput 19 de Periprasi
Periphrasis seu circumlocutio e[st] sens9 aliq[ui]s o[rati]onis loco [pro]prij N[omi]nis ex[pro]priet[a]tum suarum dictionib9 composit9 vg Fili9 hominis id e[st] [Chris]t9 [prae]cursor [Chris]ti id e[st] Ioannes. Doctor gentiu[m] Paul9 et e[st] duplex simplex et Tropica. Simplex e[st] cum res aliqua loco [pro]priæ dictionis [per]simplicia n[on] metaphorica exprimi[tur] verba ut studio [per] Periphrasim continua[m] stuoru[m] habeo curam. Tropica e[st] cum res aliqua loco [pro]pria[e] dictionis [per]circumstantiarum seu [pro]priet[a]tum exprimi[tur] Verba vg florida in Mente revirescunt tempe. v[el] concatheta[tur] Neptunus.
Caput 20 de Hyperbato
Hyperbaton e[st] com[m]uta[ti]o sive transpositio Partis o[rati]onis v[el] [prae]po[siti]onis v[el]substanti v[el] adiectivi in alium loco a proprio ut me cum tecum, Item magno cum metu dicere incipio.
Caput 21 de Hyperbole
Hyperbole seu su[per]atio e[st] sens9 alicui9 O[rato]onis sum[m]e eminentis v[el] excellentis loco alteri9 min9 eminentis [pro]pter auctionem

{stor. 304a – файл 0618}
v[el] diminutionem positio  ut Victorijs su[per]asti Alexandrum fit 4 modis. 1mo [per] denominationem antonomasticam, q[uan]do Eraditiones v[el] N[oni]na [pro]pria [pro]appellativis ponun[tur] ut Alterum te patria mira[tur] Herculem. 2do [per]compara[ti]onem cum una res inferior cum alia su[per]iore [con]fer[tur] v[el] [prae]fer[tur] habuit quondam Roma suo augustos, ast nunc Rossia h[a]b[e]t suos augustissimos quoram si specte[tur] fortitudo superant Alexandrum, si Pietas Nummam etc. si Liberalitas Deos videre e[st]. 3tio [per] [prae]lationem similitudinariam cum n[on] modo rem dicam9 unam similem e[ss]e alteri. Sed longe vg sagitta velocior sole, clarior, fulmine terribilior, Aspide asperiot 4to [per] Epitela q[uan]do aliq[uo]d epitetum uni9 rei, attribui[tur] alteri, licet min9 [con]veniens vg divinam h[a]b[e]t sapi[ent]iam, angelicam memoriam.
Caput 23 de Figuris
Figura simliciter e[st] externa forma v[el] species alicui9 rei vg transfiguratio [Chris]ti forma attramentari v[el] calicis. Metaphorice figura e[st] colloca[ti]o aliqua Verborum et sententiar[um]n[on] simplex [per] ut tudis et quotidian9 sermo profer[tur] sed polit9.
Figuræ Oratorie e[st] compositio dictionum v[el] sensuum secundu[m] politiorem normam dicendi differt figura eo a Tropis quia trop9 intranslatis tantum fit dictionib9 figura vero tam intranslatis q[uo] [pro]prijs et e[st] duplex figura verborum et sententiar[um] Urboru[m] e[st] triplex 1ma adiectionis 2da detractionis 3tia similitudinis
Figura Adiectionis e[st] repetitio uni9 dictionis ponenda[e] [pro]pter decorem in Oratione. Adiectionis figura novem sumi[tur] vicib9.
1mo Anaphora seu repetitio e[st] uni9 eiusdemq; dictionis adinitium plurimorum Membrorum sive Con[m?]atum[!] sive periodorum positio vg ha[e]c dom9 ha[e]c sedes s[i]t penetralia Tecti.
2da Adiectionis figura voca[tur] Antistrophe e[st] uni9 dictionis infine plurimorum Membrorum v[el] commatum v[el] periodorum positio vg hostis vitiorum vrt9[!] 1mum Status cui9libet ornamentum, laudes parit virta sola immobilis in adversis vert9 spes ultima virtus. Item Miles [pro]amanda Patria salutem [pro]libert[a]te salutem.

{stor. 305 – файл 0619}
pro legib9 salutem pro Integritate salutem in acie ponit.
3tia Complexio e[st] uni9 dictionis in principiom alterius infine plurimorum commatum periodorum repetitio vg Nihil e[st] instabili9 hominum vita, nihil fallaci9 vita nihil hominib9 grati9 vita, nihil appetibilius vita.
4ta Et analepsis seu Conduplicatio est cum res sive dictio v[el] verbum v[el] vox aliqua infine plurimorum sensuum v[el] commatum et inprincipio ponitur. vg Crescit amor Nummi quantum ipsa scientia Crescit. Etanalepsis fit sexdupliciter 1mo Epizeuxis seu Subiectio e[st] uni9 ei9 demq; dictionis ineodem membro nulla alia orationis interposita parte repetitio vg Vos vos inquam et senatus frequens restitit heu heu fugaces labuntur anni. 2do species Conduplicationis est uni9 eiusdemq; dictionis v[el] verbi in eodem membro aliqua alia parte orationis interposita repetitio. Floruit quondam Romanorum Imperiu[m] floruit.
3tia Est uni9 dictionis in prinipio et medio v[el] in medio et fine repetitio vg libet meum victorem sidere[!] libet.
4ta Species e[st] Adiplosis seu Reduplicatio est vocis infine versus posita[e] insequentis principio repettio vg Stantes erant pedes nostri in atrijs tuis Ierusalem; Ierusalem qua[e] ædificatur civitas. Item iste ad huc vivit vivit imo in senatum venit. 5ta Speties Conduplicationis e[st] toti9 commatis mediata v[el] membri repettio vg lupus etiamsi pascere[tur] inter oves erit lupus.
5ta Polyptoton et est eiusdem dictionis per Varia accidentia v[el] casus variatio et fit 4 modis 1mo

{stor. 305a – файл 0620}
Cum Nomen substantivum per multos casus et numeros variatur vg Vanitas vanitatum et omnia vanitas.
2do cum Nomen adiectivum [per]varia genera numeros et gradus varia[tur] vg Ex nihilo nihil in nihilum nihil posse diverti. 3tio e[st] alicui9 verbi [per]varios modos tempora v[el] numeros variatio vg esse fuisse fore tria tempora sunt sine flore. 4to Cum aliquæ dictiones invoce similes in significatione vero dissimiles ponun[tur] vg Noli diligere mundum in quo nihil est mundum. Si vis ab omnib9 amari nihil cuiquam dicas amari.
6ta Synonimia e[st] plurimarum dictionum sive sensuum idem significantium positio vg Excessit evasit erupit. Item non patiar non tolerabo.
7ma Polusyndeton e[st] eiusdem sive diversæ tam coniunctivæ quam disiunctivæ, coniunctionis positio vg ha[e]c res et iungit iunctos et servat amicos.
8va Disiunctio e[st] plurimorum Com[m]atum v[el] membrorum sensum [per]fectum habentium verbo [per]sonali clausorum sine coniunctionib9 positio vg Nemo tam inpludens, nemo tam lumine rationis non pra[e]ditus.
9na Voca[tur] Climax seu Gradatio e[st] plurimorum Commatum habentium infine unam eandemq; dictionem tam [prae]cedentis q[uo] sequentis commatis positio vg studioso commendatio parit studiorum amorem, amor diligentiam, diligentia notitiam, notitia scientiam, scientia sapientiam, sapientia gloriam, gloria honorem etc. Et est duplex per ascensum et Descensum. Per ascensum q[uan]do a minori ad mai9 ascendim9 vg Inprincipio erat verbum et verbum erat apud Deum et Deus erat verbum. Item Caput mulieris vir

{stor. 306 – файл 0621}
[Chris]t9, [Chris]ti Deus. 2do q[uan]do a maiori ad min9 descendim9 vg Aspide q[ui]d pei9 Tygris, quid Tygride Dæmon, Dæmone quid mulier  quid muliere nihil.