Сторінки 200-205 (Arbor Tulliana Iasinsciano)

Duplex motivum est ut meis auditorib9 in sacra ma[teri]â [pro]ponam aliq[ui]d q[ui]d scilicet v[el] informationi congrueret v[el] ad solvum aliorum Iudicium et discernenda fatilis plerumque Eloquentia[e] vitia adiumento. Partim ergo olim Ecclesiastes instruo, partim alijs aperio oculos qui non inani vulgi rumore Concionatorum Laudem v[el] famam captent, sed exmerito cui9q; et directo per artem Iudicio. Nolim tamen hic nimium prolixus e[ss]e, non angustijs temporis sed amplitudine materia[e] impedit9, Et meis Rhetorib9 sufficiat exanteacta toties ore tenus instructione v[el] aliqua innuisse. Proinde Ecclesiasticum Oratorem a profano discernere non ausim nam plerumq; amborum eadem materia nec stil9 omnino divers9, nam si panegyricas spectem9 conciones (: quarum primarium est divi illi9 pretium et dignitatem populo exhibere :) cum quocunq; Encomio et Pamegyri conincidunt. Sæpe eadem Dispositio ab ijsdem Locis Inventio Elocutio, si auditorem spectes humilem v[el] Eruditum non aliter diversa. Unicum super addit sacer orator, quod videatur e[ss]e quodam modo mancus imperfectus scilicet si sacra[e] scripturæ, Ecclesiasticorum Doctorum et Historia[e] ab annuis Ecclesiasticis petita[e] obliviscatur.

Іларіон Ярошевицький. Arbor Tulliana Iasinsciano

Suavitas 5ta
De Concionib9 p[er] Discursum
Illa[e] Conciones vocan[tur] p[er] discursum, qua[e] nullam habent [prae]fixam metam et [pro]positionem certam sed plures vg Circumstantia[e] causa[e] et effectus illi9 rei qua[e] in discursum assumitur combinate sacram faciunt orationem quod ipsum quinque modis fieri potest.

1mus modus e[st] q[uan]do multa[e] [pro]positiones circa aliquam unam materiam sibi ad invicem annectan[tur], sed illa[e] respectu sui sunt omnino disparata[e] adeo, ut ab unu ad aliam aut transitio aperta aut occulta formari debeat, aliqui ut Dicim9 Scopa[e] erunt dissolutæ hoc modo sa[e]pissime Div9 Augustin9 est in sermoneb9 de tempore.

Читайте також: Cтаніслав Оріховський-Роксолан: звиви пам’яті (рецепція постаті гуманіста за ранньомодерної доби)

2dus e[st] a[uan]do plures eq[ui]dem [pro]positiones dilatanda[e] assumun[tur] cæteroqui una alteri subordinata est qualis est Romani Bernardi sermo de Adventu. Similiter hoc artificio forman[tur] illa[e] conciones, dum circa aliquod vg vitium cum definitionem illi9 laborasset orator descendit ad media q[ui]bus caveri possit, tandem Incitamenta et motiva qua[e] hominem ab hoc vitio deterreant.

Nota quod tam primi modi quam 2di dicti Conciones suas singulas [pro]positiones dilatant v[el] p[er]definitiones (: si sit materia capax :) v[el] p[er] enumerationes partium, contraria similitudines, causas, adiuncta, auctoritates scriptura[e] et doctoru[m]. Itidem p[er] Expolitionem oratoriam, Contraria, conceptus, Allegoriam eruditiones et alios dilatandi modos. Hinc

Nota 2do quod dictæ [pro]positiones in discursu eo gratiores auditu sunt, quo singulæ illarum, diversis et diversis artificijs

{stor. 200 – файл 0409}
proponuntur.

3ti9 modus est. Q[uan]do singula[e] [pro]positiones sive disparatæ illa[e] sint, sive subordinatæ p[er] solutionem argumentoru[m] et fuguram anteoccupationis tractantur. Cæteroqui mod9 hic locum tunc non nisi habet, cum v[el] malorum Christianorum v[el] ha[e]reticorum dogmata sensum convellere statuisti, ipsa tamen ante occupatio et argumentorum solutio, non inqualibet discursus parte eadem natione tractanda est, ne nauseam pariat, ignara artificiorum frequentia.

4tus mod9 est. Cum p[er] Figuras hypotiposis v[el] Imaginationem pulchre variatam discurs9 habetur. Huc revocatur si qua[e]libet pars, postquam v[el] ratione v[el] eruditione exornata sit p[er] affectus obequitantes, iterum auditori [pro]ponitur. Quid sit affect9 obequitans qua[e]ris? Respondes brevib9 quod sit [pro]positio rei dicta[e] exoccasione ei9dem rei, quæ moveat audientem in amorem virtutis v[el] odium sceleris. Affectus hic obequitans non debet e[ss]e diuturnior, nec eodem artificio formatus. Nunc enim Commiserationis, nunc odij aut Iræ, nunc desiderij votiq; nunc contentionis.

5tus modus est, Cum [per] modum doctrina[e] Cathechistica[e] formatur [con]cio et proposita Puncta [per] quæsita et Responsiones dilatat inter posito decore oratoria. \Nota hos omnes discursus a Concionante desumiposse [!] v[el] ex occasione toti9 Evangelij v[el] exoccasione textus uni9 v[el] exoccasione combinatæ Scripturæ aut Eruditionis [pro]fana[e] v[el] sacræ.

Hæc brevib9 dixim9 deartificio Concionum et quanquam separatim quoq; de Concionib9 p[er] Problemata v[el] quæstiones tractandum eſset, quia tamen exhisce dictis Omnib9 facile nosci[tur] quomodo Problemata tractanda sint? Scilicet ijsdem rationib9 quomodo [pro]positiones composita[e] et [pro]positiones [per] quæstionem referantur v[el] ad discursum v[el] ad [pro]positionem simplicem qua[e] [per] enumerationem partium [pro]batur. Ideo valde modicam variationem non attendo. Cum autem quemlibet

{stor. 200a – файл 0410}
Concionatorem efficacem e[ss]e in perorando deceat, et fortem in p[er]suadendo ideo ad affectus illorumq; Artificia (: nam isti non solum exornant sed quodam Divino spiritu implent conciones :) descendendum.

FRUCTUS 1m9
De Affectibus
Nomine affectusnon intelligo hic exclamationes, interrogationes aut Apostrophas ut pleriq; decipiun[tur] adeo ut nullibi affectum credant aut licet sentiant affectum e[ss]e non dignoscant, nisi ubi dicta[e] figura[e] reperiun[tur]. Affectus ergo est rei alicui9 talis expositio qua[e] audientem moveat ad illam qua[e]rendam v[el] execrandam et audientis voluntatem addicta inclinet proindeq; sæpissime reperi[tur] in Descriptionib9. Quanquam et [per] alias vehementiores figuras afectus haben[tur]. Inbinas itaq; [prae]sentem fructum svuavit[a]tes divido, in 1ma de affectib9 [per]descriptionem qua[e] e[st] multiplex in 2da suavit[a]te de modis formandi affectus p[er] alias figuras et artificia.

Suavitas 1ma
De Affectib9 per Descriptione[m]
Descriptio apud Rhetores est oratio sic exprimens rem aliquam, personam, locum, temp9, mores, Inclinationes animi, aut aliud q[ui]dpiam ut cerni poti9, et corem geri, quam legi et narrari videatur.

Ha[e]c Descriptio dividi[tur] in Pragmatophiam, Prosographia[m], characterismam, matopa[e]iam. Etopa[e]iam, Prosopopa[e]iam, Chronographiam, Tapographiam, Topothesiam, Genealogiam.

Читайте також: Логіка в Острозькій та Замойській Академіях (XVІ – XVIІ ст.): компаративний аналіз

{stor. 201 – файл 0411}
Pragmatographia e[st] oratio qua[e]rem aliquam omnibus circumstantijs sed illis qua[e] rem vivaci9 oculis subijciunt explicatis, qua si spectandam [pro]ponit. Talis e[st] descriptio apud Virgilium Lib. 2do AEneidos ubi Troa[e] incendium narrat. Talis apud Titum Livium Lib. 1mo ubi excidium Alba[e] nota[tur]. Similis et Ovidi9 in Descriptione diluvij Lib. 1mo Metamorph. Apud Neotericum in Panegyrico Ludovico 13tio Galliarum Regi dicato Expugnatio Rupella[e] sic incipit. Hostis erat vincend9 ille, qui suopte ingenio semper elat9, tandem longo virium suarum usu et fortitudinis experimento supra modum tumid9 certior sibi semper de victoria quam de[prae]ho videba[tur]. Erat communis omnium sens9 Rupellam temerit[a]te, et audaciâ teneri posse, nulla arte aut machinis capi posse, qua[e] hinc arduis q[ui]dem [pro]pugnaculis fossa [prae]cipiti, tendenti vallo, continuato aggere, lentâ palude, munitione multiplici inclusa e[ss]et, illinc cum latissimo altissimoq; freto munita cui [pro]iecta[e] Turres incumberent et obijcerentur porta[e] transversis cratibus horrenti ferro armatis, navib9 ferarib9, tormentis, in eluctabili catena vallata[e]. Ideo multiplici Carcere debuit, antequam morere[tur] includi Rebellio, qua[e] se virtute tueri non potuit, debuit machinis et qua[e]sita munitione defendere, quod dementia vallis indiget, se ipsam innocentia sine custode tuetur Impietas nullo arcium munimento secura est medijs soluta Rupella vivebat invinculis semper pavila, quia semper rea, semper de presidio sollicita quia conscientia sceleris semper obsessa, vide plura in hoc Panegyrico.

Eiusdem artificij est Expugnatio Camenecis Civitas illa illa Civitas, Polonorum [pro]pugnaculum, antemurale Sarmatiæ, hostium terror. Arx illa etiam parva manu magni exercitus lassare violentiam apta hosti inspolium Barbaris in [prae]dam Thracico furori an virib9 desperatione longuentib9 an [per]verso quorumdam consilio moram

{stor. 201a – файл 0412}
virt[u]ti injiciente abijt in [prae]mium. Tenta[tur] maiorib9 belli machinis Camenecum, ipsi barbari suo ardore pene consumun[tur], validissimum [pro]pugnaculum naturâ munitum hostium artem eludit tarde vincere, vinci videbatur nihil, otomannum militem furor in Polonos et palliata civium constantia reddit acrionem. Crescit Polonia[e] anim9, fiducia loci, diuturniori morâ hostium languet pertinacia, tandem raptante indiversa [prae]fecti et Civium (: discordia uti Patria [prae]da est, nutare arx cæpit Turcis, nuper ab audacia [prae]sidium mutuantib9, nunc gloria[e] cupidit[a]te incensis polonorum ignavia, belli stimul9, afflictum Camenecum, discordia[e] [prae]mium est, iam oppugnantium un9 omnium ardor missilium globorum, concitata[e] glandines, tormentorum flamma[e] ac fragores utrinq; nutat tell9, nugit aer pulveris nubes soli lucem eripiunt crediderim ne tam aperte dolere viderent superi spectaculum iam hostes vehementiori impetu imitan[tur] innovam arcem irruunt addito advirt[u]tem dolo muros novi [pro]pugnaculi subiecto pulvere dirunt ob [pro]spera indefessi ipsum tentant Camenecum. Diu deliberare fata de victoria videban[tur]. Sed indigni [pro]spero eventu fuim9, qui inter tot [prae]sidia, victoria[e] fiduciam capere nequiim9. Ponite igi[tur] ante oculos miseram q[ui]dem illam et flebilem rerum speciem, turcarum impetum in Urbem Sarmatia[e] munitissimam, irruptionem armorum in Ostia [!] Civit[a]tis furentis interritum Ottomanni voce, manu pugnam sustentantis. Spirat in omnium vultu furor marti9 fiduciæq; [per]mist9 horror, virtutem quasi subditis stimulis incitat nostrorum ignavia Thraces ad maiora incenduntur. Mora [per] fidum [prae]fecti animum Corrupit diu constans e[ss]e non potuit qui [prae]da[e] non gloria[e] arma mancipavit; Iamq; expositus vexilla pavore contra se sententiam dicebat Arcemq; nulla vi et ingenio expugnandam converso ad deditionem Consilio hosti in [prae]dam dedit ac ita fortuna[e] beneficie uti voluit infamis boni publici

{stor. 202 – файл 0413}
Licitator ut ad alios gloria transferetur. Irruunt barbari ,agis [prae]dæ avidiores, quo ardenti9 votum spes fecerat diu desperata, Camenecum factum Polonis plenum hostib9, cadaverib9 horrendum. Divorum ædes sacrilegis vestigijs pollun[tur] ubiq; meror, ubiq; luct9 oberrat, et ipsum spectaculum est quod hinc [per]fidia illinc audacia, stygiæ plane furia[e] dare poterant.

Prosopographia e[st] oratio qua[e] ponit ob oculos [per]sona[e] sive vera[e] sive ficta[e] formam habirum et alias externas corporis circumstantias. Talis est Descriptio Constantini ab Eumenio facta: Non frustra viri doctissimi dicuntnaturam ipsam magnis mentib9 domicilia Corporum dignamentari, et ex vultu hominis colligi posse quant9 illos cælestis spont9 intrarit habitator. Itaq; te cum ingredientem milites vident, admirantur, sequun[tur] oculis animo tenent, suspitijs [prae]seferunt etc ha[e]c figura utilissima est admovendum affectum doloris v[el] amoris et desiderij si recte peragatur.

Ita Philippum IV ei9 Panegyrista expessit. Inerat Philippo 4to stat9 Corporis erect9 ingenu9 et par terrarum imperio inerat sanguis Austriac9 pleno fonte haust9 ex maiorib9 qua Regib9 qua Imperatorib9, swd inerat quoq; memoria sortis humana[e] ut nunquam despexerit [per] pompam Regnandi seu minores a[qui]b9 suspicieba[tur] Inerat Indoles vivida sed placida, sagax sed quieta, spirans Minervam sed pacatam maiestatem retinens et humanit[a]tem frons decora recreabat aspectu, supercilio non terrebat, ornabat gravitatem. Color sed specie verecudia[e] habitus nec ostendebat dominatam nec spernebat. Sermo erat Composit9 ad fidem circa assentationem, circa iracundiam, circa iniuriam. Neminem unquam acriori verbo [per]strinxit, in deliberationib9 et senatu ei9 consilia [prae]ferebantur ob absolutissimam prudentiam sed ipsa[e] suis aliena [prae]terebat ab modestiam, sic dignit[a]tem sustentavit modestia. Fuit illi oblat9 Liber cui9 argumentum erat ipsi9 Philippi magnitudo. Vidit atq; ad auctorem convers9 inquit aliam in me non agnosco

{stor. 202a – файл 0414}
magnitudinem quam humana[e] imbecillit[a]tis. Similiter quoq; in Fulmine orientis descriptum vide serenissimum Regem Polonorum Ioannem Tertium. Similiter Salusti9 descripsit Cathilinam, Plini9 2d9 Traianum, Livi9 Annibalem et Caronem.

Describitur ausus Scevola[e] et triumph9

Novam hodie in Roma[e] collib9 virt9 erexit Troia[e] Coloniam, cum in heroicis Scevola[e] incendijs triumphales accendit rogos, non meli9 Romana inclaruit fortitudo quam ad succensam amore Patria[e] in Mutio dextram. Inter Cymmerias Porsena[e] tenebras optime Latia radiavit Magnanimitas. Utpote congenitum est luci per contraria intendi et augeri. Frustra obcæcatis ad meridiem qua[e]rit Cynic9 hominem palpebris. Odit lucernas Diogenis, Roma[e] capitorium, quod accensâ manu heroem animu[m] in homines Scevola non quæsivit et invenit. Perge quotetu9 animat calor pect9 generosum, felici9 hac face ante ambulone eliseos immortalitatis deducend9 in campos, quam commentitia olim frondescens in laurum Sybilla[e] virga ad Thenari umbras Troiano Hectori [prae]currit caliginosas, quas traxit Porsena[e] luctu Romana calamitas depellens umbras, dum partam gloria[e] Lucem maiorib9 dextrere intendis flammis, ne veneratam expavescas Affricam, coniurata licet in Roma[e] pernitiem hostis intentet toxua venena consumit ignis tuamq; magnitudinem quanta sit ostentat. Sed quis tam gernerosum fortitudinis Scevola[e] [per]suasit a[e]stum, date aures et animos nunqua[m] Roma fuit sine hoste, ne aliq[uan]do foret sine tropha[e]o. Continuata adversantium Romanæ gloria[e] hostilitas immortalitatis seges fuit et incrementum. Languet nempe sine adversario virt9 et gloriam minuit hostis absens, crederem cognatam Iovi Romanam potentiam cui tot Ænceladi septicollicacumine velut Æthna [prae]ssi gemuerunt. Sed novam huic ca[e]lo insturavit Gigantonomachiam tyrannica Porsena[e]

{stor. 203 – файл 0415}
barbaries. Quasi puderet hunc hostem a Romana non triumphare potentia, dum iam ante tot heroes. Romano iugo mancipati Deam gentium adorarunt. Ergo placuit illi subiectas Romanis fascib9 [prae]dari Regiones, invadit oppida, obviosq; quosq; crudeli dilaniat ferro, insontes mactat animas, captivat Liberos, Castella exarmat, Urbes opib9 enervat, omnia fumante vastat incendio, furit undiq; igne9 ille Regis furor, undiq; regnat solo cruore Romanorum Civium extinguend9; Personabant carceres clamorib9, gemebant Turres lacrymis, strepebant domus Catervis, flebili mancipatorum voce implebantur mænia. Diceres Ausoniam fatali rerum Cathastropha infunestum degenerasse exilium. Ubi captiva Libertas interceptâ Licentia, [prae]rupta[e] Divitia[e], suppressa fortitudo, imo vita omnium v[el] extingui v[el] exulare est coacta. Quid intam dubio rerum eventu Roma ageret, imo q[ui]d non ageret per liberas cervices, grassa[tur] hostilis furor impune fus9 exundat cruor, tot9 plane Tyberis sanguinem adet. Stagnarit sanguine ca[m]pi, agri v[el] cadaverib9 fetent, v[el] tristib9 pallent ossib9. Tunc Romana fortitudo sine vindice tantum nefas ferro ompune abire [per]mittes, age et cognatam assume magnanimit[a]tam, quam tibi congenita inspiravit virt9 age Heroa [pro]virtute et gloriâ Roma[e] magnanimitas. Convocat senatum Capitolium aperit consilia agitat, desperatis mede[tur] reb9, arcana togiset senatorijs Curulib9 imperat, nempe vis etiam maxima suâ mole ruit, si consilij expers, solidati prudens Catonis caput Regna vindicat ab interitu, ab ingenio et Consilijs suppetias evoca quis quis triumphare intendis Consilia semper ferrum acuunt et viros animant sæpe ultimam Regnorum ruinam ratio [prae]venit necadant, strepit varijs hi[n]c inde digladiantium arcanis consiliorum, Capitolium agita[tur], extrema fati alea, mod9, quo fatiscenti succurrat Roma Libertati, qua[e]ritur

{stor. 203a – файл 0416}
consilijs, sed dolendam Roma[e] fortitudinis clalamitate[m] un9 totam Ausonia[e] gloriam Scevola [prae]ripit et palmam elanguit sine timore, trepida virt9 bellica in Romanis sine da[e]licijs et ocio demollita, In uno hoc hectore vixit nondum emarcida. Un9 multorum gerens animos, fata Patria[e] vindice dextræ parat9 avertere. Un9 hostilem exercitum marenam [pro]vocat, ubi solo armat9 amore Patria[e] Porsenam morti destinat imo lacessit. Stabant dispartita undiq; hostium [pro]pugnacula hic Cataphracta[e] cohortes, illic Triarorum Caterva[e], hic cristata[e] circumstant Phalanges, ibi galeati ensib9 fulgurant viri, hic levioris armaturæ velites, illic decuriati pedites, hinc centuriata quitum militia illinc manipularia[e] turma[e] ubiq; volitantia per auras natant signa et aquila[e] diceres novam Cadmi segetem in Castris Porsena[e] citra fabulam instaurari, sed non terrent magnanimum heroe[m] horctorem[!] hostilis potentia[e] portenta, audet scriptos [per]vadere enses, pectore se ipso loricatum animum hostilib9 exponit gladijs, magnanim9 veluti Leo contra minorum gentium belluas martiali ausu certamen intentat imo aggredi[tur]. Nempe nesciunt ad Larvas leones palpitare hostilis potentia, hectori irritamentum est ad gloriam non obex. In hydram alijs fatalem, generosam vibrat clavam Hercules. Magna[e] mentis documentum est ad ardua nunquam trepidare sed luctare. Tum demum heroicum triumphat pect9, dum in desperatis Casib9 victrices metit laureas. Pergit proinde ad Regium Porsena[e] Conclave, strictum vibrat ensem, telum contorquet, mucronem dirigit, inhostem involat, cor suatiat, exanimat, avidam gloriæ sitim effuso extinguit cruore. Occine triumphantia Pæana magne Scevola triumphas cum [per]imis. Incidit hostem dum occidit. Tot9 triumphatoris

{stor. 204 – файл 0417}
ad pedes gemit exercit9 dum Princeps cecidit mortu9, ut Te sua ruina adoret victorem, sed heu subitam infelicitate metamorphosim, incertamine et victoria fallaciam, erravit victrix dextra quamvis [pro]droma fortitudine reger[tur]. Decepta licet sine Ulysse tam grande sua[e] fortitudinis attentavit monumentum. Pro Porsena aulic9, pro duce Miles, pro Hercule vilis mirmido, pro Gigante cecidit Pumilio. Occulta ad errorem Scevola[e] magnanimitas palpitare turbari, misceri ca[e]pit, et intam repentino casu plane exanimari. Sed cernite in subitis casib9 et errorib9 ingenium, errorem subitâ plectit pænâ dextram igne concremat aburit exanimat et tam heroico sui supplicio Ducem Porsenam ad timorem cogit, agit vitam erranti libertatem Roma[e] incolumit[a]tem Civib9 fortunam incolis, obsidione solutâ concessit.

Characterism9 e[st] oratio quâ non tantum corp9 sed ingenium quoq; et mores effingim9 Persona[e] sive vera[e] sive ficta[e]. Ita Virgili9 furentem Sybillam, ita Therenti9 Trasonem, ita Ovidi9 plerosq; in sua metamorphosi. Talis quoq; e[st]characterism9 apud Ciceronem in ultima verrinâ, talis sedetia[e] qua[e]rimonia, sed [prae]omnib9 divi Chrisostomi de martyrib9 mistâ simul Antithesi: vg Carbones substernebam, illi tanquam ad rosas currebant, ignem accendebam, illi vero tanquam infontes frigidarum aquarum se ipsos [pro]ijciebant latera cedebam et [pro]fundos ineis sulcos faciebam, et vivos sanguinis deducebam, illi autem tanquam auro omni expante circum fkuentes glorian[tur], e [prae]cipitijs iaciebam et in mare demergebam, illi vero non tanquam in [pro]fundum descendentes, sed tanquam in ipsum Cælum ascendentes, ita affecti erant, exiliantes et exultantes et tanquam in sacra pompâ choreas ducentes et inherbido prato ludentes, ita arripiebat un9 quisq; cruciat9, non tanquam cruciat9, sed tanquam vernos flores carpentes et coronas contexentes et insignis animi sui alacrit[a]tem etc.

{stor. 204a – файл 0418}
similis Querimonia sedætia[e] squallid9 ille evulsis cruent9 ha[e]c narrabat continuo mittan[tur] ad nos in carcerem Babilonij carnifices et me comprehensum ijs catenis qyas erum nosq; trahebam ad Palum alligant, q[ui]d sceleris pararent nesciebam tantum exerebam, iugulum portabam ut fer[!] perirent, morte[m] extremam miserorum spem quasi iam [pro]ximam la[e]t9amplectebar , sed illi longe atrociores cogitabant traedias filios quippe meos auripiunt et lenta morte cruciatos sub ipsis. Parentis oculis necant vidi vidi et in id tantum oculos habui nunc eorum (ut vides :) cruore iaceo respers9, at illi teneri marientib9 oculis me aspiciebant, et cum hæreret ad huc in labellis anima Patris heu blandum et dulce nomen, sed perituris nihil [pro]futurum apellabant, post quam miserijs meis sum abunde satiat9, jidem Carnifices, qui lumen dilectissimis filijs eripuerant mihi oculorum Lumen erunt Fateordilectissimi hoc non doluit vestra magis vulnera doluerunt. Similis in Quintiliano cum suum dolet Filium Lib. 6to Meteorelicorum[!], similis et Ciceronis affect9 in ultima verrina. Cui9piam neoterici, ubi de scribi[tur] ingressus serenissimi Cæsaris Moschorum.

Imperatricem Sarmaticarum Urbium Moschoviam solem orbis, syd9 Imperiorum, delicium Provinciarum, Cæsarum domicitiam quis invisctissima[e] maiestatis falgor[um?][!], qua[e] populorum gaudia? Qui triumphorum apparat9 non irradiarunt. Martialis Theatri Splendor suspensam in sui splendorem rapit mentem. Ibant armata[e] Legiones peditum [per]turmas, et signa disposita longo ordinum ductu p[er] urbis recessus circumactæ. Vario interim Tympanorum et bellici strepitis tinnitu militariter [per]sonantes: sequeban[tur] Levis armatura[e] cohortes, equestib9 signis centuriatæ, telis missilib9, pharetris ac loricis ferreo intextis hamo ad miraculum Conspicua[e]. Vidisses pedissequam hastatorum cohortem, et lecta heroum pectora hostilib9 ferro peracutis formidant. Huc peregrini soolis defluxit splendor huc Affricana delapsa miracula. Quosdam Tygridum maculosæ exuvia[e], quosdam [per]vana[e] Leæna[e], hos Leopardoru[m]

{stor. 205 – файл 0419}