Caput III. De Origine Cryptarum Kijoviensium.
Summarium.
1. Seculo X. tria in Oriente memorabilia.
2. Tzar Moscoviticum non est Caesaris, sed Regis nomen.
3. Roxolani seu Rutheni (Russi) quinquies baptizati.
4. Cryptae Kijovienses seculo X. fodi coeptae.
I.
Quaeritur non immerito: Quando Cryptae Kijovienses fodi coeperint? Quod quidem certius aliunde cognosci no/n/ potest, quam ex libro Sclavonico ПАТЕРІКОN supra allegato: in quo Patrum Crypto-Kijoviensium vitas Nestor Ruthenorum Chronographus proxile et paucis enarrat, qui liber Kijoviae A[nno] C[hristi] M.DC.LXI [1661] typis editus est Sclavonicis. Initia autem Cryptarum Kijoviensium Nestor statuit in Anno Christi millesimo. Quo seculo decimo tria in Oriente accidere memorabilia. I. Deplorata illa Ecclesiae Orientalis Graecorum ab Occidentali Lationorum secessio, quam Baronius Anno Christi 1008 esse factam tradit; II. Wlodimirum Swiatoslaum Ruthenorum Ducem Caesarem creatum, idque factum esse hac occasione in praefatione libri Πατερικòν in Polonicum sermonem ab Episcopo Klossovio translati, afferitur.
Читайте також: Іоган Гербіній. Священні київські печери, або підземний Київ
II. Cum Constantinus Monomachus Imperator, in Oriente cum Persis, et in Occidente cum Latinis bellum gereret: Wlodimirus Dux Russiae quoque expeditionem contra eundem Caesarem in Thraciam instituebat. Ut itaque Constantinus arma ejus a se averteret, per Legatum suum Episcopum quendam Ephesinum coronam Caesaream, sceptrum et Crucis Sanctae lignum in disco aureo ei dono misit, adeoque hoc facto Ducem Wlodimirum, primum Magnae Russiae Caesarem creavit. Indeque Magnos Duces Moscoviae Caesares se, et, contracto nomine Sclavonico, Tzaros hactenus dicere atque scribere. Sed clarissimus Histriae Lithuanae scriptor Albertus Kojalowicz, Parte II. lib[ro] 7 pag[ina] 411 contrarium statuit. At, inquit, prope perfectam rem, nova a Moscis injecta concertatio, vix non praecipitavit. Seu debellata, seu attrita victoriis nuper Cesanensi Scythia Ivanus usurpare coeperat titulum Tzaris: quo Scytharum Reguli more ejus gentis uti fuerant soliti. Sclavonica ea vox, non significat Cesarem aut Imperatorem, quemadmodum exterorum aliqui, ignoratione idiomatis mixta adulationi, lapsi, vocitare solent Magnum Moscoviae Ducem; sed Regem. Legati tamen Regii, quod homo arrogans insolentem titulum privata auctoritate invasisset, Rege suo inscio, recusabant constanter, eum foederis titulis praefigere. Hactenus Kojalovvicz. Unde manifestum est. 1. Vocabulum Tzar Sclavonicum, non Caesarem significare, sed Dominum regnantem sive Regem: siquidem Moscovitae omnesque Roxolani Deum etiam in precibus suis Tzarum omnipotentem appellantes, hoc nomine ac titulo invocant, quod ego lingvae Sclavonicae haud imnino imperitus, vel in centum precatiunculis in εύχολογίω ipsorum Graeco-Rutheno extantibus legi. Quin eodem Tzari titulo alios quoque Reges exteros Historici Ruthenorum appellare non dubitant. Adeoque vox Sclavonica Czar (vel Germanica pronunciatione Tzar) non Caesarem significant, sed Regem. 2. Demirari ergo satis non possum, quo auctore Kossovius Episcopus, Wlodimirum Svviatoslaum ab Imperatore Orientali Constantino Monomacho, missis ei dono Imperii insigniis, Caesarem Magnae Russiae creatum esse, Anno Christi millesimo, aut millesimo octavo asserat; cum Anno M. D. XLVIII. Dux Moscoviae Joannes Sclavonice Ivvan dictus Basilides, annis quingentis ad quadragesimum quintum ab excessu Wlodimiri Svviatoslai demum, novo atque inaudito Polonis exemplo, titulum Tzari primus sibi arrogaverit?
III. Tertium est, insigne et consummatum in Russos Dei beneficium, quod, abjecta et ejurata turpi paganorum idololatria, fidem Christianam amplexi, atque mox baptizati, cum Duce Wlodimiro, ad oscula Jesu Christi Filii Dei admissi sunt. Qua Dei misericordia recreati in fide Christi secundum Graecorum ritus, constantissimi posthac persistere, perstantque adhuc. Constantissimi adhuc, inquam, persistere; namque Russia quater antehac in mortem Christi baptizata, reluctantibus ipsorum Ducibus Idololatris, in pristinas denuo Ethnicorum tenebras recidebat. Et quia id non omnibus constat, paucisque Sclavonica Ruthenorum lingva, ritus sacri, nec non mores perspecti sunt; facturum me e re publica existimo, si Ruthenorum (olim testibus Herodoto et C. Curtio, Scytharum) ad fidem Christianam conversionem, e praefatione libri ipsorum Sclavonici ПАТЕРІКОN dicti excerptam, tum etiam, quae fando mihi auctoribus gravissimis cognita sunt, publice et palam fecero.
IV. Ita autem Ruthenorum Chronographus Nestor Πατερικòν part. 1. nec non Bzovius Annal. Tom. 19. Anno 1514. et Gvagninus in descriptione Moscoviae tradunt. Roxolani, hoc est, Russi Orientales, Septentrionales, et Meridionales, primum ad Christum conversi et baptizati sunt ministerio Apostolico. Namque cum S. Andreas Apostolus in Chersoneso Taurica partibus Evangelii defunctus, in Russiam Septentrionalem adverso Borysthene navigaret, forte in itinere montes Kijovienses ascendit. Cui loco bene precatus crucem sanctam in monte, ad cujus radices nunc porta Civitatis Kijoviae erecta est, defixit. Idem Nestor est auctor, S. Paulum Apostolum, cum in Dalmatia Sclavonis Evangelium praedicaret, Russorum quoq/ue/ gentes confines ad Baptismum S. invitasse. Post excessum vero ejus S. Andronicum; successu quidem ob Tyrannidem imperantium illa tempestate in Russia Ducum, parum felici tentasse idem fertur.
Читайте також: Йосип Кононович-Горбацький. Чи для оволодіння красномовством необхідне мистецтво, чи ні?
V. Secundum baptizati sunt Roxolani seu Rutheni Anno Christi 863[,] sed rectius ex calculo Funccii et Aeneae Sylvii Anno Christi 861. Imperante in Oriente Michaële Caesare, Photio vero Patriarcha Constantinopoli sedente, quo seculo, imo anno Seculi eodem Poloni quoque Christi Evangelium ministerio Cyrilli et Methodii amplexi sunt; A quibus Sclavorum ac Polonorum Apostolis Cyrillo et Methodio religio, cultusque sacer lingva Sclavonum vernacula conscripta, ac praeterea multi alii libri in eandem lingvam translati sunt. Baptizatos autem primum fuisse Duces Ruthenorum Swiatopolkum, Roscislaum et Kocelium, qui, divinitus moniti ab Imperatore supra memorato Michaële missionem Cyrilli ac Methodii patierunt, eamque tandem impetraverunt, qua de re Nestor, Sclavus, Baronius, Funccius, Cromerus, Stricovius et alii pluribus scripserunt.
VI. Tertius Ruthenorum baptismus incidit in Annum Christi 878 secundum Baronium Tom. 9 Annal. Anno Christi 886 imperante Basilio Macedone. Hic Caesar Episcopum quendam, cujus nomen Annalibus ignotum est, in Russiam misit, ut Sclavis Christum praedicaret, eosque baptizaret. Rutheni vero audito Evangelio fidem detrectantes, miracula postulabant. Quapropter Episcopus Evangelii librum in ignem projicit: quo flammis nihil quicquam laeso, multi Roxolanorum miraculo attoniti Christo mox nomen professi baptizabantur.
VII. Quartum Roxolanorum Baptismum Olha Uxor Ducis Russiae, avia vero Wlodimiri Anno Christi 958 exemplo suo procuraverit. Profecta enim Constantinopolim, imperante Graecis Constantino VIII sedente vero, post fata Theophylacti, Polieucto, ibidem a Patriarcha baptizata, atque benedicta inter mulieres Roxolanas appellata est. Baronius Anno 958.
VIII. Tandem, Wlodimiro Sviatoslao Russiae gubernacula tenente, omnes in universum Rutheni Anno Christi 1000 vel calculo Baronii 1008 co/n/versi ad Christum et baptizati sunt, idque factum est hoc successu: Forte tunc Cyrus Philosophus Wlodimirum Russiae Orientalis, Septentrionalis atque Occidentalis Monarcham ad Religionem Christianam informabat. Cum enim Wlodimirum, abjectis gentilium superstitionibus, novam meditari religionem fama esset publica, miserunt ad eum Judaei, Saraceni, Itali, et Graeci nuncios, qui suam quisque ei religionem commendarent. Wlodimirus autem, spretis reliquarum gentium ritibus, Graecorum amplexus est sacra, autore Cyro Philosopho, qui Principi huic Articulos Fidei Christianae prolixe inculcabat, insuper aulaeum, in quo ultimum Dei judicium faberrime acu depictum erat, a Caesare et Patriarcha Constantinopolitano ipsi dono missum, subinde ei ostentabat. Quam historiam Wlodimirus frequentius aspectans quaerebat ex Philosopho, quodnam genus hominum a dextra Judicis staret? Acceptoque responso, a dextra Christianos esse, quorum fides bonis operibus esset illustris atque conspicua; a sinistra vero omnes fore infideles sacro Baptismi lavacro no/n/ expiatos, haud leviter affectus ingemuit, beatosque a dextris, miseros autem a sinistris Judici adstantes pronunciavit. Cui Philosophus: et tu, inquit, Wlodimire baptizatus olim inter beatos a dextris recenseberis. Quo dicto, Wlodimirus totum se fidei cultuique Christi addixit. Cum autem, utra sectarum Christianarum esset sanctior, nesciret, misit e vestigio Legatos, qui fidem et sacra Christiana inter gentes varias dispicerent. Qui, multis tentatis gentibus, habitoque sacrorum delectu reduces, Graecam Principi suo prae coeteris religionem maxime commendabant: tantam scilicet in Missa Graecorum cui intererant, testabantur se dulcedinem sensisse, ut pene extra se rapti magis coelesti, quam terrestri solennitati se putaverint interfuisse. Wlodimirus autem, jactis nondum in religione Christiana fundamentis, postquam exercitus Novvogrodii et Kijoviensis virtute Chersonesum Tauricam, (hodie Peninsula Tartarorum Precopensis vulgo audit) occupasset, missis ad Imperatores Graecorum fratres germanos Basilium et Constanti[n]um legatis, Annam sororem ipsorum in matrimonium sibi deposcebat. Cumque Imperatores, daturos se Wlodimiro sororem in matrimonium, sed non nisi Christiano, respondissent; Regessit Wlodimirus, se religionem Christianam ritusque Graecorum jam pridem probasse, mitterent modo Episcopum ad se, qui Baptismi aliisque sacris apud se operaretur. Quo responso exhilarati Caesares, sorori germanae Wlodimiri nuptias vix tandem persvasere. Quapropter Princeps augusta, tot gentium saluti velificatura, Corsunium Chersonesi Tauricae metropolin magno apparatu advenit. Accidit autem, ut Wlodimirus Sponsus forte tum usu oculorum ex improviso privatus, se Diis gentilium ultoribus istam luere poenam credens, de Baptismo suo jam desperaret. Cui autem Sponsa Augusta bene sperare jusso, baptizare modo, inquit, Wlodimire, et recuperabis valetudinem pristinam: quod ipsum etiam sine mora effectum est. Namque cum Archiepiscopus Corsunensis manu vertici imposita bene ipsi precaretur, continuo quasi squama quaedam ab oculis ejus defluxit, Wlodimirusque visu recuperato Deum glorificavit: nunc primam, inquit, Deum verum cognovi. Peractis nuptiis Wlodimirus jam Christianus, nactus a Patriarcha Constantinopolitano Sergio Metropolitam primum Michaëlem (Stricovius Facyonem vocat) Kijoviam cum Uxore Anna profectus, idola gentilium ibidem evertit, omnes Roxolanos Baptismos expiari, seque in fidem Christi dedere jussit: qua de re Stricovius lib. 4 fol. 141 plura tradit.
Читайте також: Ян Бандоркович. Питання про поширення світла, винесене для привселюдного обговорення
IX. Illis ergo tam faustis Ruthenorum initiis Cryptae fodiebantur primum, aut effossae jam alicubi obiter producebantur. Non enim, imperante Svviatoslao Wlodimiro, Cryptae in Russia fodi primum coepere: siquidem superioribus Roxolanorum baptizationibus Viri religiosi, metu Tyrannorum Ethnicorum, antra hujusmodi subterranea, quibus tuto laterent, forsan fodiebant, quod ipsum e libro Πατερικòν in Vita S.S. Antonii et Theodosii devinare licet.