Arctos Caeli Rossiaci In Gentilitiis Syderibus Illustrissimi Ac Reverendissimi Patris P. Barlaami Iasinski

Syderibus Vir summe Tuis est Patria Olympus, Atque Tuam Lunam, Vastus Olympus habet, Quid, quod et alta Sagitta illuc quoque cuspide tendit?. Summum nempe Virum, stemmata summa probant. Dumque Tuum vehitur per tam sublimia stemma, Quid mirum, quod Te Fama per astra ferat? Scande per alta, pede innocuo, fastigia Praesul, Cumque Tuis astris, vectus in astra ruas. Illustrissimo Reveren Dissimo In Christo Patri, Patri Barlaamo Iasinski, Kioviensi Halicensi, Etc. Metropolitae Domino. Pastori. Patrono, Maecaenatique, Svo Mvnificentissimo, diuturnam incolumitatem, & perennem felicitatem


Arctos Caeli Rossiaci,
In Gentilitiis Syderibus Illustrissimi Ac Reverendissimi Patris P. Barlaami Iasinski,
Primum emeritissimi Rectoris Collegij KijovoMohilaeani, dein dignissimi
Praesidi: Caenobij S: Nicolai PustynnoKijovien. tandem celeberrimi
Archimandritae S: Laurae KijovoPieczariensis,
ad extremum concordi omnium suffragio, totiusque Rossiae plausu. Kiioviensis Halicensis Etc.
Orthodoxi Archiepiscopi Metropolitae.

Ad auspicatissimum eius solennique apotheosi celebratum ingressum, in Cathedram Metropolitanam Kiioviensem, intra, communem Orbis Roxolani laetitiam, resplendens. Applaudente sibi sua alumna Pallade KijovoMohilaeana, nec non habeti calamo sui devinctissimi Clientis Stephani Iaworski AA: LL: et Ph: M: Anno Orbis increato lumine illustrati 1690.

Читайте також: Іоган Гербіній. Священні київські печери, або підземний Київ

Syderibus Vir summe Tuis est Patria Olympus, Atque Tuam Lunam, Vastus Olympus habet, Quid, quod et alta Sagitta illuc quoque cuspide tendit?. Summum nempe Virum, stemmata summa probant. Dumque Tuum vehitur per tam sublimia stemma, Quid mirum, quod Te Fama per astra ferat? Scande per alta, pede innocuo, fastigia Praesul, Cumque Tuis astris, vectus in astra ruas.

Illustrissimo Reveren Dissimo In Christo Patri, Patri Barlaamo Iasinski, Kioviensi Halicensi, Etc. Metropolitae Domino. Pastori. Patrono, Maecaenatique, Svo Mvnificentissimo, diuturnam incolumitatem, & perennem felicitatem.

Primo dicendi in limine, ingens mihi Tuarum Laudum aperitur Oceanus. Archipraesul Illustrissime. Absterret mentem haec abyssus, quae solos nonnisi praestolatur Daedalos eruditis pennis bene plumatos, ut tantam abque naufragio Vastitatem metiantur . Typhis aut Iasonis artem bene calleat argonauticam, quisquis immensum Tuarum Laudum nititur enavigare Pelagus.

Читайте також: Роман Тимківський. Про чесноти греків і римлян

Remora est Tua Archipraesul Illustrissime verecundia, quaere mis Oratorijs, nigro innatantibus aequori, fraena inijcit, expansa componit Carbasa, & quasi anchoram figit silentiu[m] indictura Parendum ne igitur an contra flantem Tuae Modestiae AEolum velis remisque luctandum? Scio equidem Tuae verecundiae genium esse, mereri magis Laudes, quam audire, & laudanda potius patrare, quam patrata laudari malle, nec secus virtures occulrare, quam gemmas, Lapidesque pretiosos, maris abscondunt viscera. Spectandum tamen est virtutis debitum cui certe injuria foret, si stipendiarium sibidetraheretur Laudis vectigal: ut enim Caelii solem, soli Lucem, Luci tinbram sic virtuti, arcto faedere annexam sociam Laudem, temerarijs abripere ausibus, esset violentum. Serviendum praeterea posteritati, serviendum consuetudini, ac denique serviendum communi totius orbis Roxolani, et vel maxime nostrae, an potius Tuae Palladis Laetitiae, quae ut suapte natura diserta est, ita celebrem plaudendi materiem nequit praetergredi, quin am pias verborum Encyclopaedias. tanquam disertas amoris testes in publicam evoluat Scenam. Nec certe filere de illo fas est, qui loqui dedit, et linguam, rudem alias ac informem massam, scintillanti amoris Camino, aureisque, malleis, in vocale suarum laudum transformavit instrumentum, ac veluti mutum Memnonis simulacrum, non tam suorum Planetarum ignibus, quam munificis auri nitoribus in sonos animavit. Certe si Romani olim Academici, suam in Mecaenates testati gratitudinem, nu bem depinxerant, & mari sublatam, eamque rorantem, ac dulci aqua, quae ante fuerat amarior, in suum Mare redeuntem, addita nota Academica: Redit agmine dulci. Cur etiam mihi ijsdem gratitudinis vestigijs insistere non liceat? ac veluti nubi, a Te meo plusquam gemmeo Gange sublatae, iterum in Te meam Originem, dulciori Eloquentiae meatu influere? Audebo itaque ac immenso Tuarum Laudum Pelago, etiam contra flantem Tuae verecundiae Boream, rudem alias aequoreisque inassuetam fluctibus committam Eloquentiae classem. Nec sinuosos verebor undarum Maeandros, ubi praelustris Tuorum Planetarum mihi praelucet Arctos, ad quam tremulum calamum, ceu magneticam dirigam acum. Quodsi audax penna Icareo temeritatis ausu, justam promeruerit Nemesim, libens paenam.