De Vita Moribus Scriptisque Latinis Sebastiani Fabiani Acerni.
Scripsit A. Mierzynski.
Accedit Carmen “Roxolania”.
Berolini. Typis Expressit Gustavus Schade. MDCCCLVII.
Illustrissimo Palatinidi Tito De Kościelec Działyński
Literarum Fautori Longe Nobilissimo
Hasce Literarum Suarum Primitias Sacras Esse Voluit
Auctor.
Praefatio.
Quum intermisso diu ac paene neglecto humanitatis studio, quae scholastica vocatur, philosophia unica excoleretur eaque ipsa ingeniosissimi cujusque animum mentemque occupasset neque laboris illius vel minimi cernerentur fructus, qui ad hominum populorumque animos excolendos quidquam contulissent: Italorum tandem opera et contentione factum est, ut veterum scriptorum studium denuo receptum cos nohis aperiret fontes lautissimos ac vividos, unde ad nostram usque aetatcm hauriantur et veritatis lux et politior ingenii cultus. Jam vero constat, studium illud antiquitatis non solum a finitimis Italiae populis, vcrum etiam a rcmotioribus arreptum esse quam celerrime, mirum tamen in modum praecipue Francogallos, Germanos, Belgas, Anglos in novam hanc, ut ita dicam, rcrum antiquarum doctrinam incubuisse. Itaque lingua latina, quae tot per annos barbarie deformis iacuerat, mox ad pristinum revocata est candorem. Quo facto sanandis, qui transscribendo corrupti erant, librorum locis manus admota est critica atque etiam illae vigere coeperunt doctrinae, quae spectant ad rem literariam ac res Graecorum Romanorumque publicas. Erant quoque, qui antiquorum carminum venustate capti, ipsi ad carmina latino sermone componenda accingercntur, patrias res ea, quam toto orbe tcrrarum viri docti noverant, lingua celebrantes. Quorum excellentissimura quemque grata posteritas pia coluit mente, nomen ejus et rerum gestarum memoriam illorum autiquitatis virorum numero asserens, quorum opera praeclara et delectant nos et ad ingenii cultum maximo sunt nobis adjumento. Hac eadem ductus mente, quum data occasione pro parte virili iu literis elaborare concederetur, equidera scriptorem in medium proferre constitui, qui aetalis suae in Polonia sine ulla dubitatione habendus est princeps.
Читайте також: Іван Франко - інтерпретатор "Роксоланії" Себастіяна Фабіяна Кленовича
Florebat enim in Polonia quoque scriptorum veterum cognitio et sermonis latini candor ac mundities. Nostrates autem longe alio consilio rationeque permoti ad legendos illorum libros accedebant. Qua in re praecipue Germanos inter ac Polonos magnum intercessit discrimen. Etenim quum illi propter humanitatis studia ipsa veterum scriptorum libros legerent, hi eam tantummodo iis operam navabant, quam et respublica, ubi paene omnia latine tractabantur et usus forensis exigebat. Itaque jam mediae aetatis scriptor quidam Polonus praeceperat haec: "Cum autem omnes artes aliter ab iis tractentur, qui eas ad usum transferunt quique rempublicam spectant, aliter ab iis, qui ipsarum artium tractatu delectati nihil in vita aliud sunt acturi — neque enim in istis terenda omnis aetas, sed eura fontes viderimus, quos nisi quis celeriler cognoverit, nunquam cognoscet omnino: tum quoties opus erit ex iis tantum, quantum res petet, hauriendum et sqq."1).
Читайте також: Sebastiano Acerni Gorais. P. I
Quae quum ita se habeant, facile intellegi potest, cur in Polonia pauci modo extiterint viri docti, qui in philologicis doctrinis excellerent, permulti qui latine et loquerentur ornate et scriberent. E quibus quum non eos, qui praeclare res Polonorum oratione soluta scripserunt, sed poetas potissimum spectassem, nihilominus longa mihi scriptorum apparebat series, quorum in numero Cricii, Dantisci, Janicii elucent nomina. — Omnes vero hi viri felicissimo tempore viventes singulas, quas dies ferebat, res carpebant, carmina sollemnia factitantes. Prodiit tandem Acernus, qui res graviores sihi canendas sumpserat. — Itaque hunc virum, cujus et vita et mores et merita usque in tenebris iacebant, ab aequalibus vero consulto oblivioni tradebantur, nunc illustrandum pulavi: quia mihi ratio ac mens, qua ad scribendum commovebatur, placuit et delectabant me scripta, quae paucissimis nota, falso a plurimis relata, quamquam sapientiam doctrinamque permagnam ubique testantur, non gloriae sed malae erant auctori famae. Verum ea quoque de caussa vir ille dignus videbatur, quem in medium proferrem, quod quamquam vixit tempore, quo et respublica et literae jam ruere coeperant, neque eo minus utrisque mederi studebat. — Videbimus igitur Acernum plebejum pugnantem non solum contra vitia nobilium, sed etiam ipsam, quae tum erat, ordinis rationem; hominem pium acerrimum
1) Sokolowski: de ratione studii ap. Wiszniewski: Hist. lit. poh T. III. p. 339. not. 231.