Сторінки 144-148а (Arbor Tulliana Iasinsciano)

Epitaphium e[st] sepulchralis Inscriptio continens Defuncti nomen, genus mortis, familia[e] et sacrorum compendiosam relationem. Præfigun[tur] com[m]uniter initio Epitaphij ille tres Litera[e] D: O: M: id est Deo Optimo Maximo infine ponitur nomen illius v[el] illorum qui posuere Epitaphium. Epitaphia aliq[uan]do sunt iocosa ordinarie tamen sera. Aliqua scribun[tur] simpliciter, cum scilicet no[n] disponitur narratio nominis, generis sepulchri. Alia oratorie cum narrationi factorum sensus aculi, Panegyrici Parenetici subiunguntur.

Іларіон Ярошевицький. Arbor Tulliana Iasinsciano

PARS III
TULLIANAE ARBORIS
FRUCTUS 1mus
Suavitas 1ma
De sententijs Senecianis Philosophi

A
Alienum est omne quod optando evenit.
Ab altero expectes alteri quod feceris.
Anim9 vereri qui scit, tutus aggredit.
Amici vitia si feras, facis Tua.
Amor extorqueri non potest elabi potest.
Alienum nobis nostrum pl9 alijs placet.
Amicos res optima[e] parant adversa[e] probant.

Читайте також: Світ символів у мистецтві українського бароко

B
Bis gratum est quod opus est si ultra offeras.
Beneficium qui dare nescit iniuste petis.
Bonum est fugienda aspicere in alieno malo.
Beneficia plura recipit qui scit reddere.
Bonus animus læsus gratij9 multo irascitur.
Bona mors est homini vita quæ extinguit mala.

{stor. 144a}
Beneficium dando accepit qui digno dedit.
Beneficium qui se dedisse dicit petis.
Bis vincit qui se vincit, qui se vincit invictoria est.
Bis interimitur qui suis armis perit.
Bona fama intenebris proprium Splendorem optinet.
Bonis nocet qui parcit malis.
Bona qua venient nisi sustinean[tur] cadunt ut opprimant.
Bonus anim0 nunquam ad Obsequium acco[m]odandus.

C
Consveta vitia sævim9 nisi reprehendim9.
Vuius mortem amici expectant vitam aderunt.
Cum inimico nemo in gratiam cito redit.
Citius venit periculum cum contemnitur.
Cito ignominia fit superbi gloria.
Consilio meli9 vincas quam iracundia.
Cuivis dolori remedium est patientia.
Convicia prosint peccat qui recte facit.
Cito improborum læta ad pernitiem cadunt.
Crimen relinquit vitæ qui mortem appetit.
Clementia in quamcunq; demum veneris felicem ea[m] tranquillam9 qua[e] stabit.
Consuetudo peccandi multitudinem peccantium.

D
Discipul9 est prioris dies posterior.
Dolor decrescit ubi quo cresciat non vult.
Deliberandum est diu quodquod statuendum est semel.
Dum est vita grata mortis conditio est optima.
Damnum appellandum est cum mala famuluerunt.
Ducis in consilio posita est fama militum.

E

{stor. 145}
Etiam innocentes cogit mentiri dolor.
Etiam peccato recte testatur fodes.
Etia[m] celeritas in desiderio motu est.
Etiam oblivisci quod scis interdum expedit.
Effugere cupiditatem regnum est invenire.
Eripere telum et non dare irato decet.
Etiam hostis est æquus qui habet inconsilio fidem.
Excelsis malis facili9 cas9 nocet.
Errat qui siquis æstimat, tutum diu Regem esse.
Et sæva animadversione nulla Regi gloria est.
Excusationem quærere vitium est omnia ad Deum relinque.
Eleemosina non tam accipientib9 quam dantib9 prodest.
Exipe[!] premij solatium est Laboris.

Читайте також: Andreas Abrek (Андрій Абрек, Andrzej Abrek). Mulier Sapiens Illustrissima Catharina Zamoscia Ducissa ab Ostrog

F
Fortunam citi9 reperies quam retinebis.
Formosa facies, muta commendatio est.
Frustra rogatur qui misereri non potest.
Fruct9 est accipere quod non possis reddere.
Fortuna nimium quem fovet, stultum facit.
Felix improbitas, optimorum est calamitas.
Furor est, læsa sæpi9 patientia.
Ficta cito ad naturam suam recidunt.
Fidem qui perdit nihil potest ultra perdere.
Fides unanima unde abijt, nunquam redit.
Fulmen est, ubi cum potestate iracundia habitat.
Feras difficilia ut facilia lævi9 feras.
Fortuna aurea est qua[e] tantum spledet frangi[tur].
Feras quod lædit ut quod prodest perferas.
Facili9 privatis ignosci[tur].
Frequens vindicta, paucorum odium reprimit omniu[m] irritat.
Fraus proditorum irritat plerumque.

G

{stor. 145a}
Grave pra[e]iudicium quod iudicium non habent.
Gravissima est probi hominis iracundia.
Gravis animi pæna est quem post factum pa[e]nitet.
Grave est malum omne quod sub aspectu Latet.
Gravi9 nocet quodcunq; inexpertum accidit.
Gravior est inimic9 qui latet in pectore.
Grave crimen etiam dictum est si leviter nocet.

H
Homo extra corpus suum est cum irasci[tur].
Heu quam est timid9 qui se moritantum putat.
Habet in adversis auxilia qui commodat in secundit.
Heu quam miserum est discere servite ubi sis doct9 dominari.
Heu quam miserum est ab illo lædi dequo qua[e]ri non possis.
Hominem experiri multa paupertas iubet.
Heu quam penitenda incurrant vivendo dui.
Habet suum venenum blanda oratio.
Homo toties mori[tur] quoties amittit suos.
Homo vitæ commendat9 est non donat9.
Hæc clementia Principem decet, ut quocunq; mansuetiora omnia faciat.
Haud man9 turpia sunt principi supplicia quam medici multa funera.

I
Inferior horresit quidquid peccat superior.
Id agas ne quis merito suo te oderit.
In genuitatem lædis cum indignum roges.
Ille beneficium bis dat qui dat celeriter.
Inopiæ parva desunt avaritiæ omnia.
Instructa Inopia est, in divitias cupiditas.
In se vitat culpam, qui peccatum [prae]terit.
Iucundum nihil est nisi quod reficit varietas.
Ingeminis non recipit contumeliam.

{stor. 146}
Ingratus unus, miserijs omnib9 nocet.
Ita amicum habes posse, ut facile fieri hunc inimicum pates.
Invidiam ferre aut fortis aut felix potest.
Invidia tacite sed minute irascitur.
Iratum breviter vites, inimicum diu.
Iniuriarum remedium est oblivio.
Iracundiam qui vincit, hostem superat maximum.
In malis sperare bonum nisi innocens nemo solet.
In vindicando criminosa est celeritas.
In honesta res est suos vincere, satis est potuisse punire.
Infelice felicitas est innocentia, nequitia ipsa sibi pa[e]na est.
Iudex damnatur cum nocens absolvitur.
Ignoscere humanum est ubi pudet cui ignosci[tur].
In rebus dubijs plurima est audacia.
Ita crede amico ne sit inimico locus.
Iratus, etiam facin9 consilium putat.

L
Loco ognominia[e] est apud indignum dignitas.
Læso doloris Reme dium[!] inimici dolor.
Levis est fortuna qua[e] cito reposcit quod dedit.
Lex universalis est qua[e] iubet nasci et mori.
Lucrum sine damno alteri9 fieri non potest.
Legem nocens veretur, fortinam innocens.

M
Multis mina[tur] qui uni facit iniuriam.
Mori est felicis antequam mortem invocet.
Mal9 est vocand9 qui sua causa est bonus.
Malis displicere laudari est.
Mal9 ubi bonum se simulat est pessimus.
Mori necesse est sed non quoties mori volueris.
Male geritur quid quid geritur fortuna[e] fide.
Min9 est quam serv9 Domin9, qui servos timet.

{stor. 146a}
Mala est voluntas ad aliena consvescere.
Maximo cum periculo custoditur, quod multis placet.
Mala[e] naturæ nunquam doctrinæ indigent.
Male vinvunt[!] qui se semper victuros putant.
Min9 decipitur, cui negatur celeriter.
Multos timere debet quem multi timent.
Misericordia non causam sed fortunam spectat.
Magna fortuna, magnos animos decet.
Magni animi est proprium esse et tranquillum iniurias easq; offensas despicere.
Malo veris ostendere – quam placere adulando.
Mulcebre est furere in ira.
Morbum esse scias non hilaritatem semper arridere ridentib9 ad omnium existimationem ipsum quoq; osdeducere.

N
Nil peccant oculi si omnis anim9 imperet.
Non cito ruinâ perit vir, qui ruinam timet.
Nunquam periculum sine periculo vincitur.
Nulla est tam bona fortuna dequa nihil queri possis.
Nunquam meli9 morimur homines quam ubi libenter vixim9.
Negandi causa avaro nunquam deficit.
Non aspicias quam plenas quisq; manus Deo sed quam puras admoveat.
Non aliter vivas insolitudine aliter inforo.
Non enim aliter nisi optim9 animo pulcherrim9 Dei cult9 e[st].
Nihil petas quod negatur9 es, nihil negabis quod petitur9 es.
Nil magnum est in reb9 humanis, nisi anim9 magna despiciens.
Nil interest quo animo facin9 quod fecisse vitiosum est.
Nam facta cernuntur anim9 non videtur.
Neminem cito accusaveris, neminem cito laudaveris.
Nobilis possessio sapientia est, qua[e] distributa suscipit incrementum dedignata possessorem cito nisi publice[tur] elabitur.

{stor. 147}
Nullum ex omnib9 clementia magis quam Regem et Prælatum decet.
Nemo potest personam diu ferre fictam.
Nunquam aliquid usu sincerumq; ex turbido venit.
Nullum morosi9 est animal, maioriq; arte tractandu[m] quam homo.
Nulliq; magis parcendum est quam homini.

O
Omitte excusationem nemo peccat invitus.
Omne vitrum habet patrocinium suum.
Odia multorum sub oculo latent.
Omnis affectus habet ut in eo inquo ipse insanit in idem putet cæteros furere.
Omnes vitas differentes mors incerta pra[e]venit.
Omnis itaq; dies velut ultim9 ordinandus est.
Opinan[tur] homines dete [!] male, sed mali, displicere enim malis Laudabile est.
Oratorem te puta, est tibi ipsi quod oportet persuadendu[m].
Optimum est semper ignoscere,tanquam ipse peccesquotidie.
Optimum est Maiorum vestigia sequi, si recte [prae]cesserunt.

P
Pleriq; metu cessant peccare non innocentia.
Profecto tales timidi non innocentes sunt dicendi.
Priusquam promittas deliberes et cum promiseris facias.
Prius si negaveris, fecisse postea fallere est.
Pacem cum omnib9 haberis bellum cum vitijs.
Pæcunia[e] imperare oportet non servire.
Putand9 est recte fortior qui cupiditates, tanquam hostes subijcit.
Patria est ubicunq; si ipse bene vixeris.
Peiora sunt tecta odia, quam aperta.
Propterea se loquax inimic9 maiorem quam taciturn9 ostendit.
Pleriq; cum multis maledicuntm, ipsi sibi convicium faciunt.
Perturpe est enim quod obijcit in obijciente cognosci.

{stor. 147a}
Pulcherrimum est omnia pra[e]stare nihil exigere.
Principium discordiæ est aliquid excommuni [pro]priu[m] facere.
Pleriq; famam conscientiam pauci verentur.
Pestifera vis valere adnocendum.
Prope est ut libenter damnet qui cito.
Peccandi verecundiam facit ipsa clementia regentis.

Q
Quanto iniquius est odisse quia læseris.
Quam magnarum virium est negligere regentem.
Quis sis interest; non quis habearis.
Quam vis agas id ne quis merito tuo se oderint, erunt tales qui semper oderint.
Quam magnum est non laudari et esse laudabilem.
Qui succurrere perituro potest, cum non succurrit, occidit.
Quæ sunt maximæ divitia[e]? non desiderare divitias.
Quis plurimum habet? is qui minimum cupit.
Quis pauper est? qui sibi videntur divites.
Quietissime viverent homines, si duo verba tollerentur meum et Tuum.
Quod tacitum esse vis, nemini dixeris.
Quia non poteris ab alio silentium exigere, si tibi ipse no[n] [prae]stas.
Quid dulci9? quam habere amicum cum quo omnia audeas.
Quid eo infelici9? cui iam malum necesse est.
Quid potest abeo quisq; sperare? quam male esse docuit.
Quotidie damnatur qui semper timet.
Quotidie est deterior posterior dies.

R
Revera memoria beneficiorum fragilis est iniuriaru[m] tenax.
Radiculum est odio nocentis innocentem perdere.
Regib9 est pei9 multo quam servientib9 revera, quia illi singulos, isti universos timent.
Recta ingenia debilitat verecundia, prava confirmat audacia.

S

{stor. 148}
Si vis beatus esse, cogita hoc primum contemni.
Stultum est timere, vitari quod non potest.
Semper dissensio ab alio incipiat, a te reconciliatio.
Severissime nos adversum peccantes gerim9 et ipsi eadem committim9.
Severitas assiduo amittit auctoritatem.
Sicut formosa pictura est cui9 nulla pars errat sic formosus homo inquo nulla pars peccalis fæda est.
Proinde hoc domi hocforis hoc omni genere vitæ teneamus ut nobis intolerabiles sim9, exorabiles illis, qui non nisi dare veniam nesciunt.
Si invit9 pares serv9 es, si volens minister.
Servis imperare moderate Laus est.

Читайте також: Латиномовна українська література. Загальний огляд

T
Timidus cautum se vocat sordidus parvum.
Tutussima res est nihil timere præter Deum.
Te ne semper vocis et silentij temperantiam.
Tamen et in hoc incumbe ut libenti9 audias, quam loquaris.
Tacere, qui nescit, nescit loqui.
Tolerabilior est, qui non rubet, quam qui male vivere vult.

V
Vix quisq; inbonum nisi ex malo transit.
Vis habere honorem, dabo Tibi magnum Imperium impera tibi ipsi.
Viriliter feras qua[e] necesse est, dolor patientiâ vincitur.
Vita omnis brevis est, ideo immortalitas, omnis mors honesta.
Ut aliquid auri extraham9 terram pervertimus.
Ut summum bonum occupem9, pectus scrutari piget.

Z
Zelum de Deo tantum habeas, non contra homines.

{stor. 148a}