Першу частину праці читайте за посиланням: Romanus Timkowsky. De Virtutibus Graecorum et Romanorum
magis magisque ad interitum vergentes, aliis locum relinquunt. Haud raro etiam evenire solet, praesertim apud gentes barbaras et feras, ut aliae, aut bello usque ad internecionem petitae, aut a gente potentiore subactae et dispersae, prorsus intereant, ut ne vestigia quidem illarum appareant; aliae vero subito oriantur et inclarescant. - Has tu igitur rerum humanarum varietates, vicissitudines et difficultates, quum sedulo et diligenter apud animum tuum reputaveris, promtene et audacter de populorum vitiis ac virtutibus judicabilis? Quin adora potius numen Divinum, quod universas mundi hujus partes et suis locis posuit, et certis legibus temperavit, et necessariis viribus et adminiculis instruxit. Gratulare tibi, quod in his terrarum regionibus et his maxime temporibus lucem videris; ea vero, quae in reliquis civitatibus a tuo sensu ac judicio abhorrentia deprehendis, vide quomodo sivein tuam priopriam, sive in popularium tuorum communem utilitatem convertas. Est enim, sicut equidem arbitror, ea demum civitas et perfectissima et beatissima, quae eo imperio, iisque legibus gubernatur, quae maxime conveniunt cum eius ingenio, moribus, studijs et vitae tam publicae, quam privatae expolitione et exornatione.
Quare egregie falluntur etiam ii, qui in explicandis priscarum gentium institutis, rebus gestis ac monumentis, non satis ad diversas earum naturas et descriptiones respiciunt, sed vel inveterata opinione, vel propria lubidine ducti, dum alteri nimis indulgent, alteram immerita injuria adficiunt. Sic ut ad propositum revertar, plures viros eruditos id unice agentes videbis, ut omne humanitatis decus, omnemque rerum gravissimarum, inventionis et perfectionis laudem solis Graecis tribuant, Romanos autem, si non bellis tantum, rapinis et perfidia valuisse, certe intra cultus Graeci imitationem stetisse adfirment. - Qui error, quantum temporibus nostris ad enervanda studia litterarum Latinarum fecerit, simulque impediverit, quominus Romanorum etiam libri iis curis illustrarentur, quibus illustrati sunt Graeci, id ii imprimis sentiunt et vehementer dolent, qui priscis litteris sese dicaverunt.
Читайте також: Твори теолога-єзуїта Гeоргія Ґенгеля (1657–1727) у фондах Національної бібліотеки України імені В.І. Вернадського: історико-книгознавча характеристика примірників
Enimvero si candidi judicis partes agere vis, dispiciendae sunt tibi primum apud nationes illas, in omni antiquitate longe clarissimas, melioris vitae origines et cauffae, perlustrandus peculiaris et proprius res privatas et publicas administrandi modus, explorandae opiniones et caeremoniae, ad cultum deorum spectantes, enotanda merita in universum genus humanum, sive in belli sive in pacis artibus facta; et tunc demum utrique earum pretium quodcunque modeste constituendum.
Graeci igitur, in ea orbis terrarum regione sedes nacti, quae non solum amoenitate, sed opportunitate etiam reliquis omnibus facile praestaret, fuerunt ingenti phantasiae vi, mente acutissima, sensibus acerrimis, et ad omnes rerum impulsiones percipiendas promtissimis, animo excelso, vultu decoro, viribus indefessis. Mores eorum fuerunt hilares et jucundi, etsi hoc de stirpe ionica, atque adeo Attica dicendum est magis, quam de stirpe Dorica; quum Dores ingenio fuerint grato quidem et humano, sed nimia severitate, morositate et belli cupidine infecto. Sollertia vero et industria Graecorum sive in republica gerenda, sive in opificio et mercatu exercendo, sive denique in litteris exornandis et propagandis fuit tanta, quanta potest esse maxima, ipsa divisione eorum in plures parvas civitats multum eos excitante et adjuvante. Accedit singularis et invidendus sane omnium inventionum atque excogitationum Graecarum character. nam quum ex tota antiquitate, si Hebraeos quodammodo excipias, graeci soli fuerint, qui rebus civilibus compositis et descriptis ad altiorem mentis culturam adspirarent, neque simul haberent, quem imitarentur; fieri non potuit, quin tales demum evaderent, quales ut essent, frustra plures gentes post illos allaborarunt.