Sebastiano Acerni Gorais. P. VII

Sicut flumina ab angustis fontibus et rivulis oriuntur et sicut magna incendia ab exigua scintilla proficiscuntur, ita semina virtutis parva esse, laboribus tamen et sudoribus convalescere in infinitumque progredi solere. Sed et amplissimas heroum familias, non subito coortas esse, quemadmodum de simulacro Palladis et de Curetum populis fabulatur antiquitas, quos repente cum pluvia de coelo in terras decidisse ferunt, sed eas sensim beneficio virtutis adoluisse et seculis innotuisse constat. Nam et Goraisciorum inclyta domus, quamvis aetatibus et memoria hominum circumscribi posse non videtur, tamen progressu temporis et incremento virtutis indigebat, et merita statim non modo probari, sed ne spectari quidem subito poterant, nec praemia simul omnia congeri, sed sensim ad fastigium gloriae verae et famae perventum est.

Попередню частину можна переглянути за посиланням: Sebastiano Acerni Gorais. P. VI

ANDREAS ET NICOLAUS IVONIDAE, DUARUM FAMILIARUM GENEARCHAE.
IX.
Magna Curillonum soboles agnosce parentem
{Separatio familiae in duas stirpes}
Autoremque tuae posteritatis avum.
Conditor est generis vestri Goraiscius heros,
Andreas magni filius ille patris.
Inchoat ille domum vestram, gaudete nepotes,
Qui Stojanicios jure tenetis agros.
At tibi Nicoleos pater est, o Lipsia proles!
Illius et quondam sors tibi cessit avi.
Matricem gentis ne sperne Goraida vestrae,
Stemmatis exemplar perlege quaeso tui.
Patribus ex istis bifido ceu stipite rami,
Proveniunt geminae sidera bina domus.
O utinam viridis tantum mihi suppetat aevi,
Ut singulatim gesta utriusque canam;
Non elego certe canerem tua stemmata Lipsci!
Carmine nec tenui grandia facta stylo,
Vosque Curillones! antiquo foedere juncti
Contiguaque patrum stirpe, Goraisciadis;
Certe Calliopen, vates, in magna vocarem
Vota, sonans celebri, fortia gesta, tuba.

Читайте також: Сикст Еразм. Про теплики у селі Шклі

DECLARATIO.
Andreae Ivonis filio inter alios fratres obvenerunt bona Stoianice in tractu Premisliensi, quae jam inde a multis annis Goraisciorum erant. Verum enim vero cum eidem Andreae de Gorai cessissent, effectum sane est, et seculorum intervallis et locorum intercapedine, ut posteritas illius dedisceret uti veteribus titulis, et sensim assuesceret novis. Czurilonumque nomen acquisivit clarissima familia praestantissimorum alumnorum et genitrix et nutrix et antiquum domicilium. Nicolaus vero alter Ivonis filius ex vi divisionis consecutus est non ignobilem pagum Lypsko, qui a corpore bonorum tractusque Scebrzesinensis una cum pluribus villis et silvis avulsus est Nicolaique successoribus obtigit; et quoniam cariores erant posteritati praesentes propriaeque possessiones quam paternarum sedium penes alios dominos existentium recordatio, ergo Nicolai de Gorai nepotes Lipsci quam Goraiscii deinceps appellari maluerunt, a sedibus nimirum in quibus consederunt, et quibus longa jam aetate consueverunt. Hic juventutis heroicae seminarium est, hic gymnasium virtutis, hic totius humanitatis et liberalitatis hospitium. Sed harum duarum familiarum laudes justum aliquod volumen requirunt. At nos quidem Goraidem scribimus. Oblivisci non decet.

ALEXANDER IVONIDES DE GORAI PROPAGAT FAMILIAM ET RETINET NOMEN.
X.
Patris Alexander sedes possedit avitas,
Atque paterna tenet patrimonia masculus haeres,
Natalemque locum nec non sacraria priscae
Nobilitatis habet, Virtutis et ardua templa,
Nobile Goraium, unde ferunt insignia nati,
Unde patres duxere genus titulosque perennes.
Descendunt alii fratres, a stirpe novumque
Adsciscunt a conjugiis vel nomen ab agris;
Solus Alexander Christini dia propago,
Non sinit interiisse genus cerasque vetustas.
Ergo quinque mares genuit sine crimine natos,
Egregios Goraisciadas, gentisque futurae
Dulce rudimentum et magnae incunabula stirpis
{Filii Alexandri.}
Primus Joannes natum vir maximus atque
Nicoleos sequitur, patrueli nomine dictus,
Natus Alexander patris cognominis alter,
Junior Henrico Andreas aliasque Curellus.
Tres sine prole viros Lachesis tulit impia, nempe
Stamen Alexandri primum praecidit et inde
Demetit Andream. Rerum dulcedine captus
Italiae fuit Henricus nec velle reverti
{Henricus in Italia permanet}
Dicitur in patriam laetatus coelibe vita;
Immoritur desiderio Goraiscius ille,
Maxima Roma, tuo: nam creditur esse galero
Presbyter insignis, cui fecit purpura nomen,
Unus et ex multis Romani cardinis Atlas.
Nicleus vero natum genuisse Joannem
Fertur, progenitor non longo tempore foelix
Unigenae sobolis, quae mox decessit et in quo
Substitit omnis spes abruptaque linea patris.

DECLAR ATIO.
Alexander Ivonis filius, natu minimus, obtinuit natalem majorum suorum sedem, et avitos penates, videlicet arcem et vicum Gorai, et quemadmodum paterni domicilii factus est haeres, ita et justam liberis operam dedit, generisque sui perpetuum tenorem prosecutus est. Procreavit enim quinque eximia et generosa indole filios, Joannem, Nicolaum, Alexandrum, Henricum et Andream alias Curillonem appelatum. HorumAlexander et Andreas sine liberis decesserunt. Ceterum de Henrico celebris fama est, quod factus esset presbyter Cardinalis in Urbe: sed ut res est, istum Henricum omnino constat Italiae terris ita delectatum esse, ut nunquam appulerit animum in patriam reverti. Immo vero Romae mortuus humatusque esse perhibetur. Nicolaus Ivonides de Gorai genuit quidem Joannem filium, eumque unicum; sed is filius contentus neminem propagavit. Solus igitur Joannes, Alexandri filius et naturae legibus et patris exspectationi morem gessit, de quo statim dicemus.

Читайте також: Шлюбні панегірики у фондах Національної бібліотеки України імені В. І. Вернадського: особливості примірників

JOANNES ALEXANDRIDES ASSERTOR FAMILIAE PATERNAE.
XI.
Solus Joannes atavitos asserit ortus,
Solus ab interitu pronepotes vendicat almae
Continuator avus, magnaeque propaginis altor.
Sevit Alexandrum fausti spem germinis atque
Radicem, de qua ramosa repullulat arbos,
Heroum nutrix, sexcentis prolibus aucta.
Sic adductus in angustum sua brachia stipes
Expandit, vegetatque suas per secula frondes,
Sic accisa salix riguum si stabit ad amnem
Corpore truncato instaurat rediviva salictum.

DECLARATIO.
Joannes de Gorai Alexandri Ivonidae filius solus inter fratres feliciter consuluit posteritati, quam pene desperatam et adductam in arctum, ex unoque tantum conjugio pendentem, quam ex antro naturae revocavit, idque aegre et veluti invido renitenteque genio, nam unicum tantum filium Alexandrum de Gorai, aviti nominis haeredem reliquit, ad quem solum sanguinis Goraisciani summa delata est.

ALEXANDER SECUNDUS, IOANNIS ALEXANDRIDAE FILIUS.
XII.
Terruit ambiguum prolis natura, quod unus
Immensi generis molem sufterret, ut olim
Mercurii maternus avus, dum sidera dorso
{Atlas coeli}
Sustinet atque Deos, magno sub pondere nutans
Attamen et coelum trepidis cervicibus iste
Bajulat et magnam accingit se condere gentem
Dius Alexander, qui nomen gessit avitum.
Quattuor autores generis producit in auras
Aethereas, quibus est fato concredita tanta
Stirpis ad augendae spes et provincia. Petrus
Primus erat germanorum, tandemque Joannes,
Ordine Nicolausque Stanislausque sequuntur.
Omnibus his est cura domus et sanguinis aequi
Et mandata viris et munus; non tamen omnes
Voto respondere patris, nam perfida Clotho
Niclaique Stanislaique intercipit aevum,
Atque viris longo pro stamine destinat urnam.
Non tamen interiit proles dilecta Tonanti,
Petrus Joannesque patri post facta supersunt.

DECLARATIO.
Alexander Secundus Joannis Alexandridae filius, vir aetate sua omnibus virtutum ornamentis undequaque redimitus et familia sua dignissimus. Hic angustias generis, quod unius tantum capitis fato constabat, ad eam numerositatem et amplitudinem, quae nunc est (sitque in dies felicior) revocavit; genuit enim quatuor bonos et sapientes filios: Petrum, Joannem, Nicolaum et Stanislaum. Nicolaus et Stanislaus propter praecocem illorum mortem in familia desiderati sunt, Joanne et Petro superstitibus.