Sebastiano Acerni Gorais. P. VI

Sicut flumina ab angustis fontibus et rivulis oriuntur et sicut magna incendia ab exigua scintilla proficiscuntur, ita semina virtutis parva esse, laboribus tamen et sudoribus convalescere in infinitumque progredi solere. Sed et amplissimas heroum familias, non subito coortas esse, quemadmodum de simulacro Palladis et de Curetum populis fabulatur antiquitas, quos repente cum pluvia de coelo in terras decidisse ferunt, sed eas sensim beneficio virtutis adoluisse et seculis innotuisse constat. Nam et Goraisciorum inclyta domus, quamvis aetatibus et memoria hominum circumscribi posse non videtur, tamen progressu temporis et incremento virtutis indigebat, et merita statim non modo probari, sed ne spectari quidem subito poterant, nec praemia simul omnia congeri, sed sensim ad fastigium gloriae verae et famae perventum est.

Попередню частину можна переглянути за посиланням: Sebastiano Acerni Gorais. P. V

DECLARATIO.
Demetrii Demetriadae posteritas, quando quidem in foemininam prolem desinit, elegio eo nobis carmine describi debere videtur, dum heroici versus bellicoso virilique sexui sint accomodatiores; nam in eo sexu et nomen paternum et antiqua gloria et res familiaris et insignia domi suae permanere solent: cum interim foeminea proles accidat transferatque substantiam patris, migretque in alterius familiam. Et cum incipit esse mater, cessat esse filia, dumque cogitur obsequi marito, negligit plerumque parentes. Et cum descendens illa charitas occupatur amore posteritatis, saepe majorum suorum obliviscitur, et erga illos, a quibus genita est friget, dum a se genitos et amat et admiratur. Erat quidem Demetrius frater Ivonis aetate sua vir sapiens, dives et potens et maxima in his terris existimatione et autoritate, quippe qui Marschalcus apud Ludovicum, Poloniae, Ungariae, Dalmatiae, Croatiaeque regem fuerit, prole tamen virili destitutus, filias tres reliquit, forma educatione perquam liberali, quarum praeclaris nuptiis paterna et materna opulentia in tres illustrissimas domos divisa translataque fuit. Obtigerant autem Demetrio Marschalco non mediocres opes, partim relictae a majoribus, partim Regum gratia comparatae, partim ex fausto prosperoque matrimonio quaesitae. De bonis paternis jam supra attigimus nonnihil. Caeterum Demetrius ob eximias naturae fortunaeque dotes gratus erat Ludovico Regi, sed Wladislao Jageloni multo etiam gratissimus. Cum enim in ea tempora incidisset, quando Ludovicus Rex vita functus, Hedvigim filiam pupillam, eamque unicam (sic) reliquit, quae contra Senatus procerumque Regni Poloniae voluntatem, Vilhelmo Austriae Duci Leopoldi filio, nubere voluit, Demetrius cum praecipuis Senatoribus, quorum sententia in republica sanior eo tempore videbatur, ideoque et obtinuit, futuris nuptiis obstitit, partes Vladislai Jagelonis Lituani secutus, Vilhelmumque arce, urbe, regno, conjugioque Reginae submovit. Vladislaus itaque voti sui compos factus procerum erga se suorum studia per omnes occasiones compensabat, fautoresque partium suarum promovebat; dum Demetrio quoque Marsehalco donavit jure perpetuo haereditarioque Turobinum cum adhaerentibus bonis et villis, item Scebrzesinum cum vasallis seu nobilibus emphyteutis eo loci pertinentibus. Quod in privilegio ejusdem Regis Jagelonis videre est. Ejuscemodi autem privilegium concessum indultumque Demetrio est Cracoviae sub anno Domini tercentesimo octuagesimo nono supra millesimum. Sic igitur de rege suo et de republica meritus, totque animi, corporis fortunaeque ornamentis decoratus, Demetrius de Gorai ejus nominis secundus, duxit uxorem Beatricem sive Beatam de Bozydar, foeminam genere, forma et moribus egregiam et praestantem multarumque possessionum unicam haeredem. Haec autem peperit illi elegantes optimasque filias, veluti tres alteras Gratias leporis, venustatis et humanitatis Deas, videlicet Catharinam, Annam et Elisabetham. Sed cum desiderio masculinae prolis accensus esset pater et perpetuus ille foeminarum progenitor, veritus ne familia et nomen proavorum suorum subsisteret in filiabus et affinitatibus quibus obliteraretur, donavit agnatis suis, nempe Procopio, Nicolao, Andreae et Alexandro Goraiskim, ex Ivone germano suo nepotibus, bona sua haereditaria Sczebrzesinensia. Quae quidem solennis donatio facta est coram rege Jagellone, Cracoviae anno Domini Millesimo tercentesimo nonagesimo octavo. Post mortem vero Demetrii Demetriadae, Marschalci regni Poloniae et Ivonis fratrum de Gorai, facta celebrataque est inter posteritatem illorum ejusmodi bonorum paternorum divisio, idque in duas stirpes paternas, intercedente autoritate illustrium virorum, Joannis de Tenczin Cracoviensis, Nicolai Woinicensis et Christini Sandocensis Castellanorum. Filiabus quidem Demetrii Catharinae, Annae et Elizabethae cesserunt haec bona paterna: Biala, Zwola, Koczudza, Stroza, Batorz, Gumienicze, Bieliny, Piaseczna-Wola, oppidum Crasnik, Visnicza, Viszienka, Sucha in terra Lublinensi, Czernieczin, Czernieczinska-Wola, Turobin, Turobihska-Wola, Tarnawa, Zabno, Biskupie in terra Russiae. Procopio vero sive Proczoni, Nicolao, Andreae et Alexandro, fratribus Ivonidis cesserunt: Gorai natalis arx et oppidum, Chrzanow, Lada, Radzieczin in palatinatu Sandomiriensi et districtu Lublinensi, item Szczebrzeszin, oppidum cum pertinentibus villis, Stoianicze in terra Premisliensi cum suis villis et complures alii fundi in districtu Pilznensi, nec non in terris Sandomiriensi et Belzensi. Cujusmodi quidem divisio peracta est Cracoviae in colloquiis generalibus Anno Domini Millesimo Quadringentesimo quinto Tandem praedictae virgines, per eosdem fratres patrueles, in quorum naturali tutela fuerant, in matrimonium locatae sunt, clarissimis viris hujus Regni proceribus, eoque modo singula bona sua paterna et materna diviserunt ac inter se partitae sunt. In primis Elizabetha desponsata est Dobrogostio Schamotulio, Castellano Posnaniensi et Majoris Poloniae generali Capitaneo, cui concessit oppidum Turobin cum bonis ad id spectantibus in terra Russiae et in territorio Chelmensi, item Biala, Zwola et Koczudza in palatinatu lublinensi territorioque Urzgdoviensi. Anna vero nupsit Andreae Tenczinio, qui postea fuit palatinus Cracoviensis. Huic obtigit oppidum Crasnik, cum omnibus villis et fundis, quae hoc ipsum oppidum jure antiquo contingunt in districtu Urzedoviensi, palatinatu vero, qui modo est Lublinensis tum vero fuit Sandomiriensis, item bona Botorz et Zdzilowice. Catharina denique traditur in matrimonium Dobieslao de Olesnicza alias de Sienno, palatino Sandomiriensi, cui haec fere bona materna obvenerunt, post mortem generosissimae matronae Beatae de Bozidar devoluta. Imprimis vero arx Bozydar, Wrzawy, Oczyrhow, Glinnik, Niekisziolka, Chruslina, Boyska, Walowycze, Olbieczin, Smykdisz, Dlotlicze Kamionka, Nasutow, Lantawice, Nadolna, Sepnicza, Zawada, Parsczina, Ostrow, Sulostowa, Laki, Blonie, Wola, Piawkowicze. Acta sunt haec Lublini anno salutis humanae millesimo quadringentesimo quindecimo. Quae bona etiam nunc apud maritorum successores permanent.

Читайте також: Образ жінки як етичний маркер світогляду автора та його доби (на матеріалі латиномовної прози України XVI–XVIII ст.)

IVO DEMETRIADES DEMETRII SECUNDI MARSCHALCI FRATER.
VII.
Jam Demetriades Ivo Goraiscius heros Sat sibi dives erat, fundis contentus avitis, Non tam multa tenet, dotalia praedia quondam Ut germanus habet foelix uxore Beata, Quatuor egregiis maribus foelicior Ivo. His, inquam, domus est Goraiscia nixa columnis, His se continuat, fulcitque satoribus olim Christini genus et nostro demittitur aevo. Proces primus adest. Andreas dicitur alter, Nicoleos quoque tertius est: sed nomina magni Quartus Alexandri tenuit fortissimus ille, Sanguinis ac tituli et praeclarus imaginis haeres, Qui Goraiorum lethaeo gurgite vindex, Asseruit rapuitque genus, Manesque parentum, Restituit patriae fastis lucique diurnae, Majorumque facem accendit, quae jugiter ardet.

DECLARATIO.
Ivo Demetriades de Gorai, Demetrii Secundi frater non genuit prolem foemineam calathis tantum, fusis et nuptiis aptam, sed procreavit quatuor generosos et validos filios, militiae domique claros, laboribusque bellicis idoneos, quorum sane nomina sunt haec: Procopius vulgo Procz appellatus, Andreas, Nicolaus et Alexander. Hi prosapiam substantiamque paternam in quatuor partiuntur ac findunt, et tres quidem illorum gentile paternumque nomen intermiserunt, solo Alexandro in familia domique suae permanente et sustinente onus sufficiendae posteritatis, de quibus ordine suo dicetur.

Читайте також: Йоахим Пасторій. Війна скіфсько-козацька або Про змову татарів, козаків і простолюду руського проти Польського королівства (...) 1652 р.

PROCOPIUS IVONIDES ALIAS PROCZ.
VIII.
Dives eras, Procopi, sed fecit filius orbum,
Parca Sigismundum quem sibi saeva rapit;
Ergo Sigismundam pater in solatia nati
Filiolam tristis pignora clara vocas,
Quae pupilla manet post rapti funera patris,
Atque tribus patruis unica neptis erat.
Hanc generosus Joannes Tarnovius ambit.
Filius est Veneris nomine dictus Amor.
Concedunt patrui. Quis tibi enim, magne, recuset
Tarnovi! patriae flosque jubarque tuae.
Ergo transit in affines a stirpe parentis
Orditurque novam foemina prole domum,
{Joannes Tarnovius Amor.}
A Goraisciadis aufert lectissima virgo
Sczebrzesin veteri praemia digna fide
Et meritis atavum; tandem dotalia rura
Gorcano generi cedere jure vides.
Sic nihil in terris statione quiescit eadem,
Sed rotat humanas mobilis aura vices.

DECLARATIO.
Procopio Ivonidae jure tituloque familiae obvenit Scebresinum, cum villis et fundis certis. Hic Procopius cum genuisset filium Sigismundum, isque cum fuisset patri superstiti immatura morte praeceptus: ergo filiam deinceps natam in solatium filii adempti, Sigismundam appellavit, ut similitudine nominis desiderium carissimi filii minueretur. Post mortem vero parentis Sigismunda filia patruis autoribus, ad quos tutela jure patrio recidit, in matrimonium collocatur Joanni de Tarnow, qui cognominatus est Amor, et qui pater fuit alterius Joannis Amoris a Tarnow, patrum memoria bellatoris insignis, exercituumque regni Poloniae supremi et foelicissimi Ducis. Haec autem gesta sunt Anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo primo. Tandem eadem bona Scebrzesinensia propinquitatis jure devoluta sunt ad illustres comites de Gorka, nempe Lucam palatinum Posnaniensem, Andream Castellanum Miedzirzecensem et Stanislaum, qui successit Lucae fratri in palatinatu Posnaniensi. Quae bona obtigerunt illis post abaviam Goraiska, supremam in Scebrzesin haeredem.