Попередню частину читайте за посиланням
plicam observasse et cum rarissime homines hoc morbo absumantur, fere nulla secuisse cadavera, plica laborantium. Denique defficillimum est, in gentis, multarum saepe librarum plicae singulos capillos sub microscopio examinare. Praeterea, quoniam haec investigandi methodus in plica polonica nuperrime demum in usum veniret, non miraborm si tempore futuro, multa etiam nova reperirentur, quae mihi nondum innotverunt, et tantum abest, ut hac disquisitione rem totam jam plane absolutam esse, existimem, ut tantum prima fundamenta jecisse mihi videar, quibus alii fortasse me peritiores et feliciores satis confidenter niti possint. Ipse quidem hanc materiam ad tempus omittendam duxi, quum longe absit a studiorum meorum genere, et multa ad physiologiam spectantia, quibus in explicanda plica quam maxime opus est, nondum satis comperta sint.
Minimae mihi in animo est, ex mea experientia symptomata hujus morbi adumbrare, quamvis hoc esset utilissimum, quia multi medici parum critice de iis tractant, sed mihi neque satis vacabat neque satis diu in illis regionibus degere poteram, neque ad res medico-practicas satis exercitatos oculos habeo, Ut vero majorem fidem mihi faciam, non negabo, me non salum non potuisse, sed ne voluisse quidem, studium hujus morbi ab innumeris de illo scriptis perlegendis incipere, sed tum demum ea consuluisse, quum fere per biennum summa diligentia partem corporis in morbo maxime notandam, capillos observassem, quo melius, subjecto fundamento firmiori, theoriarum variarum usum et auctoritatem aestimate possem. Aliter tamen agendum est in exponenda disquisitione, quippe multo facilius quaeque intelligentur si primum opiniones scriptorum in universum explicaverimus.
Читайте також: Латинська мова у засвоєнні європейських освітніх традицій вищою медичною школою України (частина ІІ)
Innumerae de plicae Polonicae natura opiniones in duas potissimum partes discendunt 1) Eorum qui contendunt morbum esse localem; quo pertinet omnis dermatopatholodorum grex inprimis Alibert, a quo morbum illum, secundum signa external in plicam virilem et feminineam, divisum esse constat. Quaenam pars capillorum degeneratione affecta sit, inter scriptores non convenit, plerique tamen designarunt radicem, h.e. bulbum, alii vaginam, alii alias partes.
2) Eorum qui plicam ducunt morbum universalem, iidem existimant aimplicationem crinium non esse signum necessarium sed tantum habendam, pro evacuatione critica. Eam exercere vim mitigantem in omnia phaenomena generalia quae praecesserunt isque potissimum fieri ab initio, repetitis vero accessionibus morbi, plicam haud raro tantum comitari, non finire molestias universales. Hujus opinionis sectatores autem abeunt in duas sectiones, alteri enim contendunt plicam esse morbum sui generis, cui sententiae plurimi addicti sunt, Homoeopathici praeparabant olim Plicium, quod isopathice interne adhibebant! Haec theoria, quam primus Starnigelius laudasse videtur est ancora sacra longe plurimorum on Polonia medicorum, et abiit in superstitionem plebis. Plicam reperiebant tum Syphilidi similem, tum Lepra[e], tum arthritidi, fuerunt etiam qui ulcera plicosa peculiaria describerent, et, exanthemata plicosa, quin alii medici loquuntur de pica et semilibus sensationibus plicosis subjectivis! Ex novissimis Oczapowski 1) odore cognoscere se contendit plicam in sanguine emisso et calefacto.
Читайте також: Сикст Еразм. Про теплики у селі Шклі
Contra alii, qui de universali plicae natura non dubitant, omnes morbos opinatur plica finiri posse et omnia momenta endemica tantum in crisi diversissimorum morborum apparere. hanc opinionem potissimum defendit Marcinkowski 2) eujus librum mihi tantum ex recensione Remackii quae legitur in Schmidis jahrbuecher 1843 II; innotuisse vehementer doleo.