Sebastiano Fabiani Acerni
Goraidos liber unicus
„In memoria aeterna erit justus,
Ab auditione mala non timebit."
Magnifico Domino D. Adamo Goraiski de Gorai in Radenczin, Osmolicze, Zukow etc. D[omi]no et haeredi, Sacrae Regiae Majestatis Turmarum Praefecto D[omi]no Patronoque clementissimo.
Читайте також: Іван Франко - інтерпретатор "Роксоланії" Себастіяна Фабіяна Кленовича
Non possum non vehementer probare acutam et veram illam Pindari sententiam, Magnifice Adame Goraiski, patrone clementissime, qui sanas divitias cum vera gloria conjunctas cum solis Diis immortalibus beatitudine certare dicit. Cujus verba quia sunt graeca, recondita, suavia et arguta non gravabor ascribere. Sunt autem ejusmodi:
Vγίεντα δ' ει τις ολβυν
Aρδει, εξαρκιε'ων κβατεσσί καΐ
Ευλογίαν προσςιϑύς μη ματευ
ση ϑεός γένεσϑαι
Tribus legibus metitur lyricorum princeps veras et perfectas opes, nempe sobrietate sanitateque animi, dum suo modo vocat: ίγίεντα ολβον, id est sanas divitias, quod aeque pertinet ad animi sapientiam et ad bonam corporis valetudinem. Sicut in dementibus et fatuis parum prodest opulentia, ut qui neque eam intelligant neque uti sciant: ita valetudinarii opes hominis inopes omnino sunt et nihil sunt aliud quam medicorum vectigal et ingrati haeredis maligna et invidiosa spes et inquisitio in vitam aegroti domini. Mentis itaque et corporis bona et salubris habitudo divitias vere divites et beatas facit. Secundam conditionem ponit lyricus, dum hominem locupletem vult esse εξαοχεοντα χτεατεσσι, hoc est praesentibus bonis contentum et acquiescentem in his, quae adsunt, possessionibus. Nihil enim conducibilius est ad animi tranquillitatem comparandam, quam virtus illa, quae Graecis αυταςχεια vocatur, commodeque verti uno verbo latine non potest, nihil autem aliud est, quam voluntas includens cupiditatem intra cancellos: ita ut nihil malit, quam sua quae adsunt bona, quibus frugaliter citra metum, dolorem et invidiam fruitur. Putat ergo divinus poeta. non esse suaves et veras divitias, hac virtute sublata. Quae enim voluptas animi est, quae perfectio felicitatis, quae pax et quies, ubi modus et finis nullus est, ubi cupiditate semper proceditur et nusquam consistitur, esuriturque citra satietatem? Opinio divites facit non copia. Siquisquam sibi persuadet, satis pro se esse quantulumcunque possideat, jam ille se ipsum beavit. Croesus est mediocritate sua contentus et securus. Si vero cuiquam sua copia semper est suspecta et multa sibi deesse putat, certe Tantalus est etiam in ipso flumine sitibundus, et Midas ille famelicus, inter aureas dapes epulator. Non potest vere dives esse aliquis foris, quamdiu fames et cupiditas non quiescit intus, quamdiu dominis plura possidentibus invidet, quamdiu privatione dolet absentium bonorum, quamdiu praesentibus metuit. Ergo Thebanus vates in divite viro recte et sapienter requirit την αυταςχειαν, tamquam sollicitudinis et avaritiae portum, requiem et silentium. Tertia lex et conditio est hominis beati et vere locupletis, ut bene audiat, et haec est quae proposito meo maxime inservit. Ceterum divitiae famosae et cum ignominia conjunctae, sordes non divitiae sunt, quales fere videmus opes Judaicas et foenebres vel arte aliqua ignobili partas, quae nihil honoris, nihil ponderis et pretii conferunt suis possessoribus. Sed ea tandem possessio felix, perfecta et vere beata est, quam integra existimatio et fausta grataque hominum admurmuratio comitatur, quam sincera et non extorta praedicatio et gloria consequitur, quam bona fama et populi non assentantis acclamatio (ευλογιαν vocat poeta noster) excipit et cohonestat. Conciliatur autem celebre nomen et bona fama divitibus viris duplici fere via: altera quidem si bene quaerant, altera si bene utantur. Utriusque autem finis est, neminem laedere et prodesse quam plurimis. Sed illae facultates maximam offerunt famam, splendori et autoritati adiumentum, quae erogantur in res bellicas, ut patria sit sospes, ut publica omnium salus defendatur, ut pura receptaque religio conservetur, ut virtutes et bonae artes promoveantur, ut bonae leges et boni mores tuti sint: quum antiqui proceres, quantumvis divites et opulenti, nomina et cognomina sua ex media re militari mutuabantur, domumque ex acie deportabant. Inde Nicocles, inde Stratocles, inde Philostratus et alii multi sunt appellati. Inde quoque apud nostros Polonos Vogislavorum (sic), Dobislavorum, Stanislavorum et Pacoslavorum sunt vocabula. Sola enim gloria, quae Graecis πλεος, Polonis Slava vocatur, ea tandem vera existimata est, quae in castris et in exercitu nata quaesitaque est. Ille ergo omne tulit punctum, qui sobriis et sanis opibus contentus, veram sibi laudem et gloriam comparavit, quae quidem gloria, veluti fragrans virtutis odor et suffitus, auget honorem et majestatem possidenti. Et qui ita possidet, ille se verum dominum et regem et soli Deo secundum esse sciat, sibique certo persuadeat, neque jam sibi amplius delubra, victimas, aras, verbenas, ludos currules aut equestres optet, μη ματεύση ϑεος γενεσϑαι, ut poeta noster inquit: verum hic illi murus aheneus esto. Sed ego te, magnificentissime vir et patrone multum observande, eum esse perspexi semper, qui juxta illud poetae Graeci votum, facultatibus tuis salubriter et laudabiliter utaris. Nam tibi Deus opt. max. pro sua divina liberalitate concessit patrimonium satis lautum et opes bono titulo partas et possessas, quas tu sanas habes ac tueris, ipse animo sanus et corpore, illisque contentus, grate frugaliter et non insolenter frueris, in Deum et in Patriam pius, in amicos liberalis, in doctos eruditosque viros humanus, in pauperes misericors. Dumque tuis possessionibus contentus es, neminem in captandis bonis regalibus praepedis, vel quovis modo praevertis, neque titulos honoresve inpermissis artibus aucuparis; imo privata quoque bona et te ipsum patriae necessitatibus impendis in omni bellica expeditione, si non primus, certe proximus primis, equitandi eminus cominusque pugnandi peritissimus; ergo praeter illas divitiarum duas conditiones, ut sunt υγιεια χαι αυταρπεια, offero nuncupo et consecro tibi hanc tertiam, videlicet την ευλογιαν, hoc est addo et adjungo laudum tuarum cumulis hanc appendicem et hoc exiguum suffragiolum meum, ut sit animi mei erga inclytam familiam tuam perpetua testificatio. Patiaris te, progenitores tuos a me laudari decantarique. Bono animo opus agredior, de successu alii judicabunt. Conscripsi hisce diebus libellum istum, cui Goraidos nomen imposui, nam in eo tractavi majorum genus, vitas, mores, aetates, res gestas, dignitates, opes, mutationes, propagationes, mortes et alia non parum multa, quae jam inde a trecentis annis usque ad tua tempora deducta sunt. Usus sum in conscribenda genealogia tua et rebus vitisque gentilium tuorum, simplici facilique stylo, ne lector, non intelligendo, negligere incipiat, sed ut oblectetur carminis modulatione, detineatur spe levitatis, doceatur facilitate, proficiatque et ipse alienae virtutis admiratione, imo virtutes alienas imitando faciat suas, vel saltem non invideat neque culpet, si nolit imitari. Hanc igitur Goraidem inter strepitus et molestias fori, inter assiduas occupationes, inter amicorum interpellationes, inter invidiae morsus et stimulos, inter domesticas curas et sollicitudines, denique inter labores et aerumnas, quae politico viro usu venire solent, elucubratam, quae abortus potius quam partus appellanda est, suscipias, perlegas et commendatam habeas, mihique clienti tuo, nihil adhuc de te merito, benignum praebeas patrocinium et me in gratiam consanguineorum et amicorum tuorum insinua. Ego vero dabo operam, ut me Goraisciana domus non indecorem famulum et sui cultorem experiatur. Vale decus familiae, praesidiumque nostrum.
GORAIS.
In qua continetur vetustissimae Goraisciorum gentis genealogia et encomium autore Sebastiano Fabiano Acerno.
I.
Musa mihi memora genus egregiique vetustos
Sanguinis autores, longo dic ordine gentem,
Illustrique loco natam, coeloque secundo.
O mea Cassiope! Gens est Goraiscia nobis
Sublimi celebranda stylo, majoreque flatu
Nunc opus est, nec enim leve nec triviale movemus
Et spiramus opus, sed avos memoramus avorum, {Attentio.}
Et magnae stirpis veteres deducimus ortus
A primisque rudimentis aevoque remoto,
Per medios patres usque ad suprema nepotum
Secula, qui nostra modo tempestate coruscant,
Moreque majorum virtutis munia sancta,
Non segnes obeunt specimenque notabile praebent.
Principio natale solum sedesque paternas {Docilitas}
Ingentes proavos, totamque a stipite prolem,
Tandem vitas et mores et gesta virorum
Congeriemque libet meritorum dicere versu.
Semper erat praeclara domus Goraisciadarum
Marte togaque potens, spectata domique forisque.
Sed quia majores plus indulsere labori {Antiqui contenti conscientia negligebant famam.}
Quam titulis, ergo latuit sine nomine virtus
Priscaque simplicitas, vera dulcedine rerum
Gestarum contenta diu: caruitque libenter
Seclorum strepitu et vano tibicine laudis,
Conscia factorum et non ambitiosa vetustas.
Tu nobis, Christine! prior caligine longa
Frueris patrum, Lethaea ruptus ab unda,
Tu versus caput es nostri memorisque Camoenae;
Auspiciis tuis seriem texemus aviti
Sanguinis et generis, donec veniamus ad annos, {Opusculum a Christino incipit, desinit in Adamo.}
Acer Adame! tuos. In te subsistere tandem
Est ammus, nostrae tu portus et anchora Musae.
Salve natalis domus et venerabile fanum
Virtutis, totum peragens in odoribus aevum
Antiquae laudis, nulla temerabile (sic) culpa
Foelices animae, dextris et pectore quondam
Insignes, coeli stellata parte receptae,
Et vos, incolumis quibus est concredita patrum
Gloria, natorum nati, salvete nepotes,
In Goraisciadum praeclarum nomen ituri.
Strenua posteritas et sera debita luci
Te voco, te celebro, quamvis dignissima sacro
Carmine vatis eras, quem Graecia vindicat omnis,
Et septem patriae de quo jurgantur alumno.
Sed quia Maeonides viro contingit Achilli, {Septem urbes altercantes de stipite Homeri Smyrna, Rodos, Colophon, Salamis, Chios, Argos, Athenae.}
Aeneae pietas Andinum nacta Maronem
Et manet et vivit tanto praecone superstes,
Tu vero, qualem tibi sors tulit, utere vate.
Quodsi scribenti deerit successus, amantem
Servantemque tui, ne despice, quaeso Poetam.