Сторінки 98-103 (Arbor Tulliana Iasinsciano)

Arbor Tulliana Iasinsciano - підручник з риторичного мистецтва, написаний 1703 року одним з викладачів Києво-Могилянської академії, імовірно - Іларіоном Ярошевицьким. Наразі здійснюється розпізнавання рукопису і вже на початку 2013 року ми викладемо у відкритий доступ перші текстові уривки цього твору.

Іларіон Ярошевицький. Arbor Tulliana Iasinsciano

{stor. 98}

Dixi vero in uno v[el] plurib9 quia qua[e] in omnib9 ſecum conveniunt æqualia ſibi ſunt. Et ita gloria et umbra dicun[tur] eſse ſimiles quia licet in multis discrepant in hoc tamen conveniunt, quod ſicut umbra est comes Corporis, ita gloria virtutis. Ob eandem rationem iuvent9 dici[tur] vent9; avarilia hydrops Animi, Herois constantia, Marpesia cautes, ingrat9 vipera.

Читайте також: Йоанникій Галятовський в історії української риторики

Similitudo ab eloquentia magistris trifariam dividi9: in Parabolam inductionem et exemplum.

Est[!] autem Parabola rerum alias diversarum in unâ v[el] plurib9 partib9 Convenientia. Plurimũ vero de Metfphora et allegoria participat. Inductio est coacervatio rerum multarum et ſimilium ad aliquid conducendum vg hanc propositionem qui multis nocuit huic nulla res credenda, Amplificares indictione tali: His qui naves aliorum merserunt, nemo ſuam commiserit: qui alienos equos negligenter curavit, ei ſuos nemo crediderit. Exemplum est item Coarecvatio ſey conglobatio ſimilium factorum, dictorum ad rem probandam adductorum.

Exampla Inductionum.

Exemplorum ſuppeditabit tum lectio, tum exercitatio ſcholastica. Modo quod usum concernit hui9 Loci.

NOTA 1MO Probatur9 aliq[ui]d ex hoc loco, cogita quid nam ſit huic rei ſimile quam p[ro]batur9 es vg Laudatur9 in aliquo Munificentiam Cogita quid ſit ex

{stor. 98a}
rebus libenter ſe communicans alijs? et occurret tibi Sol lucem et radios per universum extendens Nilus ſeptem ostijs ſeſe in AEgypti arva diffundens, etc:

NOTA 2do Ad Inventionem ſimilitudinum Conducere Allegoria[e] et Metaphoræ peritiem.

NOTA 3tio In Genere exornativo ſeu laudativo ſumendas eſse ſimilitudines, ſplendidas et nobiles in vitu per ijs[!] viles et abiectas. Item non debere eſse has ſimilitudines nimis tritas. Item debere eſse aptas Circumſtantijs Facti, Persona[e], Temporis.

NOTA 4to Ad Locum ſimilium reduci ſimbola quæ ſunt Imago virtutum et vitiorum Vg ſymbolum inconstantis Fortuna[e] ſimul illustrantis et perimentis: glacies ſoli opposita diffluens inguttas cum lemmate, Interitum lucemq;[!] dedit.

Item hominis inter occasionum ille cebras[!] incorrupti: Cygnus aquis innatans cum lemmate tangor non tingor abunda. Probi ſoli Deo ad hærentis: heliotropium cum Lemmate et Solem et ſolum. Laboriosi columna Domum fulciens cum lemmate: Pondere firmior. Principis exemplo bono ſubditos ad meliora provocantis aurora cum lemmate. excitat omnes etc.

DISSIMILIA Prætermisit[!] Aristoteles exeo quod ex ſimilib9 ſatis intelligantur. Est autem

{stor. 99}
diſsimilitudo rerum duarum v[el] plurium inter ſe diversarum in uno v[el] plurib9 disconvenientia. Fit autem, cum ea, quæ comparan[tur], diversaq; ostendun[tur], et quidem in eo[!] ipso, in quo ſunt ſimilia. Ita Cicero in oratione pro Rabirio Lalgienum[!] probat non eſse Consulem quia diſsimilis est illis qui vere haben[tur] Consules.

Opposita VII
Opposita quæ ſecum quocunq; modo tandem discordant neque uni rei convenire poſsunt. Sunt autem inquadruplici claſse. Adversa, privativa, Relata, Negativa.

ADVERSA ſeu Contraria ſunt quorum ambo nunquam, poſsunt uni convenire Rei vg ſi virt9 tibi cordi, Vitia odio. Item ſi ex labore, magna gloriæ consurgit messis, ex ignavia q[ui]d nisi de dec9 renasce[tur]. Item. Conciderant animis alij, tu adhuc erecta mente sabas, alios formitudo invaserat, tu imperterritum pectus velut in cocossum Aiacis [prae]ferebas clypeum, ruina hostium tuus erectus ensis, ac directus palam fuit, non solis spartanis pectus pro muro esse. Extremam aliorum penuria[m] tuis ditasti gratijs, grandes pauperum ecclypses aureis nummorum illustrasti fulgorib9 collapsam mendicantium sortem, Liberali erexisti manu, tum demum benefacere solit9 cum alij male haberentur.

{stor. 99a}
Privantia seu Privativa sunt, qua[e] simul non possunt esse ineodem subiecto, capaci nisi succeſsive. Ita Cicero pro Marco Marcello Grandis dolor cum Respublica immortalise[ss]e debeat eam in unius mortalis anima consistere.

Relata seu Relativa sunt, qua[e] mutuo respectu ad se referuntur, et nec esse, nec concipi sine se possunt. V[erb] g[ratia] Pater fili9, Serv9 D[omi]n9, Dux Miles etc. Vg Sime Principem agnoscitis æquum est ut subditos vos esse testemini [!].

Negativa seu Contradicentia sunt quorum unum affirmat aliquid alterum negat hoc ipsum adeoq; nunquam poſsunt eſse ambo simul vera et simul falsa.

Repugnantia (: Loc9 oratori9 elegantiſsim9:) sunt quæ significant qualem cunq; discrepantiam rerum interse: ad quod non pl9 requiri[tur], nisi ut nullam secum Connexionem habeant. Sic Cicero pro Bellio hoc us9 loco. Repugnat ei9 mores non probari, cui ultro non petenti, imo et absenti honores deferuntur. Et pro Rege Beiotaro Ille Adolescens ad huc et nec dum tantâ gloria prædit9 nihil unquam nisi gravissime et prudentissime fecit quomodo igi[tur] ætate iam ista et æstimatione tantâ homo tam re9 esse potuit.

VIII Causa et Effecta
{stor. 100}
Causa (: quantum Rhetori Scire sufficit:) est id quod efficit aliquid seu quod dat e[ss]e alteri. Quadruplex est Causa. Materialis, Formalis, efficiens, Finalis.

Materialis est ex qua aliquid conficitur.

Formalis est qua[e] dat formam rei, ut sit talis, facitq; eam differre ab alijs.

Efficiens est, qua[e] efficit aliquid.

Finalis est id, propter quod aliquid fit vg Palatij causa materialis est, ligna, lapides. Formalis forma seu figura ædificij. Efficiens artifex, Finalis habitatio.

Modus argumenti eliciendi ex hoc Loco est.

1m9 Ut positâ materiâ causa effectum quoq; inferas v[el] etiam negatâ causâ effectum quoq; neges.

2dus Ut proprietatem Convenientem Materia[e], etiam ineffectu affirmes vg homo exterrâ oriundus, ergo et Corruptioni obnoxius, sicut et causa materialis nempe terra ex qua fit. Ex hoc loco Anacharsis inter Scythas interrogatus. Philosophus: an in Scythia eſsent ebrij, Respondit: ne quidem vites esse.

3tia In causæ efficientis usu, nota ad hoc gen9 causæ ad talem effectum producendum.

4tus In usu causæ finalis â bonitate v[el] malitiâ finis rem quoq; bonam v[el] esse malam deducim9 vg Litera[e] et eruditio aurum sunt, si illis in ſalutem æternam uti velis, et Finalis Mucro, quo reprimere hostes superbiam velis, ob solam ambitionem tua[m] militando.

{stor. 100a}

Item in usu causa[e] finalis posito fine bono v[el] malo media ad eum optinendum contraria removenda vg scientiarum es cupidus, ergo desidiâ et otium [pro]scribenda. Item Affirmato fine affirmanda media v[el] e contra negato fine neganda media.

Effecta Loc9 est amplissim9 iugæ habent cum suis Causis commertium, ita ut sine se esse non possint servit omni generi dicendi, Demonstrativo, Deliberativo et Iudiciali. Demonstrativo enim generi florem, Iudiciali vehementiam Deliberativo robur, toti deniq; orationi magnam ad fert amplitudinem. Ex hoc loco Cicero militiam Populo Romano laudatur9 argumentum sumpsit producendo gloriosos ei9 affect9 in oratione pro Murenâ n[ume]ro 22do.

IX. Antecedentia et Consequentia
Antecedentia et Consequentia sunt, qua[e] cum re necessario cohærent, illam antecedendo v[el] consequendo sit. Vg Prudentia antecedit omnem virtutem, armorum apparatus bellum, culpa pænam. Antecedentia duplicia sunt temporis et probationis. Temporis qua[e] secum naturaliter ipso tempore connectuntur vg partes anni, dies ac noctes, mors et vita. Verum enim est dicere est hyem ergo præcessit autumn9.

Probationis quæ per illotionem Secum connectuntur vg nimium iste sua collaudat gestaquis eum perinde non credat ambitiosum.

1mo In usu hui9 Loci nota: posito antecedente inferendu[m] e[ss]e

{stor. 101}
Consequens necessariu[m], et e contra, negato consequente negatur antecedens vg Legit præcepta Rhetorica ergo callet artificium.

2do Aliquando ex multis antecedentib9 conglobatim positis, unum inferendum consequens. Sicut fecit Cicero in verrem. Verres fuit perfid9 questor, iniust9 pretor, avariſsim9 Sicilice Præfect9, quid ni, eundem iniustiſsimum Consulem fore arbitremini.

3tio Ex uno antecedente inferenda aliquando – multa consequentia, ut fecit idem Cicero Philip: 2. Ostendens non admittendum eſse in Urbem Antonium ex: ijs quæ consequutura eſsent ei9 admiſsionem.

Adiuncta X.
Adiuncta seu attributa seu Circumstantia[e] rerum sunt, qua[e] licet naturam Rei non neceſsario comitan[tur], sunt tamen cum illa coniuncta ei9q; attribun[tur] et eam circumstant. Alia sunt adiuncta Rerum, alia Personarum, utraq; illo Solenti et Usitalissimo Rhetorico versiculo continen[tur].

Quis, q[ui]d ubi, q[ui]bus auxilijs, cur, quomodo, quando.

1mo Rerum adiuncta sunt quæ rem antecedunt. Vg Causæ, Consilia, Intentiones, Dictamina, apparatus, Instrumenta.

2do Quæ rem Comitantur, talia sunt Loc9 v[el] materialis, ut campi, Montes, Maria. Artificialis loc9 quales sunt AEdificia sacra, profana, publica naves, Colossi, amphiteatra, Mauzolea, trophæa, etc. Item temp9 nubilum serenum, breve longum, vernu[m] æstatis autumni hyemis.

{stor. 101a}
Huc refer antiquitatem memoria[e], sæculorum astroru[m] et occas9 Zodiaci facultas seu tam posse, quam non posse aliquid facere. Adquam revocan[tur] instrumenta, sicij auxilia. Modus quo aliquid gestu[m] est et occasio.

3tio Adiuncta sunt, qua[e] rem naturâ tempore, ordine, v[el]cultu Consequun[tur], fama v[el] infamia, Divitia[e], v[el] egestas, pa[e]na v[el] premium, laus v[el] vituperium. Adiuncta Personarum sunt, quæ scilicet personis adiunguntur v[el] â fortunâ v[el] â Casu v[el] â natura v[erbi] g[ratia] Natales, Parentes Patria[e].

Alia adiuncta sunt quæ natura tribuit sive per se, sive per adiuncta per Laborem et industriam id, quæ v[el] in Reb9 Corporis quales sunt ætas, fama v[el] vires, in reb9 animi, ut sunt ingenium bonum, habitus boni v[el] mali, Indoles eggregia, affect9 Divin9, propensio ad magna. Dicta facta. Ex hoc loco [pro]bavit Cicero poti9 â Clodio Milonem occisum, quam e contra. Ex eo quod Milo semper leges Patriæ servaverit, Clodi9 autem violaverit.

Comparata XI.
Comparatio Rhetorica est collatio aliorum inter se in aliquo 3tio illis communi quo ad Convenientiam v[el] disconvenientiam.

Triplici modo comparata tractantur.

1mo A Maiori admin9, fitq; v[el] negative v[erbi] g[ratia] Fortissim9 Hector tueri Troiam non poterit, quomodo Paris effeminat9 poterit v[el] affirmative ut Aeneus ad suos Milites: o passi graviora etc.

{stor. 102}
2do â Minori ad maius v[erbi] g[ratia] si tanta in amici gratia [prae]stitisti, quando maiora in clementiori gratiam facere teneris. Ita et Augustin9 contra se argumentat9. Potuerunt hi et hæ et Tu non poteris? Cur Augustine.

3tio â Patri ad par in bono v[el] malo fitq; affirmative et negative. Sic Martialis ad Coniuges pessimos, discorditer viventes. Cum sitis similes paresq; vitæ miror non bene Convenire vobis.

Suavitas 7ma

De Locis Extrinsecis
Quare sic dicti, explicatum Suavitete 5ta. Præcipue tamen â Quintiliano sex numerantur.

Præiudicia, rumores seu fama, tormenta, Tabulæ, Iusiurandum, Testes.

Præiudicium est illud ipsum, quod [prae]cipit iudicu[m], seu est [prae]cedens iudicium, in eadem aut simili re pro exemplo allegatum.

Fama accipi[tur] pro communi hominum opinione de aliquâ re. 2do accipitur pro gloriâ, proveniente ex doctrina, Morib9, factis etc.

Tabulæ sunt scripta publica seu Decreta sive protestationes etc. nam olim in tabulis æreis v[el] ligneis in defectu papyri exarari solita. Huc refer fædera, Hyrographa, syngraphas publicas v[el] privatas, testamenta, Contractus varios.

Testes Ex termino satis clare constant.

Tormenta seu questiones sunt supplicia,

{stor. 102a}
quibus veritas extorque[tur] ab aliquo.

Iusiurandum est dictio, attestatione Rei Sacra[e] seu inter positione Dei pro vestro firmata. Aristoteles vocant hunc locum [pro]bationis expertem. Inter Locos extrinsecos ex mente aliorum.

1mum locum testimonium Divinum 2dum h[omi]nu[m]. Divinum Testimonium aliud est per se, cum Deus nos per se ipsum alloquitur, et voca[tur] oraculum. Per Creaturas ut aves, animalia cælum et dici[tur] auspicium, augurium. Per homines vi quadam superiore ad noscenda futura instructos et nuncupatur vaticinium. Aliquando ex Librorum Sacrorum peritia docentes et voca[tur] Responsa Sacerdotum. Aut ex animalium viscerib9 inspectis et voca[tur] haruspicium. Persomniorum interpretationem et dici[tur] Responsa conijctorum. Talem instituit Cicero divisionem Divini Testimonij.

Ad humanum testimonium reducun[tur] exempla, sententiæ, proverbia, Hieroglifica Symbola Emblemata.

{stor. 103}