Simonis Simonidae
Hercules Prodiceus ad Thomam Zamoyscium Magni Ioannis F.
Alcidem mihi musa refer, non quantus in Hydram,
Non quantusque ierat sternere Geryonem.
Sed qualis modo decursis puerilibus annis,
Aetatis primo in limine constiterat.
Imberbes quando iuvenes, custode remoto,
Jam propriis gaudent se regere imperiis.
Inque viam vitae cursu nituntur anhelo
Atque sui praebent non dubium indicium.
Ardua virtutis num se in penetralia mittant.
Num fluxo in vitium se impete praecipitent.
Ergo ancepsque sui, trepidusque errore iuventae,
Desertis solus sederat usque locis.
Multa putans animo, multum ratione vagatus.
Virtutis ne alta poneret arce gradum.
An vaga multiplici qua se via tramite fundit,
Vaderet ignavas carpere delicias.
Inque voluptatum miseris se mergeret undis,
Qua rapidus vortex pectora lenta vorat.
Haec alternanti, dubiaque in mente frementi,
Apparent geminae, numina magna, Deae
Більше за тегом Шимон Шимонович
Ire simul, visaeque pari vestigia gressu
Proferre, et iam iam non nimis esse procul.
Altera nativo formae praesignis honore,
Et vultu, et toto libera sponte animo.
Mundiciem membris referens, oculisque pudorem.
In castigatis conspicienda bonis.
Finxerat et placidos pacata modestia gestus.
Fluxerat inque imum candida palla pedem.
Ast aliam tenera nutriverat arte sagina
Lacteaque in toto corpore mollicies.
Quaesitusque ori color, et pigmenta reperta.
Nec facies constans, nec lepor ingenuus.
Sed fallaxque nimis candor, fallaxque nitebat
In cerusatis purpura fusa genis.
Membrorumque modus surgens procerior aequo.
Incessusque fluens, perspicuumque latus.
Ast oculi nunc huc volucres nunc protinus illuc.
Et vestis nudis facta Cupidinibus.
Quae mage lascivae radiaret lumina formae.
Et transparentes nequitias faceret.
Tum se sollicito lustrabat fedula visu.
Ornatusque ibat cernere saepe suos.
Inque alios limis aciem vertebat ocellis.
Ecquis in illam avidus Iumina coniiceret.
Non raro affixam pone aspectabat ad umbram.
Se se perpendens illius ad modulos.
Postquam prospectum iuvenis venere sub ipsum.
Proximiorque loci constitit esse via.
Non celerare gradum, non immutare tenorem
Diva prior, studio nec trepidare avido.
Evolat interea, et gradientem praeterit illam
Altera, sermonisque occupat officium.
Atque ait. o iuvenum fortunatissime frustra
Frustra animum curis conficis ipse tuum.
Frustra suspensam crucias formidine mentem.
Non opus est vobis consilio ambiguo.
Nec tibi sollicitae quaerenda est orbita vitae.
Nec labor instandus, nec via dura nimis.
Me tibi si sociam, tibi me si sumis amicam.
Ipsa dabo cursus, ipsa regamque pedes.
Ipsa ego deducam te inter laetissima Tempe
Inter delicias luxuriemque loci.
Quicquid iucundum, quicquid formosius usquam est.
Non pergustatum nil tibi praetereat.
Ast quicquid durum, quicquid rigidumque ferumque.
Immunem te horum degere constituam.
Principio tibi bellorum non ingruet horror.
Non adimet somni munera rauca tuba.
Non rerum nimio pressabit pondere moles.
Nil tibi cum curis, nil tibi cum strepitu.
Unica sola tibi tantum dulcissima cura.
Ut laetus laeto cuncta feras genio.
Obsoni sive insignis se proferet usquam
Gloria, prompta gulae serviet illa tuae.
Pocula seu blandum crescent superantia nectar.
His cupies mensas exhilarare tuas.
Nec solum inventis utebere, lautior ipse
Invenies, quae te sumere non pigeat.
Quaeque oculos satiare solent, quaeque ire per aures.
Quisquis odor narem suavius insinuat.
Gaudia quaeque manum tangunt, quxque omnibus haerent
Membris, pervolitat, quisquis ubique lepor.
Sic tu decerpes omnia grata animo.
Te sibi formosae cupient prensare puellae.
Perfacilem te illis tu quoque nempe dabis.
Te sibi tuta quies, gremio te somnus amico,
Te pluma molli gestiet accipere.
Atque ea ne multo veniant tibi parta labore
Devita, hoc unum strenuus advigilans.
Nec tibi conuellat mentem malus angor habendi.
Nec quaeras, unde haec suppeditare queant.
Non metus, haud ullo poteris in tempore egere.
Nec miseras sudans accumulabis opes.
Non mare tentabis ratibus, non vomere terram
Scindes, non fessus corpore, non animo.
Sed quae alii sine fine parant, sine fine recondunt.
Haec tua sunt, his tu iure fruare bonis.
Nil sacrum iubeo esse tibi, nihil esse profanum.
Quoslibet apta manus convolet in loculos.
Et quocunque penu spes fulserit alma lucelli.
Hanc rape non tardus, caetera lentus age.
Namque meos ista devinxi lege sodales.
Quod libitum cuiquam est, ut liceatque simul.
Liberaque omnigeni permissa licentia questus.
Utile sit tantum, turpe nefasque nihil.
Talia dicentem iamdudum obtutibus Heros
Aduersis, tacito et lumine pervolitat.
Tandem pauca rogat. quo te Dea femine cretam
Esse rear! famam nominis ede tui.
Illa sub haec paullum verbis mente morata.
O iuvenis, non mi nominis unus honos.
Ex animo me quisque suo fingitque vocatque.
Sum bona, sum felix, sum mala, misera.
Felicem dicunt socii, dicuntque beatam.
Et praesens numen me mea turba colit:
Infelicem alii dicunt, dicuntque malignam.
His petor ex odio scilicet opprobriis.
Quisquis amicus erit, gnavam laudatque probatque.
Deminuit famam, quisquis acerbus erit.
His interuenit dictis tandem altera Diva.
Et tales leni protulit ore sonos.
Alcida generose, etenim iam nomen, et ingens
Fama tua, in nostris auribus increbuit.
Det, veniam, quaecunque prior properavit adire.
Sermoni nostro det facilemque locum.
Et nobis studium esse tui curamque putato.
Et te conuentum me bona causa monet.
Ipsa ego te novi, quo sis genitore profectus.
Novi ego, queis aevum duxeris in studiis.
Ingeniique tui patuit mihi libera vena.
Quamque geras mentem, quosque geras animos.
Hinc spes constantes, hinc mi fiducia de te.
Hinc de te noctes maceror atque dies.
Si te forte meis socium secessibus addas.
Seu dux ire viae, seu velis ire comes.
Te fore, qui magnum factis ingentibus orbem,
Te fore, qui coelum, qui maria exuperes.
Nec tibi gestorum cumulo certaverit alter.
Seu tractes pacem, seu fera bella geras.
lpsa ego te propter longe sublimior ibo.
Audeboque astris ferre caput propius.
Coetibus inque virum maior mea gloria surget.
Tum Divam me omnes, tum Dominamque ferent.
Nec te blandiloquis ductabo garrula verbis.
Nec dabo suadendi mollia principia.
Quam vitam Deus, et simplex natura paravit,
Quam legem rebus, quam faciem imposuit.
Hanc referam, et dempta calligine singula promam.
Singula nuda tibi, singula vera tibi.
Omnia quae toto visuntur commoda mundo.
Quicquid honestum usquam, quicquid ubique bonum.
Nil veni invicto mortalibus absque labore.
Cuncta labore cati dantque locantque Dii.
Sudandum, contendendum, cura alta voranda.
His veniunt magnis dona opera, preciis.
Seu cupies superum tibi delenire favorem.
Cura erit, ut superos cum pietate colas.
Vivere seu caris quaeres incundus amicis.
Candida ab officiis crescit amicitia.
Sive voles, ut te populi venerentur et urbes.
Urbibus et populis commodus esse velis.
Seu posces, quem mox patria admiretur & Hellas.
Claris in patriam promeritis vigeas.
Frugibus ut telus, pecore ut sint pascua Iaeta.
Curandum pecus est, estque colendus ager.
Si tibi bellorum veniat non parva cupido.
Cives ut serves, hostibus ut noceas.
Durum Martis opus, multa impendenda magistris
Militiae cura est, multa ferenda animo.
Magnae artes ediscendae, nec mitior usus.
Usu artes constant, usus ab arte venit.
Corporis et vires valido firmantur ab usu.
Praesto ut sint rigidae mentis ad obsequium.
Et simul algorem, simul perferre calorem
Sint dociles, labor et quicquid anhelus amat.
Non tulit hortantem impatiens Diva improba plura.
Atque interpellans fervida verba dedit.
O puer, tenerae florem modo nactae iuventae.
Sentis, quo fermo te iste proteruus agat!
Saxa inter praerupta, interque horrentia tesqua.
Quo pes, quo nunquam semita pressa solo.
Non ulIa apparent positae vestigia plantae.
Tota remota via est, aspera tota via est.
Talia vix vita constant solatia vitae.
Carpenda illa brevis, neve terenda nimis.
Quid iuvat insano tantum indulgere labori?
Quod quaeras brevius, quodque habeas melius.
Vivas dum vivis, reseces spem, diffluit aetas.
Sis laetus paucis. me duce laetus eris.
Me duce pacata incedes regione viarum.
Me duce fortunae te in gremium referes.
Tum Virtus. O miseram, nimiumque supinam.
O falsis lusam semper imaginibus.
Te ne boni quicquam, aut laeti, quicquamue venusti,
Tun’ habeas, possis dicere quod volupe?
Cum te omnis fugiat solertia, cum tibi pensi
Sit nihil, et minimum vix moveas digitum.
Ipsa etiam se gaudet emi sudore voluptas.
Ipsa etiam curis parcitur et studiis.
Quam tu nec voto, iustove cupidine captas.
Nec desiderio das spatium vsque suo.
Quin fartumque facis, plenoque abdnomine turges.
Et misera sensus ingluvie anticipas.
Mensa tibi ante famem, ante sitim carchesia plena.
Et saturata voras, et temulenta bibis.
Vtque cibi surdum possint revocare palatum.
Blandius et subeat gutturis esca moras.
Omnia vexantur late fora, turba cocorum
Peruigilat, solum hoc ducitur artis opus.
Nec reperire merum levior labor, acrius illud,
Mitius hoc, istud lene ciere sitim.
Scilicet hesternum ut fallant nova pocula Bacchum
Dum crudus lento nauseat in stomacho.
Quaeritur aestivas si quis glaciesque nivesque
Mons celat, si qua fonte rigescit aqua.
His tu praetepidos infringis nectaris ignes.
Hic illex, ne sis sobria, faepe monet.
Utque suis somnus te suavius implicet alis.
Quo non puluillo, quove tapete cubas?
Lectulus exstruitur moltissimus, illius oram
Umbellae, et circum nimbus opacat hians.
lpsa etiam fulmenta parant Ienire quietem.
Et se sub strati margine subiiciunt.
His tu tormentis requiem petis, haec tibi somnum
Et male tutantur, nec bene conciliant.
Defessis meritum donat natura soporem.
Ut recreet vires, utque labore levet.
Non tibi causa huius tam seria, sed quia nulli
Inuigilas facto, nil agitasque rei.
Ignavae ut fallas languentia taedia vitae,
Saepius in somnum te sepelire cupis.
Quid Venerem laudem? Veneris tu praemia noris?
Inuitam quam tu sollicitas temere.
Et petis incassum torpentia gaudia frustra.
Nam vi, nam praecox, nam petis ante diem.
Nil hic profuerit Circaeis artibus uti.
Quae moderata iuvant, immoderata nocent.
Querere nec formas, oculos nec pascere inertes.
Hic quoque languentem proiice desidiam.
Tune gubernatrix, tu sancta magistra iuventae?
Tu cui committi libera fraena queant!
Indefessa tuos quae noctibus uris alumnos.
Uris, et in quaeuis prostituis scelera.
Mox somno absumis potiorem lucis honorem.
Et spolias vitam commodiore die.
Te Pater omnipotens Diis immortalibus unam
Addiderat, coelo tu quoque iura dabas.
Sed te idem Pater omnipotens eiecit Olympo.
Dixitque indignam moribus aethereis.
Nec coetus celebrare hominum tibi tuta potestas.
Nec caput in populo vertere conspicuum.
Te damnare senes, te spernere turba laborat.
Te vir, te mulier, quae sapit, improperat.
Laus tua purgatam nunquam tibi transiit aurem.
Vera laude nihil dulcius aure sonat.
Non opere in proprio fatiasti lumina amica.
Nil oculis proprio pulchrius est opere.
Mendacem novere omnes, iurata vel olim
Affirmes, surdis dixeris auriculis.
Sive opis indigeas, & te mala damna fatigent.
Clamorisque voces fletibus auxilium.
Nemo impertiri, nemo te tollere curet.
Destituant omnes, despiciantque palam.
Imprudens si forte aliquis tua iussa sequatur.
Namque sciens nemo se tibi dediderit.
Qui te, quique tuos mores pernoverit ante.
Nemo adeo praeceps, nemo sui hostis erit.
Tu iuvenum florem lustris depasta malignis,
Efficis, ut fracti tabida membra trahant.
Aut miseri ante diem fato rapiantur acerbo.
Aut senii metas protinus inveniant.
Tum vanosque senes videas, deliraque corda,
Fundere tum cano stultitias capite.
Nam quid agant? quos convulsit felicior aetas:
Nec labor instruxit, nec bona mens aluit.
Ergo squallentes, fessique, ignavius aevum
Nec bene componunt, nec bene conficiunt.
Ingeminat dolor, labor, faedissima vita,
Et pudor intentat turpius opprobrium.
Quae fecere horrent, commeminisse verentur.
Occurrunt vultu damna recepta truci.
Nec sarcire malum licet, aut nova condere saecla.
Serumque incipere est, et male coepta gravant.
Quod gratum, quod lene fuit, florentibus annis,
Permissum, et vires futilis aura tulit.
AEtatem in tardam servata asperrima rerum.
Et gemit innumeris pressa senecta malis.
Me si forte roges, quo me duce, quo lare tuter.
Queis properem factis tempora conterere.
Principio me laeta fovent consortia Divum.
Mi coeli semper libera porta patet.
Et terras habitare datum, quacunque bonorum
Floret honos, venio semper in ora virum.
Sive quis an sanctos superum molitur honores.
Me sociam primis advocat auspiciis.
Seu genus humanum factis illustribus ornat.
Nil gestum retur me sine, quisquis agit.
Non est, quod mecum quisquam contendat honore.
Sive apud ille Deos, sive apud ille homines.
Quo studio me cunque sibi quis porcit amicam.
Adsum, nec renuo fida ministeria.
Me nocturna faber vigilans ad lumina quaerit.
Et melius mecum currere sentit opus.
Me custode domum, sanctos servante penates,
Florentes natos educat ipse pater.
lpsa ego praefideo famulis, operasque reposco.
Ipsa reposco operas sedula, blanda tamen.
Aurea pax terras perfudit divite cornu.
Pacis ego solers carpere divitias.
Mars venit, et pugnae late sonuere cruentae.
Nulla manus bello me prior anteeat.
Prima adsum socia arma ferens, me prima periclis
Offero, certa simul vincere, certa mori.
Cana fides, niveique meo se corde receptant
Sensus, sola bonis laetor amicitis.
Neu me nulla putes solatia cedere ventri.
Accipe, quam mensae dona beata meae.
Non tentat quemquam nostrum inclementior esca.
Nec variare cibos mica negatioli est.
Plebeiis fruimur, fruimur dulcedine summa.
Latranti stomacho quidlibet est volupe.
Latrantem sequimur stomachum, quod melIa, quod onmes
Lautitias vincit, vincit et artifices.
Suavius alma sitis puris se inuitat in undis.
Quam vestra in toto nectare luxuries.
Ast suasor somni nobis sudorque laborque.
O qualem vobis otia nulla dabunt.
Deserat ille licet, fero veniatque vocatus;
Non nos sollicitos lectulus asper habet.
Vel veniat, solitaque artus aspergine tangat.
Interea occurrant quae peragenda prius.
Non nobis abit inuitis, querulosque relinquit.
Cedit sponte locum, tempore deinde redit.
Laude senum navi iuvenes se crescere gaudent.
Spectarique volunt, deminuique timent.
Ast sanctos, meritisque graves , annisque verendos
Justus honor iuvenum tollit in astra senes.
O quanta illorum perfundunt gaudia mentes.
Dum memorant aevi fortia facta sui.
Nec minus interea macti praesentibus orsis,
Pertendunt senii vincere desidiam.
Diis cari, pietate mera, et virtutibus almis,
Dilectique suis, rite patres patriae.
Tandem fatalis quando se admoverit hora,
Et veniet tenebris mors adoperta caput.
Non illos tellure premunt oblivia iniqua.
Quin durant saeclis innumerabilibus.
Illustresque vehit sublimi gIoria curru.
Et renovat famam sedula posteritas.
His tibi, care puer, fas est sine fraude potiri.
Care puer, magno de genitore fate.
Hanc tibi fortunam, haec rerum pulcherrima fata
Spondeo, tu meritis fac potiare tuis.
Dixerat, atque illam lustraverat aureus ignis.
Et circum radiis est redemita comam.
Tum vero Alcides totis ardere medullis
Visus, et ingentes pectore flare animos.
Quamprimum monitis se se ut praeberet honestis.
Virtutisque irer totus in arbitrium.
Qualis ubi sonipes generoso femine cretus,
Aetatis robur sentit inesse sibi.
Nondum fraena sciens, nondum fessore notatus,
Ludere tantum audax margine gramineo.
Si tuba terribilem sonitum procul aere canoro
Sustulerit, fixis sistitur auriculis.
Et pede pulsat humum, et vibratos contremit artus,
Et marte attonitus tangitur horrisono.
Tum memorat, si Diva mei, si tanta cupido est,
Et movet aetatis te pia cura meae.
Nulla mora est, te Diva sequor, tibi dedicor uni.
Suscipe tu vitae lubrica lora meae.
At Dea deterior vultu perstabat iniquo.
Et nova quaerebat conserere alloquia.
Ter conata manu iuvenem contingere, ter se
Subduxit torvo paene supercilio.
Tandem spreta abiit, sylvasque intravit opacas.
Ille bonae Divae iunctus erat lateri.
Aeternumque eius mansit mancepsque comesque.
Eius erat vivus, mortuus eius erat.
Donec sydereas fama penetravit ad arces.
Nunc ubi felicem vescitur ambrosiam.
Thoma meae dulcis lepor, et tutela Camenae;
Care puer, magni maxima cura patris.
Nunc mihi tu Alcides, nunc tu Jovis altera proles.
Tu quoque mi fies nobilis historia.
Jam tibi formosam molli languine malam
Cinget, non aetas tarda venire solet.
Jam te constituet divisa ambage viarum.
Sed tibi virtutis sola terenda via est.
Nil mortale tibi, nil fas spectare caducum.
Herculis exemplo iam modo pone gradum.
Ardua qua coelo condit se semita, quo non
Aspirant viles, frigida corda, animae.
Te decet ante omnes pulchra florere iuventa.
Ante omnes quando te bona fata fovent.
Te decet et magnos patris sperare triumphos.
O patris exemplis ingrediare viam.
Ille est virtutum norma, et certissima amussis.
Ante omnes ille est Amphitryoniadas.
Eheu quam crudae plane immemor ille senectae,
Immemor et morbos, immemor atque famem.
Horrendumque gelu, saevos interque triones,
Immemor et mediae tempora dira hyemis.
Dura expugnator circum castella sub armis
Nunc sedet, et vasto fulmine faxa ruit.
Defecere acresque viri, feruensque iuventus.
Ille animis rigidum constabilit senium.
O Dii, qui magnos hominum curare labores,
Et iustis orsis ferre soletis opem.
Hoc nobis servate caput, ne Sole remoto
Hoc tandem in tristes cuncta abeant tenebras.
Tu fili, factisque refer, meritisque parentem.
Non satis est claro sanguine te genitum.
Aequandum genus est virtutibus, i pede fausto.
Et tanto dignum te genitore proba.
Sed tibi post bellis aderit maturior aetas.
Tunc tu bella manu dexteriore petes.
Nunc te Musarum poscunt commercia, nunc tu
Redde aurem pulchris redde puer studiis.
Hic etiam invenies vestigia magna parentis.
Hic etiam exemplis illius ire potes.
O quoties illum iuvenem miracus Apollo est,
Et periit comites inter habere suos.
O quoties stupuere Deae, stupuere Camoene.
Atque suam cessit Calliopaea lyram.
Ille etiam vidit sapientum templa serena.
Tunc etiam peperit nomen in orbe sibi.
Nunc quoque Musarum memorem se iactat alumnum.
Mars illum quamvis sanguinolentus habet.
Care puer, patris cupidus praecepta capesse.
Nil patris est tanti sanctius imperio.
Nimirum ille nihil ducit te carius uno.
Deceptum partem non volet ille suam.
Maxima quae censet, quae praeclarissima credit,
Haec iubet, his docilem te bone dede puer.
Seu pacem, seu bella geres, te Musa sequetur.
Musa beat coelo, caetera mortis erunt.