Станіслав Оріховський
Зміст
Частина 2Частина 3
Panagyricus nuptiarum
Sigismundi Augusti Poloniae Regis.
Priore correctior & longe locupletior.
Addita est in sine Bonae Reginae luculenta laus.
Cracoviae
Lazarus Andree excudebar.
MDLIII [2]
Читайте також: Оріховський Станіслав. Панегірик на шлюб короля Польщі Сигізмунда Августа
Typographus lectori.
En iterum tibi damus Panagyricum Orichovii longe mutatum ab illo priore, quem Orichovius brevissimo tempore scripserat, ut morigeraretur peregre proficiscentibus amicis: adhunc porro scribendum adhibuerat tempus, & diligentiam: quem multis rebus ampliss. illustravit: dices sat scio, nihil te in eo genere unquam legisse iucundius, Parvo igitur aere magnam noluptatem eme: idem Polonice propediem a nobis expecta, quod tibi nunc Latine damus. Vale & fruere.
Errata
Ad locum de Cortinis regii thalami ubi veneris
Pro Gazam lege Casam, pro Gaze lege Casae,
pro Gazaque lege Casaque. pro in arca legi: in arcam.
pro Comparabat lege comportabat. pro pavore lege pavor.[3]

Illustri Domino Ioanni Tarnovio Comiti,
Ioannis Cracovien. Castellani Filio, Sandomiriae Capitaneo,
Ferdinandi Aut Regis Romani
Aulico.
Stanislaus Orichovius Ruthenus S. D.
Panagyricum cliens patris tui, clarissimi viri, ad te mitto: ut eius Ferdinandi Regis laudes cognoscas in cuius aula es illustri. Magnus, & memorabilis Rex cum caeteris rebus omnibus, tum quod in patriam nostram benigne effusus, en iterum alias nobis foelices ac faustas confecit nuptias, quas silentio praeterire, neque ius, neque fas est, ne vel ingrati erga tantum regem, vel ad illius officium muti esse videamur. Tibi porro adscripsi lucubrationem hanc, ut dum in aula Ferdinandi Reqis adolescentiam tuam traducis eleganter, cognoscas, quae te absente Ferdinande authore in patria tua gerantur. Cum enim sis unicus non solum praeclari patrimonii, sed etiam paternae haeres [4] gloriae, id spectare debes, qualis patria, qualem civem te sit habitura. In qua cum maiores tui Principatum semper tenuerint, te in ea quoque primas sequi, nec in ultimis consistere pulcherrimum fuerit. Ad id cohortentur te cum prisca maiorum morum exempla, tum patris tui viva, atque recentia. Meum autem in te studium gratum tibi esse cupio: proque mea erga patrem tuum observantia abs te peto, ut me in deditorum tibi numero habeas. Quod si feceris, dabo operam ne te paterni clientis poeniteat. Sed iam Panagyricum audi, quem non ille Atheniensis Isocrates, praeclarus eloquentiae author: sed Barbarus, ac Polonus scriptor confeci. Quem quidem cupio tibi esse commendatissimum. [5]
Pana. nuptiar. Regis Poloniae.
Panagyricus
Nuptiarum Sigismundi Augusti Poloniae Regis.
Puto vos scire ex me velle, quonam modo Regis nostri fuerint institutae, et confectae nuptiae. Tum etiam, quae ratio adventus reginae: qui illius excipiendi modus: quod hominum studium: quae spes, quae alacritas sub adventum illius in Polonia fuerit. Haec vos a me fortasse in hoc consessu vestro requiretis. Morem vobis geram, neque patiar vos tanti expertes esse gaudii, cui par haud scio an poterit reperiri. Narrabo ergo vobis rem iucundam auditu, eorum etiam cognitione dignam, qui [6] litteris servant res in Polonia memoratu dignas, idque faciam ut in [gr: panegeire], solet. in qua sedatis animis laetae traduntur, & accipiuntur res. Abstinebo igitur ab illo dicendi genere sublimi, perturbat enim animos. Humile etiam non atingam, extenuat enim res. Mediocri oratione erimus contenti, quae vos laetificet, ac omni spe deteriore levet. Quod sit munus meum videtis, nunc vestrum illud erit officium, has ut faventes audiatis nuptias, res ipsa sibi apud vos audientiam faciet, si & initium, & exitum nuptiarum volueritis peratente cognoscere, quibus neque sumptu magnificentius, neque apparatu splendidius, neque spe bona iucundius homines se vidisse, aut audisse, aut legisse [7] passim commemorant. Et ne prooemium narratione fiat prolixius, rem ipsam dicam.
Quod ut cumulate faciam, altius paulo rei explicandae causa repetam veteres illas, & proprias Austriacae domus laudes: in qua salutem terrarum orbis inclusit deus, unde humanum genus in rebus dubiis spem, in afflictis consilium, in perditis vero flagitaret auxilium. Haec est enim illa domus, quae non solum Germaniam, sed omnes vicinas gentes ad communem salutem est amplexa: quas illa affinitatibus, & cognationibus devinciens, non patitur dissidio interire. Eius rei testis est Germania, quam tot bellis civilibus afflictam, & perditam, recreat atque reficit, divina Caroli Caesaris virtus. [8] Testis est Hungaria, quam tot annos Ferdinandus rex contra furorem tutatur Turcicum. Testis est Booemia, quae civili motu sedibus suis convulsa, huius istius regis sapientia est constituta. Denique testis est Polonia, quae Austriaco foeta fanguine,clarissimos Principes, atque Reges, Germanis, Hungaris, Booemis, atque Polonis progenuit. Quae est enim Germana gens nota, & illustris, quae sanguinis sit expers Poloni? & quae ad Helizabetam Alberti regis, Austriae Ducis filiam, Casimiri uxorem, suum genus non referat. Ex hoc enim sacrato, ac regali fonte profluxerunt, ad hominum salutem, Bavari, renenses, Misnenses, Brandeburgenses & Pomeraniae Duces. Ex hoc [9] eodem ad suum caput reverso quasi rivo, nati sunt Maximilianus, Ferdinandus, & Carolus Austriaci Principes. Hi enim Anna Vladislai Poloni filia editi, Ferdinandi regis filii, Casimiri autem clarissimi habentur nepotes. Tanta rerum, & cognationum inter Austriam & Poloniam est vicissitudo, ut ultro, citroque inter sese unum atque idem commeet genus: ut modo ex Austria in Poloniam profluat, modo ex Polonia in Austriam tanquam ad initium ortus sui recurrat, ut mihi videatur Deus tanta necessitudine Austriam cum Polonia propterea iunxisse, ut una absque altera neque stare, neque salva esse posset. Qui enim quaeso Austria staret, nisi Ferdinando regi Annam uxorem genuisset Polonia? [10]
Nostra vero quae fors aut quae ratio futura fuisset, nisi nobis Austria alteram etiam Ferdinandi misisset filiam? ipsa profecto orbitate debilitati, non solum extincti, sed etiam oppressi fuissemus. Cum enim Elizabeta regina prior morte spes nostras fefellisset, idem Ferdinandus non magis Elizabetae quam Poloniae pater, altera filia Catharina orbitatem nostram est consolatus, quae collapsas in sorore spes nostras instauraret, suoque iusto cum rege nostro connubio desperare nos vetaret, ac pacem, otium, et tranquillitatem in Polonia constitueret.
Quod Ferdinandi regis beneficium in Polonos tantum est, ut non modo ego, qui nullus sum: sed ne illi quidem veteres Cicerones, atq; [11]
Crassi, possent verbis, quantum illud sit, exprimere. Etenim cum illa clarissima, &. imperiosa Iagellana familia ad unum Sigismundum Augustum sit redacta, quantus tandem metus ille fuit, in unius hominis mortalis, et caduci, anima tantum genus periclitari? quo genere (inquam) extincta olim in Ludovico Rege Hungariae, et Poloniae, regia stirpe, de integro Polonia est conditarum maiores nostri Vladislao Iagelloni Lithuano regi regnum tradiderant, ac illud maximis hostibus, periculosissimisque bellis, virtute, consilio, atque labore eiusdem nominis conseruarant. Qui decedens reliquerat imaginem no solum corporis, sed etiam animi sui Vladislaum filium: qui annos natus [12] duos, et viginti, duorum regnorum amplissimorum Rex fuit: Hungariamque, & Poloniam furori Turcico ad Varnam cum opposuisset, caesus ab Amurate in praelio cum Exercitu est, Quid Casimirus huius istius Vladislai frater, cui labori pepercit? quos sumptus non fecit? quae pericula non adiit? dum Daciam (Valachiam nunc vocant) contra Bayssetum Turcam defendit? Iam huius Casimiri illustres filii, magni autem reges nostri, Vladislaus in Hungaria, Ioannes Albertus, & Alexander, & Sigismundus in Polonia, in quo tandem discrimine non sunt versati, dum contra Turcas, Moschos, Scythas, atque Dacos nomen tuentur Romanum? Sed nimis longinqua sunt [13] fortasse quae commemoro? Adest Sigismundus Augustus Rex, Iagellonis inclyta Soboles, qui postrema pueritia Rex factus, maiorum suorum decori nulla in re defuit: qui nuper Daciam, non dolo, neque bello, sed iustitiae, atque clementiae fama devicit: illamque bellicosam, ac vere Romanam gentem, quae Turcas saepe fuderat: Mathiam Hungarum devicerat: Ioannem autem Albertum Polonum profligarat, ditionis suae nuper fecit mira benignitate fortunae. Tantum nomen Iagellonum est, tanta laus, tanta virtutis praestantia, ut quoquo te converteris, sive ad exortum solis, sive ad occasum, sive ad meridiem, sive ad septentriones, plurima virtutis monumenta huius inclytae gentis [14] reperias, et tamen tam potens, tamque salutaris orbi terrarum familia in uno Sigismundo Augusto his annis periclitabatur: cum nulla propagata sobole sustentaretur, prohibereturque a ruina. Quam rem miseratus Deus misit ex Austria iterum, non tam uxorem, quam alteram spem Poloniae regno: quae nobis Iagellonum gloriosam conservaret domum, illamque prole aleret foecunda, ac perpetuaret nunquam interitura sobole.
Qua in re vir excellens Nicolaus Radivilus Olicae Dux, Lithuanici Princeps Senatus, strenuam nobis, & fidelem navavit operam. quo internuncio Catharina Regi desponsa est, ac regina Viennae nobis est designata. Magna [15] profecto haec est: Nicolai Radivili laus, summi, et clarissimi viri: qui pronubus fuerit in connubio conciliando tali quo universa exhilarata est Sarmatia, tantaque laetitia affecta, ut non modo homines, atque urbes, sed sylvae ipsae mediusfidius, agri, atque fines regni laetificati esse videantur huius Reginae in Poloniam adventu: ut post: Poloniam conditam nulla regina maioribus votis, neque melioribus ominibus in Sarmatiam venerit. Quod ut foelix, faustumque sit nobis, Sarmatiae, patriaeque nostrae, ac omnibus christianis gentibus, atque nationibus, id omnes velle, & optare debemus. Qualem reginam, & quo genere prognatam, & quam ob causam in Poloniam missam habeamus, [16] audistis. Nunc quo studio, quo ornatu, quanto denique rerum omnium apparatu excepta a rege, regnoque sit benigne, attenteque audiatis.
Ferdinandus Rex cum statuisset pro veteri instituto Austriacae domus, Poloniae regno periclitanti opem ferre, nihil prius habebat, quam ut eam filiam, quam mortuo Mantuae Duce viduam apud se habuerat, cum Sigismundo Augusto Rege, Nicolao Radivilo internuncio collocaret. Sed cum & Nicolaus Radivilus Lithuanicae ditionis Pala tinus esset, & Ferdinandus regii honoris praecipuam curam duceret, optabat aliquem e regno ab Augusto ad se mitti, cum quo pro ratione regni filiam suam desponderet regi. [17]
Ad hanc rem deligtur Sacerdos, fide excellens Ioannes Prerebius Procancellarius regni: ac Viennam ad Ferdinandum mittitur: qui sacramento rogatam Catharinam regis nomine cum Nicolao Radivilo iussu Ferdinandi patris despondit. Et cum Ioannes Prerebius sacerdos coelebs esset, firmare communione lecti pro more regum sacramentum non potuit. Quare Nicolao Radivilo data erat provintia, ut ad speciem connubii regii una in lecto cubaret cum sponsa, praesentibus Ferdinando patre & fratribus sponsae. Quae acta, & transacta cum Ferdinando Viennae cum essent, ad Kalen. Iulii ab Augusto rege nuptiis ductus est dies: ad quem innitantur multi e Germania [18] Duces: Carolus autem Caesar inprimis, Proceres etiam regni ad idem tempus convocantur. Excitatur mirandum in modum Polonia hac nuptiarum fama: exardescitque studio visendae regina, ac illius obviis ulnis excipiendae. Ad eam rem non auro, non argento, non serico parcitur. Veteres recluduntur gazae, sanctius aerarium promitur in profusissimos sumptus. Feruent tabernae mercatorum, supellex praeciosa quaeritur. Pudet quotidianarum vestium: purpura, atque byssus exquiritur. Aureae, inaurataeque vestes, Frameae, ac Tyarae comparantur. Totum genus moechanicum cura, & vigilia nocturna, atque diurna occupatur. Perstrepunt officinae artificum. [19]
Certat materia cum opere in equis, virisque. Fabri mediusfidius ipsi non tum plus ferri quam aurifices auri per Poloniam omnibus exercebant incudibus: Ingens enim profusio fiebat pecuniae, dum spreto, & neglecto sumptu pro se quisque ad id certat, ut Catharinam, tanquam Deam quandam caelitus demissam, paratus, atque instructus excipiat. ad quam rem vir cum antiqua Nobilitate tum prudentia insignis Spitko Iordan de Zaklicino Regni thesaurarius profitebatur regi regnoque suam fidem atque operam. Qui summas regum opes esse dignitatem, & autoritatem cum duceret, omnes pecunias inferiores esse amplitudine regia putabat. Et cum magna rerum copia, publicam e regno [20] exrerminaret ille inopiam. Ne suis quidem profusis parcebat sumptibus: quibus se, suumque equitatum ita comparaverat, ut omnes questores Persicos, atque Turcicos apparatu superaret, caeterum tanto studio praeoccupatis omnium animis, Sigismundum Augustum febricula interpellat, ac praestitutam diem nuptiis illum obire vetat. Itaque coactus profert tempus in antediem Kalen. Augusti, & ad hanc eandem Catharinam differt. Instante die Catharina a patre dimissa cum Ferdinando fratre Vienna iter ingreditur: Maximilianus etiam frater illius maior se consequuturum pollicetur. Et cum Olomuncium aduentaret, rex illi Cracovia obviam misit tres lectos [21] Senatores suos, Andream Noskovium Plocensem Episcopum reverendum aetate virum. Tum Foelicem Srenski Plocensem Palatinum fide, & nobilitate clarum. Denique Ioannem Ocescium Cancellarium consilio, & lingua promptum. Hii tres tum simul illustri cum equitatu Olomuncii Catharinae occurrerunt, illique adventum in Poloniam foelix, ac faustum precati, omnia ad illam detulerunt officia viri regis, Dum haec Olomuncii aguntur, rex duas clarissimas, & primarias in regno foeminas obviam uxori misit: unam Sophiam Christophori Sidlovicii Cracovien: Castellani viduam. Alteram vero Barbaram Petri Kmithae Cracovien. Palatini coniugem splendido [22] cum equitatu, Petro Boratinio equitum illorum magistro. Interea Rex falso edoctus Maximianum fratrem uxoris aduentare, Ioannem Drohoiovium Cuiaviensem Episcopum Oswiecimium cum turma equitum miserat, qui illum in illo confinio exciperet. Verum vanum illud Episcopi iter fuit. Maximilanus enim priusquam Olomuncium attingeret, morbo impeditus, ex itinere Viennam redierat, non sine grandi molestia Augusti regis: qui tanti regis praesentia magnopere iuvari suas nuptias, ornarique putabat. Nihilominus pompam adornat forma, & specie visenda. Proque hoc illius studio ex omni Polonia, ac Lithuania Cracovia concursus fiunt. Completur urbs. Adsunt etiam [23] Tisinensis, Bregensis, ac Olesnicensis e Silesia Duces. Inter hos Albertus Brandeburgensis Marchio, Princeps Prussiae, ut Mars alter, splendore, & ingenio militari vehementer excelluit. Tum ab Iulio tertio, M. Antonius Maphoeus, & a Carolo Caesare Legati missi veniunt. Praetereo alias legationes illustres, quibus hae nuptiae sunt celebratae. Ingens decus adventanti conciliatur reginae, pompaque instituitur tanta celebritate digna. Et quoniam alii aliis rebus visuntur, Polonis: equitatu, quo plurimum possunt, congressus celebrare publicos mos est. Itaque triduo ante adventum reginae Rex omnem suum equitatum ultra Cleparianum recensuit, ac secretos a satellitibus [24] aulicos, in hunc modum disposuit, ut singulos aulicos ornatu Hungarico, singuli sequerentur in equis hastari pueri, omnes cristati, variisque, & proiectis in altum Gruum ac Struthionum redimiti pennis. Ordinem aulicorum ducebant Lucas, et Andreas Gorcani comites, magna regni spes, Tum Stanislaus Lwowski: & Casper Zebrzidowski & Anselmus Gostomski: Hos sequebatur ordo, quem claudebant Martinus Herborthus, & Petrus ac Stanislaus Barsones cum Garnis aulici illustres. Porro aulicorum satellites rex contulerat unum in agmen, splendidum armis, equis, virisque. Talis census aulae eo die fuit. Postridie bene mane regina cum Ferdinando fratre Balicium [25] venit: villa haec urbi vicina Bonarorum est: quam ipsum L. Lucullum aedificasse diceres, ibi lavit, ac pernoctavit. Quo loci Rex illi miserat auream Rhedam cum equis octo rhedariis, auro multo praeditis. Mane ipso illius adventus die, quae fuit sabbatum a feriis divi Iacobi primum, excitantur classico milites, ruunt in campos equites, ac pedites sese portis effundunt, omni ornatu, apparatuque bellico parati, atque instructi. Quorum fulgentia arma, splendorq;, severissimi etiam viri oculos facile perstrinxisset.
Episcopi ante omnes suas producunt in aciem turmas. quorum princeps Nicolaus Dziergovius Gnesnen Archiepiscopus, & regni [26] Primas, trecentos lectos in armis ostendit equites. Hunc consequitur Andreas Zebridovius Cracovien. Episcopus paulo impari numero: sed splendore plane pari. Deinde loannis Drohoiovii Cuiavien. Episcopi succedunt: cohortes, in quibus a viro virum lectum fuisse diceres. Tum Andreas Zarnkovius Posnanien. Episcopus, cum nobilitate sua, tum robore militum conspicuus. Hoc loco ponendus erat Andreas Noskovius Plocensis Episcopus, sed is in comitatu reginae aberat, cum Foelice Srenski Plocensi Palatino, & Ioanne Ocescio Cancellario, ac cum Petri Kmithae instructis non tam ad pompam, quam ad pugnam equitibus. Iam Iacobus Uchanicius, magnum Episcoporum [27] in Polonia supplementum, & ipse addiderat Episcopali agmini manipulum satellitum illustrem. Denique Stanislaus Hosius, Varmiensis Episcopus, vir bonus, & doctus condecoraverat ipsum hunc Episcoporum coetum. Ex minoribus quoque sacerdotibus Ioannes Prerebius Procancellarius, & Georgius Podlodovius Secretarius Regius, huic Episcopali agmini decora quasi addiderant corollaria.Sacerdotes senatorius sequebatur ordo, in quo principes Ioannes Tarnovius Castellanus, & Petrus Kmitha Palatinus Cracovienses duo magni, atque spectati viri fuerunt, deinde Nicolaus Odnovius Sendomiriensis: Martinus Zborovius Calisiensis: Tum tres [28] Coscielecii, Siradiensis, Lanciciensis, & Wladislaviensis