Panagyricus nuptiarum Sigismundi Augusti Poloniae Regis. Частина 2

Panagyricum cliens patris tui, clarissimi viri, ad te mitto: ut eius Ferdinandi Regis laudes cognoscas in cuius aula es illustri. Magnus, & memorabilis Rex cum caeteris rebus omnibus, tum quod in patriam nostram benigne effusus, en iterum alias nobis foelices ac faustas confecit nuptias, quas silentio praeterire, neque ius, neque fas est, ne vel ingrati erga tantum regem, vel ad illius officium muti esse videamur. Tibi porro adscripsi lucubrationem hanc, ut dum in aula Ferdinandi Reqis adolescentiam tuam traducis eleganter, cognoscas, quae te absente Ferdinande authore in patria tua gerantur.

Станіслав Оріховський. Panagyricus nuptiarum Sigismundi Augusti Poloniae Regis

Sacerdotes senatorius sequebatur ordo, in quo principes Ioannes Tarnovius Castellanus, & Petrus Kmitha Palatinus Cracovienses duo magni, atque spectati viri fuerunt, deinde Nicolaus Odnovius Sendomiriensis: Martinus Zborovius Calisiensis: Tum tres [28] Coscielecii, Siradiensis, Lanciciensis, & Wladislaviensis: denique Ioannes Meletius Podoliae Palatini. Hos sequuntur Castellani qui has condecorabant, ornabantque nuptias. ut Petrus Zarnkovius, Posnaniensis: Petrus Zborovius Sendomirien. Georgius Conarski Calisiensis, Stanislaus Matieiovius Voiniciensis & aulae Sceptriger regiae. Spitek item Iordan Sandecensis, supremus regni quaestor, de quo superius est dictum. denique Valentinus Biecensis: Nicolaus Miskovius Radomiensis: Ioannes Boner Chelmensis: Florianus Zebridovius Oswiecimensis: Nicolaus Lutomirius Cechovien: Nicolaus Radieiovius Gostinensis. Et Ioannes Tomicius Rogosen sis. [29] denique duo de Kretkow fratres: Compluresque alii senatorii ordinis viri, quos enumerare longum est, & non necessarium. Aderant tamen frequentes. qui cum praesentia sua, tum copia ornabat: hanc, augebantque pompam regiam. Post hos sequuntur Lucas, & Andreas Gorcani fratres visendo apparatu, ut omnium consensu facile tulerint his illi nuptiis parteis priores. nihil omnino nugarum in illorum equitatu fuit. Tanta enim cura suas apparaverant turmas, ut neque virum alio equo: neque equum, alio viro indigere diceres, ordo, & forma regiae turmae persimilis fuit. Post singulos enim tres ornatissimos equites, tres hastati, & scutati sequebantur pueri, plurimo auro, veste [30] et excelsis alitum pennis ornati. Haec Gorcana turma tulerat laudatae huius regiae pompae decus. Sed haec laus Gorcanae familiae patria, & avita est. Viguit enim semper in hac familia disciplina equestris, praecipuumque Gorcanorum decus illud fuit, splende re, ac praestare apparatu equestri. Gorcanis proximi fuere quatuor de Dzialino Pruteni fratres, qui alteram Italico, alteram Hungarico cultu turmam ducebant, viris, et equis illustrem: post hos Prutenus Zema Germanico ritu adaequabat aliorum laudem. Sed ego in hac tanta rerum admirabilium luce caecutio, cum tot illustrium virorum, splendore captus, obvius imprudens alios praeteream; alios vero absq; [31] discrimine ponam. Stanislaum enim Ostrorogum in hac illustrium virorum turba pene praeterieram. quem ob vetustatem familiae, & ob illius apparatus splendorem in principibus iure ponere debebam. aderat enim, turmamque ornatissimam ducebat viris, & equis insignem, magnumque huic pompae addiderat ille decus. Iam Gabriel Tarlo cum caeteris rebus, tum duobus Nepotibus Io anne, & Nicolao Praemisliense uexillifero spectatus vir admodum fuit. Hieronymus etiam Businius Cracoviensis, et Stanislaus Orlicus Russiae Salinatores ornati viri hoc in numero fuerunt. Sed quid ago? aut quo me refero? Non homines, sed stellas dinumerare videar, si ordine persequar [32] qui viri, qui heroes ad illam celebritatem nuptiarum ex Polonia convenerant, aderant enim illustrium familiarum viri Tarnovii, Zarnkovii: Ligessones, Ossolinii, Herborthones Stadnicii, Lassocii, Olesnicii, denique viri fortes, ac strenui Christopherus, & Prezlaus Gnoiensci, caeterique quos generatim ponere cum res ipsa, tum ratio instituti operis me cogit. Ne non Panagiricum nuptiarum dicere, sed catalogum hominum canere videar, quod cum re ipsa absurdum, tum ab hoc, meo instituto alienum est, praesertim cum Lithuani quoque praetereundi non sint, de quibus paucos ponam de multis, ut Virsilum CastellanumVilnen.: ut Kisgalum, ut Chodkevicium Succamerarium [33] nam de Nicolao Radivilo dicam alio loco. Hii tres Lithuaniae Proceres plurimum huic addiderant pompae. Ipsi quoque e Silesia, Pomerania et Prussia duces, decenter prodierant instructi Copiis omnibus permiscue in aciem ad Lobzovium ultra Cleparianum productis, rex suas quoque copias educit, negotiumque Floriano Zebridovio Oswiecimiensi Castellano dat, agmina per legiones, atque turmas digerendi, quae ille iussus scienter administravit. Primo enim loco posuit aulicos a satellitibus secretos, eo modo, et eo ordine, quo erant nudiustertius, ut iam est dictum, a Rege ipso dispositi. Post hos, regios pueros insignes equis, & albo Hispanico cultu: tum equestres satellites regios, [34] dextra ducentes optimos, & exornatissimos Turcicos, & Hispanicos equos auro gemmis atque monilibus onustos. Post hos cubicularii sequebantur regii Hungarica specie, hii auro, argento, vesteque praetexta fulgidi, regium claudebant agmen, quo nihil neque dici, neque fingi speciosius potest. Alteram legionem Zebridovius confecerat ex delectis Senatorum satellitibus, cuius aciem exornabat Gorcana turma insignis, & illustris: quam vere legionem Martiam appellares. Tertia legio aulicorum satellitum. Quarta Episcoporum. Quinta Germanorum. Sexta vero permiscue licet, minime tamen vulgaris turbae fuit. Porro peditatus varius fuit per classes divisus. Primo loco fuerunt [35] eo fuerunt Cracovienses nobiliores cives. Secundo Italici homines. Tertio mercatores, tum Casimiriae pedites. Denique Clepariano, & Stradomiae plebes. Numerosus hic peditatus admodum fuit, glandibus atque tormentis instructus.

Читайте також: Оріховський Станіслав. Панегірик на шлюб короля Польщі Сигізмунда Августа

Exercitu omni hunc in modum disposito, Rex proficiscitur ex arce in Principum, & Senatorum nobili comitatu cum Bona matre, ac regina Hungariae, & illius filio, & cum sororibus tribus: ad Lobzoviumque ad exercitum venit. Quo in loco duo illi tabernacula fuerunt posita, inter quae via panno rubro strata erat. Interea Catharina Balicio profecta mediam se curru legionibus infert, magno praeeunte comitatu [36] dextra adaequitabat illi Ferdinandus frater, sinistra vero Nicolaus Radivilus tanti inceptor, & confector connubii, quae etiam causa fuit, cur ille in Senatorio non interfuerit equitatu. Reginam Princeps excipit Aulicorum insignis legio. Tum altera ordine. Deinde caeterae. Ingens exoritur clamor undique salutantium, ac adventum illi congratulantium. Sed haec pompa admodum lenta fuit, propter confertissimas legiones, ac pulveris, & solis vim. Nimium enim lunone secunda, ac sudo coelo haec agebantur omnia. Tandem est ad tabernacula, regisque stativa perventum: statur, ac Rheda sistitur: cumque Catharina descendisset, rex illi obviam e tabernaculo cum omni suo [37] comitatu prodit, uxorem, at illius fratrem Ferdinandum salutat, ac dextram iungit. Idem faciunt caeteri. Interea Ioannes Prerebius Procancellarius luculenta oratione regis nomine adventum reginae gratulatur. Capita autem gratulationis petivit ab laudibus Austriacae domus: quibus pertexuerat Iagellani nominis quoque decus, absolverat vero illam communi totius regni gaudio. Magnum hic vir eo tempore ingenii sui documentum dedit. Nam & Viennae pro amplitudine regia graviter omnia negotia Radivilo socio cum Ferdinando de nuptiis transegerat: & hoc ipso tempore ita peroraverat, ut veteres illos. regni Poloniae Cancellarios, Tomitios, Choiennios, atque Matieiovios [38] laudatos viros nobis re ferret. Salutata hunc in modum regina, illae currus, Rex autem cum Ferdinando equos conscendunt. Rex cultu Hungarico, Ferdinandus Hispanico currum praecedunt. Regi a sinistra Ioannes Sigismundus sororis filius eques incedit. Post regem armiger regius scuto regio insignis sequitur. Igitur itum in urbem continenti agmine est: cuius initium in Clepariano, finis vero in arce fuit. Currus interim inter medias phalanges procedunt, delecti pedites circum currus ibant, caeteri autem editum arcis montem conscenderant, ac inde glandibus, et tormentis quatiebant aera, urbemq;. Omnes domus, atque urbis vias homines visendi, studii, insederant. [39]

Nemo in tanto hominum numero est repertus, qui huic decori simile se usquam vidisse aliquando diceret. Ferunt, Buda capta Solymannum Turcam ex omni exercitu splendidissimos viros delegisse, quibus cum Budam intraverat: sed tamen idem illi qui id viderunt, nullo modo illuni splendorem Turcicum cum hoc Polonico conferendum putant. Sed hoc illi viderint.

Regina curru in urbem inuecta, comitante Bona matre, & sororibus regiis, per medias acies arcem ascendit, ac in aede Stanislai, sacris de more exosculatis, ab Andrea Zebridovio Episcopo Cracovien in corona sacerdotum accurata oratione salutatur. Qui ante omnia Deo optimo Maximo egit [40] gratias, quod summorum regum coniunctionem connubio tali potissimum devinxerit. Deinde quam illius adventu exhilarata sit Polonia docet. Tum illi adventum gratulatur ornatissimis verbis breviter commemorans, quam spem Ecclesiae Dei: quam salutem reipub: illius pollicerentur nuptiae, denique ad tuendam pietatem reginam est cohortatus. Hanc enim solam decus, & ornamentum reginarum esse gravissimis probabat sententiis, ad extremum se, sacerdotesque cum suos, tum regni in clientelam illi, atque in curam dat. Digna haec fuisse oratio dicitur cum Andrea Zebridovio erudito viro, tum vero rantorum Regum, & Principum conventu. Sacerdotes deinde [41] modulatis carminibus adventum illius in aede concelebrabant. Et cum advesperasceret, inde digressi, per thalamos divisi, via, & pompa requierunt defessi.

Postridie mane a Nicolao Dziergovio Archiepiscopo nuptiale adornatur sacrum: cuius munus in Polonia est, reges, & reginas coronare. AEdes ipsa Stanislai multa veste stragula, inavrataque consternitur. Editus etiam locus coronationi aede in media apparatur, summa cura, atque diligentia. 1. Lutomirii Bresinensis Castellani, cuius erat munus ornandi, sternendique templa, atque athria praeciosissima veste. Sub sacrificii tempus, prodeunt e thalamis coronatus rex, & Catharina vidua exteriore veste nigra, interiore [42] interiore vero aurea nuptiali vestita, quam deducebat Ferdinandus illius frater. Hanc consequitur Bona mater cum filiabus, & nobilium matronarum turba. His praeeunt Principes, & Senatores regni cum regiis insignibus: Ioannes Tarnovius coronam ferebat. Petrus Kmitha sceptrum.

{*Sigismundus volscius gladium} Nicolaus Odnovius malum aureum. *Alii item alia. In aedem cum mundus est perventum, recta pergebant ambo ad Archiepiscopum ante aram indutum sacra, religiosaque veste. Cui rex obtulit Pontificium diploma Iulii Pontificis: secundum quod potestatem sibi petebat dari matrimonii ineundi, & cum sororis suae patruelis filia, et cum prioris Elizabetae uxoris suae sorore. Quod etiam est factum [43] Archiepiscopus enim cum se illi ad genua submissent, utrumque ab incoestu absolvit: & idoneos esse ad connubium de sententia Pontificis pronunciavit. Catharina mox ut absoluta fuit, viduitatis suae vestem ante aram deposuit, ac in nuptiali veste fidem de integro marito regi, authore Archiepiscopo, despondit: ac uterque sacramentum Viennae utrinque per legatos datum, ultro, citroque confirmat. Accepta, & reddita connubii fide, rex, & regina duobus tribunalibus in conspectu omnium consederunt, deinde inter sacrificandum ab Andrea Zebridovio Cracoviensi: Et ab Ioanne Drohoiovio Cuiaviensi Episcopis, illius coronationis administris, regina ad aram admota, in [44] Episcoporum coetu inuncta primo: deinde ab Nicolao Dirgovio Gnesnensi Archiepiscopo coronata est more maiorum, quod illi, nobisque foelix sit, atque faustum. Et cum illi sacramentum Christi Dei nostri Archiepiscopus communicasset, illud sacrum nuptiale fuit peractum, quod Ioanne Virbkovio chori regii magistro, tanto vocum concentu a symphoniacis modulatum fuit, ut non Iosquini modo Belgici: neque Adriani cantores Gallici, sed Musae ipsae novem suo cum Apolline ad cantum illorum siluissent oblitae cytharae, plectriq;. Fecerat autem modos Venceslaus Samotulinus regius Musicus, cui ad summam artis praestantiam nihil praeter vocem defuit. A sacrificio templo omnes [45] discedunt, ac prandium petunt, discumbitur: medium se collocat rex, dextra Ferdinandus, hunc pone Papae & Caesaris Legati. Tum Prussiae dux, deinde ordine reliqui sequuntur Duces. Sinistra vero Catharina recubuit. Infra Bona mater, ac regina Hungariae cum filio. Tum sorores regis. Deinde matronae pro loco, & honore quaeque fui viri accumbunt. Regii vero honoris insignia Lucae, & Andreae Gorcanis traduntur, quorum Lucas sceptrum: Andreas vero aureum malum reginae inter epulandum gestabant: qui honos Gorcanis a rege ipso habitus amplissimae laudi illis tum fuit. Hunc in modum procurante Petro Kmitha Palatino, et regni sceptrigero summo, [46] discumbebatur in accubitu, cui ob administrandi negotium ultra Stanislaum Matieiovium Voiniciensem Castellanum, & aulae sceptrigerum, adiuncti erant a rege quatuor periti rerum aulicarum viri: Valentinus Dembienski Biecensis. Nicolaus Miskovius Radomiensis: Florianus Zebridovius Oswiecimensis: Et Nicolaus Radieiovius Gostinensis Castellani. Hi praediti sceptris providebant cuncta in regia his nuptiarum diebus. Igitur epulatur magnificentissimo Triclinio, auro & argento, multaque veste stragula constrato. Dies hic hilaris sumptus a rege & convivis est. Sed quod Catharina ad aram communicaverat, nullus in aula ludus, neque chorus ob religionem eo die [47] fuit. Postridie mane philosophorum collegium reginam adit, ac illam frequenti athrio docta ad modum, & accurata oratione salutat: quam pro collegio habuit vir bonus, & spectatus theologus Benedictus Cosminius.

Pro regina respondit Ioannes Langus Silesius, collaudataque collegii fide, magnis laudibus gymnasium Cracoviense ornavit: illudque seminarium omnium virtutum in Polonia appellavit. Itur deinde in triclinium, ac prandetur eo modo, & ordine quo pridie pransum fuit, et ut in pauca hunc diem conferam. Post coenas & post certamina, & ludos, sternitur genialis lectus in interiore thalamo, rara, & non alias uti ferebatur, visa apud reges cortinarum magnificentia. [48]

In quibus ut ortus nostri autores, ita calamitatis parentes Adam, & Eva, ad effigiem veritatis stabant textu depicti, ambo per omnes cortinas auro praetextati. Et quoniam illae primorum parentum effigies praeter caeteras res visendas admirabili fuerunt materia & opere, eas ad Cebetis instar demonstrabo, ut inde cum opus ipsum praeclari artificis: tum vero ingenium optimi regis pernoscatis, quod ex studio ipsarum, rerum potissimum cernitur. In prima cortina ad caput genialis lecti, parentum nostrorum contextu expressa foelicitatis cernebatur effigies, in qua foelices illi cum essent, non erubescebant nudi. Porro utriusque nuditas ita commovebat animos ut viri Evae, [49] Adamo vero lascivae introingressae arriderent puellae. Aperta enim pube ille viri, haec foeminae sexum sinu ostentabant pleno.

Secunda cortina arboris pomum, & serpentis referebat suasum, tanta arte, ut & serpentis fallacias: et Evae gulam: & Adae peccatum loqueretur ipsa cortina.

In tertia repraesentabatur exilium illud nostrum miserum, & calamitosum. Hic fugam Adae, & trepidationem Evae, tum Deum iudicem iratum perhorresceres, teque damnari una, ac de te sententiam ferri spectans diceres, ita omnibus umbris, ac partibus cortina peccatum Adae, & iram Dei in nos exagerabat. In quarta labor, & dolor noster ob oculos proponebatur. Adam infoelix [50] mortali indutus pelle, patria pulsus, alienam colebat terram gravibus rastris. Eva vero proterva humilem horrida in pelle servabat Gazam, geminam circum sinum educans subolem Gazae cespite culmen congestum cernebatur: tum variae circumquaque, supraque insuetae volucres obstrepebant Evae: Gazaque volabant, peccatum exprobrantes, ac illi insultantes exuli. In quinta gratum Deo Abelis sacrificium, Caini contra ingratum proponitur: impii fratris irarum causae. Videres furentem Cain dentibus mordere manum praeiracundia: quam illi a tergo mulieris specie docta artificis textu depinxerat manus.

In sexta impius frater impetum facit iustum in Abelum, quem ille sinistra [51] arripit vertice, dextra vero illum mento mactat equino, promptum ad caedem, & ad mortem paratum. Hic mira imitatione expressos cerneres instantis tyranni vultus: inflatas cervices: furiosos oculos: turbatam faciem: horrentes comas, ictus denique ipsos furiis agitatos, ac in fratrem contortos. In septima, coelo prospicientem in terras, ars incredibilis effinxerat iratum deum. Iacebat in conspectu Abelis cadaver tetrum cruore: ac pallore foedum, horribile visu. Ex adverso stabat adornans fugam sceleratus Cain, quem depraehensum caedis, consequitur iuxta, desperatio: deinde indignata ultio muliebri habitu. Praeclara effigies, quae docet impiorum fratrum tristes semper [52] fuisse exitus. In octava, docetur, quam mali corvi malum sit ovum. Scite enim expresserat artifex, quam scelerata fuerit Caina soboles. Ibi videres virgines ad stuprum rapi ingenuas: violari matronas: diripi urbes: privatas eripi res, caedes edi: ac vi rem plane geri: ut haec soboles illo dignissima fuerit patre. In nona cortina versabatur vindex ille malorum, et fautor bonorum divina specie Deus, ambulans cum Noe: & diluvium illi pollicens, quo sceleratos illos esset obruturus. His formis, atque figuris motus modo, & lingua defuit, caetera ad veritatis effigiem proxime accedebant. Hic ornatus thalami fuit, tanto rege dignus. Et quoniam fidelem navamus nunc operam eis, [53] qui aut abfuerunt: aut haec propter reverentiam regii thalami non viderunt, addam de Noach patre reliquam historiam, eodem contextu descriptam. quod ut faciam, educam vos e thalamo paululum; deinde mox huc revertar: ac per intermedium vestibulum, legatione in Egyptum Mosis: eiusdem cum Pharaone colloquio: Tum Israelis transitu: data lege, ac bello Amalechico per cor tinas auro praetextas amplissime exornatum in athrium vos introducam grande, quod ante vestibulum ipsius thalami est: & in primis iratum deum Cainitis vobis ostendam. Noach patri de arca praecepta dantem: ac modum arcas praescribentem. Haec admirandi operis cortina pendebat ad caput [54] athrii. In secunda ita aedificabatur arca, ut modo non fabrorum, & securium exaudirentur in opere sonitus. In tertia cogebat in arca animalia Noe: victumque comparabat, ac se suosque in arcam includebat. In quarta, ruptas coeli Cataractas, apertasque abyffus, ac effusam coelo hyemem videres, cum fulgurum, fulminumque vi: quibus impiam sternebat pavore sobolem: quo in loco turpem fugam Cainitarum conscientiae testem cerneres: alios arbores redundantibus aquis inscenderet alios, editas rupes capere: alios vero altos montes petere. plena tumultus haec fuerat cortina: perterre faciebatque spectatorem, ut is quoque stupidus ad tam horrendam effigiem metueret sibi [55] a diluvio, arcamque cogitaret. In quinta compositi fluctus aquis diminutis cernebantur. Tum victimae caesae, & admoti altaribus ignes, ac directum ad coelum sacrificium, placatusque deus insignem in opere ostentabant artem, quam in cortina mirandum in modum condecorabant illa exstinctorum hominum cadavera flaccida, & aquis putrida, & rancida. Nihil unquam poterit a quoquam vero similius excogitari. In sexta benedicitur Noach, irisque effulget coelo, signum pacis & charitatis dei in nos, triplici specie: una aquea, diluvii horrendi memoriam nobis conservans. Altera pallida, crucem Ecclesiae nunquam defuturam pollicens. Tertia vero ignea, cuius non comparet finis, [56] aeterna impiorum supplicia nobis designat. Haec fuit cortinarum admirabilis ars, atque feries, quae docent quo animo, & qua mente Sigismundus Augustus sit praeditus, qui sibi tot, & tantis exemplis in thalamo, & in omni suo athrio iram vindicis dei ob oculos proposuit. ut sive dormiat, sive vigilet, & noctu, & interdiu illi regi regum subiectum se esse cum uxore sua cogitet, apud quem, peccato sua sunt semper parata supplicia. Sed nos revertamur iam in thalamum: ceptosque regi nostro canamus hymenaeos. Apud genialem lectum magna principum, & senatorum frequentia, tradebatur de more nupta Regi ab Baltazaro Prunicio, Vratislavien. Episcopo, [57] patris sui nomine, ornabaturque verbis amplissimis.