Шимон Шимонович (Симон Симонід)
Festa Zamosciades celebrat conuiuia Princeps
Et renovat magnae munera laetitiae.
Qualia par soceris generum renovare vocatis,
Acceptae lautum coniugis hospitio.
Dicite Pierides, neque enim vos defore vestro
Heroi blandis addecet officiis,
Dicite, qua pompa, quo vos sistetis honore,
Quo cultu vester gestiet ire lepor?
Non ego vos credo, quae pulchra modestia vestra est,
Inter convivas velle sedere viros.
Qua proceres, qua lectus eques, qua flos sedet omnis
Regni, quo nullum Sol videt eximius.
Non epulis duci vestrum est, non pocula plena
Читайте також: Польські письменники XVI-XIX ст. з етнічних українських територій і їх роль у збагаченні словникового складу польської мови за рахунок українізмів
Siccare, aut mensae quaerere luxurias.
Non choreis, quanquam choreis Helicona soletis
Lustrare, hic operam insumere censuerim.
Talia Sarmatides melius ludicra puellae
Praestiterint, longo syrmate Sarmatides.
Scilicet appensam ex humeris cytharamque lyramque
Sit potius vobis, aptaque plectra fidi.
Ni, quod forte manu quoties tractastis eburnam
Aut cytharam, aut curuae grandia fila lyrae,
Magna Zamosciadae quis nomina iactarentur,
Nomina coelorum proxima culminibus.
Semper se obtulerint Mavortia gesta canenda.
Et quae magna Heros praestitit arte togae.
Ut leve sit munus molles resonare Hymenaeos.
Dum maiora vocant, paene minora tacent.
Non tamen immunes, non mutas esse Camaenas,
Nec stando studium perdere velle decet.
Nec vero Heroum sunt maxima seria sola.
In mediis splendent, seria multa, iocis.
At vos vel paries iam fecerit iste disertas.
Inclyta qui paries picta habet ora virum:
Queis exornari noster sua gaudia Princeps
Quaesivit, causa non sapiente sine.
Huc oculos adhibete Deae, huc deflectite carmen.
Non procul a pictis carmen imaginibus.
Sic ego, sic Divae blanda sunt voce secutae.
Et digitum Clio verterat ad tabulas.
Haec quaecunque vides signata coloribus ora,
Vultibus e vivis transtulit apta manus.
Atque illi Divum numerum iam sedibus augent
Aethereis, vitae post pia fata suae.
Noster at his soceris gaudet laetissimus Heros.
Affines virtus quos sibi vera dedit.
Hic qui subducto vultu, qui fronte severa,
Vivacique oculo, canicieque brevi,
Imminet auratis foribus, laquearia subter,
Conspicuus vestis simplicitate suae,
Hic ille est ingens Tarnovius, ille vel Indis
Cognitus, armigerae munere militiae.
Mox gelidos Marte indomito pulsare Triones,
Seu solitus Moschum, seu solitusue Scytham.
Atque Gethem, innumeris quamvis Gethes ibat in armis.
Parva manus tamen hos fuderat innumeros.
Testes albentes constratis ossibus agri.
Testis Obertini sanguine pinguis humus.
Artis opus fuit hoc, Ducis et solentia summa.
Ars facile immensis viribus ora domat.
Nec minus ille domi, si quando laeta vocabant
Munia, paxque rotis fulserat in niveis,
Consiliisque opulens, rerumque gravissimus auctor,
Et iuris cautus fraena tenere manu.
Ad nostros idem facilis se flectere lusus.
Illius hic primis crevimus auspiciis.
Barbariemque eluctatae, caesasque tenebras,
Vidimus hic nostros molliter ire pedes.
Hoc patruo magno neptis nunc pulchra superbit.
Quae modo puIchra bono nupta Zamosciadae est.
O Pater, o lux sola domus, o gloria prima.
Te, nomenque tuum, fama perennis habet.
Invida sed longam stirpem tibi fata negarunt.
Nam servauit opes filia sola tuas.
Non tamen inferiore loco fortuna recepit
Se tua, nec titulis deteriore tuis.
Ostroviis Ducibus, Ducibus queis Russia avitis
Assurgit, coeptis usque ab originibus,
Filia connubii postquam concessit honore,
Transtulit ad generos remque domumque tuam.
Quare haud immerito, vel cum iam lumine functus,
Depicta tacitus cerneris in tabula,
Cernitur Ostrovius iunctus tibi maximus Heros,
Olim coniunctus militiae studiis.
Constantine senex, tetrico te noscere vultu,
Et datur hoc multo crine comante gena.
Tu Moschum fraenare ferox, tu vertere turmas
Doctus, et hostili sternere caede solum.
Millia quot celsam profligas victor ad Orsam.
Militis haud ullo vulnere paene tui.
Quot veritisque acies, rapidoque in flumine merfas.
Quot captiva trahis colla prehensa Ducum!
Scilicet ante tuum nullo superabile bello
Magnanimum robur senserat ante Scythes.
Non bellare Scythes, non campo credere aperto,
Sed raptu, & volucri fidere fuetus equo.
Tunc numero fretus, campestribus arduus aruis,
Olszanicza vago qua trepidat fluvio,
Explicuit Mavorti aciem, pugnamque.
Sed cito quam explicuit, tam cito damna tulit.
Exuperat res gesta fidem, numerusque cadentum.
Cum tamen e nostris vix minus ulla cadit.
Fortunate senex, cui se Tarnovia iunxit
Et Domus et virtus, & bona spes generis.
Nunc super usque novis surge auctior incrementis.
Tarnoviis iuncta gente Zamosciada.
Cuius vel summo virtus se exaequat OIympo,
Et splendor toto nominis orbe volat.
At sibi iam facies Stephani augustissima visum
Avocat, o magni Regis imago mei.
O quam dulce tuis saturari obtutibus, o quam
Os oculosque tuos cernere pervolupe est,
Et maiestatem revereri, et figere mentem,
Et dium ex vultu nescio quid capere
Sed tua facta modis tenuare ingentia parvis
Dedecet, aut curris laudibus atterere.
Olim alias pleno liceat te dicere versu,
Inque tuum nomen libera vela dare.
Nunc sat erit, quanto tu semper promptus amore.
Heroem in nostrum, quamque benignus eras.
Maxima virtutem eximiam cognoscere laus est.
Nec minor, inuentam furgere velle pati.
Virtuti innixi pollentum saepe virorum
Usque polo Reges inseruere caput.
Ergo tuo emicuit splendore Zamoscius Heros.
Nec minor ex illo lux tibi nempe data.
Hunc opibus, hunc tu titulis, & honoribus ornas,
Hunc dono magni denique coniugii.
Affini ut sese tanto iactaret amico.
Nam virtus socero vel Jove digna satis.
Sed cita mors & te nobis, & post tua carpsit
Heu nimium viduo dona Zamosciadae.
Ille tui careat licet, te coelica regna
Detineant, cura non caret ille tui.
Quin memori cultu, & merito te iustus honore
Prosequitur, quod eum magna iubet pietas.
Et tua seu duris seu rebus numina Iaetis
Rite adhibet, grato sedulus officio.
Salve o virtutum exemplar, decus addite Divis,
Gloria regnantum maxima, summus apex.
Sis felix, tibi perpetua se mente dicavit,
Aeternum immota mente Zamosciades.
Quis vero hic mitra insinis, pallaque rubenti,
Purpureus capitis tegmine pone fui?
Frontis honore asper, nostri non sanguinis esse,
Nec bellatorum de genere arguerim,
Pontificum potius, quies aurea Roma superbit,
Roma orbis victrix, Roma polo imperitans.
Ite humiles genibus, terraeque adsternite frontem,
Et pedibus sacris oscula prona date.
Hic ille est Quinti celeber cognomine Sixtus
Incorrupti ingens praesidiis animi.
Quo rigida invicto constantia gaudet alumno,
Approbat & solidi roboris imperium.
Non solitus curis tricari quippe minutis,
Nec levia excelso voluere consilio.
Sed mente immensas orbis complexus habenas,
Scilicet immensi Pastor ut orbis erat
Quo pax tuta foret, quo Christi gloria sarta,
Barbarus atque hostis desineret furere,
Hoc studium pernox, hoc peruigil ille gerebat.
Hanc unam ardenti corde coquebat opem.
In te Turca fremens, in te tota igneus ira
Perpetuis in te viribus ire parans.
Ergo queis primis constat res bellica nervis,
Innumeras solers accumularat opes,
Defraudans geniumque suum, parcusque fruendi.
Sed conseruandi divitior studiis
Nec levior magnos quaesita effundere in usus,
Et bene parta bono promeee iudicio.
Nam quo divitiae? quo gazae structus acervus?
Uti congestis ni sciat ars melior.
Hac homo cumprimis divinae particulam aurae
Arte probat, iusto examine munificus.
Cautior hanc itidem postquam circumspicit ille,
Nutanti mundo qua ferat auxilium.
Ecce videt Stephanum belli tum laude vigentem,
Inconcussum animi, Diis pietate parem.
Cuius vel totus sceptro bene cesserit orbis,
Omnia qui immotus pondera sustineat.
Tum Stephanus Moschum quatiebat Marte cruento,
Livonum repetens debita regna sibi.
Victor et Arctoo figebat in orbe trophaea,
Ad Tanaim saevos propter Hyperboreas.
Gevisus reperisse virum, totoque profusus
Erga illum studio, menteque tota animi.
Illius in gremiis posuit sua maxima vota.
Qualis sese auri gemma locat gremio.
Nec mora thesauros dites, tot structa talenta,
Pollicitis offert irrevocabilibus.
Et mandat Moschum porro expugnare ferocem.
Barbaraque appresso colla domare iugo.
Hinc Deus et melior si sic fortuna tulisset
Nostrum ut venisses Mosche sub imperium.
Auctor & populis, & plenis viribus ingens,
Concuteret Turcas, concuteretque Scytham.
Ipsosque arriperet belli ad commercia Persas,
Communis quos Mars ad socia arma vocat.
Et iam consiliis trepidabat Moschica tellus,
Seque Asiae nobis subdita regna dabant.
Nec te iam tuleras Turca importune superbum,
Nec fastu urgebas bella nefanda tuo.
Cum tu sola salus columenque o maxime rerum,
Unica spes Sixti, atque unica Christiadum,
Subtrahis e mundo te, & Iimina morte relinquis
Et perimis tecum tot bona caepta simul.
Ipse etiam Sixtus propera te morte secutus,
Cum tibi non posset iam reperire parem.
Innumeras quamvis mortalia saecla propages,
Magnorum & iactent nomina multa virum.
Unus homo tamen egregiam saepe instituit rem.
Et saepe amotus destruit unus homo.
Nunc tu Sixte Pater, Stephano cum Rege beato,
Aeterna aeternum vesceris ambrosia.
Laetus consiliis communibus, aurea mulcens
Corda ollis, in queis vel voluisse sat est.
Nos maesti & trepidi, & deiecti culmine tanto,
Dum venti magnas spes male dilacerant,
Ad vestra ardentes heu nomina surpiramus.
Anne ferant tales saecla futura alios.
An veniat quisquam vestigia vestra secutus.
Curet qui obscaenum tollere servitium.
Quod sensim irrepit, tacitaque ambage propinquat,
Imbelles habili compede collaqueans.
Ceu leporem pavido pacatum corde parumper,
Virgulti subter tegmine somnus iners
Dum recreat, procul amota latrante canum vi,
Securum infidae pacis in insidiis,
CaIlidus inventum plantae per signa trisulcae
Venator, positis retibus involuit.
O magnae, o divinae animae, o sanctissima corda,
O genus Heroum, o unicus orbis amor.
Vos iuvat aeterno, vos carmine compellare.
Vos fama sedes tollere ad aethereas.
Praecipue vos hic pietate Zimoscius aurea
Percolit, aeternum & percoluisse voIet.
Et cum non liceat spirantes cernere coram,
Absentum sese pascit ad effigies.
Usque animo recolens, quantis tum conscius ausis,
Qua socius laudum parte futurus erat.
Olim ceu sonipes animosa ad praelia natus,
Affuetus sonitus acris amare tubae,
Arduus oppositas saltu turbare phalanges,
Hostem dente audax & pede deiicere,
Tum stabulo inclusus lente ad praesepia pigra,
Captivo capiti dura capistra gerens,
Si phaleras, si fraena ferox splendentia sensit,
Audiit aut veteris murmura rauca tubae.
Rectam aurem figit, totosque assurgit in artus,
Lentamque in stabili calce retundit humum,
Illustri cupidus magnum se ferre triumpho,
Hostibus aut mediis vulnera saeva dare.
Frustra nam cupidum retinacula ferrea stringunt,
Et vinculum audaci non sinit ire via.
Sed quo provehimur pulchro sermonis amore?
Talia non istis conveniunt numeris.
Haec alias cum suaserit aptior hora.
Impleritque manum mascula rite chelis.
Jam mensae amotae, iam regnant libera vina,
Jam iuvenes quaerunt surgere posse toris.
Et quaerunt contra consurgere blanda puellae
Turba, arrecta quibus mens volat in choreis.
Musica iamque mele sonuit clarissima signa,
Sponte sua argutum pes micat in numerum.
Cedamus spaciis, morem hunc convivia servant,
Attentosque demus lusibus usque oculos.