HISTORIA BELLI COSACCO-POLONICI
AUTHORE SAMUELE GRONDSKI DE GRONDI CONSCRIPTA ANNO MDCLXXVI.
EX MANUSCRIPTlS MONIMENTIS HISTORIAE HUNGARlCAE CAROLUS KOPPI, IN REGIA SCIENTIARUM UNlVERSITATE HISTOR, UNlVERS. PROF. PESTINI MDCCLXXXIX.
LITTERIS FRANCISCI AVGUSTINI PATIKO EXCELLENTISSIMO AC ILLUSTRISSIMO
S. R. I. COMITI SAMUELI TELEKI HUNGARIAE, ET TRANSILVANIAE PROCANCELLARIO,
CAROLUS KOPPI SAL. ET FELICITATEM.
Зміст
Causae et occasiones belli Cosacci
Descriptio Chmielnicii
Novus delectus militum etc.
Cum ego eorum quatuor annorum memoriam repeto, quibus in Transsilvania, regione a natura ad omnia mortalium commoda facta, a fatis autern in celeberrimum quarumvis Historiarum theatrum destinata domicilium fixissem, non ego hac arbitria Superiorum interpretatus fui , sed luculentum quodpiam praemium studiis dehinc meis promerendum. Versabar in Claudiopolitano veteri Musarum domicilio institutor Historiae Universalis, non voluptate solum maxima, qua majorem in Patria mea vix senseram, sed et fructu in meipsum redundante uberrimo. Quae enim ipsius regionis nobiliorum incolarum est indoles exteros, remotos etiam, comitate, veraque humanitate devinciendi, nemo est, si Transsilvaniam intelligit , etsi obfirmato animo Cosmopolita esse praeferat, qui non ejus regionis civis esse praeoptet. Multi praeclari Viri ante oculos mihi adhuc versantur; Tuam autem irnaginem inprimis mihi videor videre; illam in Curia gravitatem, in congressu affabilitatem, temporis quod reip. supererat, ne quid defueris litteris , aeconomiam, supellectilis Tuae librariae longe selectissimae communem poene usum, tum illos certae virtutis indices, ad plausus publicos, seu Fortunae illecebras aequanimitatem , aut non fallentia studia, quibus Principem, civesque simul demereri consuevisti, similiaque mihi et adhuc obversantur , et communi cum, aliis, qui quo, loco collocatus sis, intelligunt, sermone oblectant. Est aliud etiam, quod de Transsilvanis cum dignitate commemoratur tanta eos in vetustatis Patria analecta, manuque exarata monumenta, aut notandas quasvis historias, factaque diligentia ferri, quantam alibi vix reperias. Multi ibi simul tempora sua signare, posteritatique transmittere studuerunt; id praestitere Principes, Properes, aut Patresfamilias. Ipse Grondszki, exterus licet, cum in Transsilvania exul ageret , in contubernio Wolffgangi, et Joannis Bethleniorum, tum Joannis Kemeny, Ducis ejus exercitus, apud quem ipse Legatus versabatur, postea Principis, eam scribere historiam induxit animum, cujus pars non parva fuit. Hunc ego ex aliis manuscriptis in lucem produco, Tuoque , Vir Illustris, talium cimeliarchae, nomini inscribo. Non dubito boni, id muneris, a Te consultum iri: quod hunc tam illud commendet, quia vices quaspias notabiliores Transsilvaniae descripserit, quam, quod hoc Bellum Cosacco-Polonioum ceteris Polonis Russisque Scriptoribus plenius, luculentimque consignarit. Illud Te, Vir Illustris, unum impensius deprecor, ut hoc obstricti animi mei quale quale testimonium esse existimes. Vale. Scribebam Kal. Jun. MDCCLXXXIX Pestini.
Читайте також: Походження та рання історія козацтва в хроніці Самуеля Грондського
Descriptio Chmielnicii
Novus delectus militum etc.
Cum ego eorum quatuor annorum memoriam repeto, quibus in Transsilvania, regione a natura ad omnia mortalium commoda facta, a fatis autern in celeberrimum quarumvis Historiarum theatrum destinata domicilium fixissem, non ego hac arbitria Superiorum interpretatus fui , sed luculentum quodpiam praemium studiis dehinc meis promerendum. Versabar in Claudiopolitano veteri Musarum domicilio institutor Historiae Universalis, non voluptate solum maxima, qua majorem in Patria mea vix senseram, sed et fructu in meipsum redundante uberrimo. Quae enim ipsius regionis nobiliorum incolarum est indoles exteros, remotos etiam, comitate, veraque humanitate devinciendi, nemo est, si Transsilvaniam intelligit , etsi obfirmato animo Cosmopolita esse praeferat, qui non ejus regionis civis esse praeoptet. Multi praeclari Viri ante oculos mihi adhuc versantur; Tuam autem irnaginem inprimis mihi videor videre; illam in Curia gravitatem, in congressu affabilitatem, temporis quod reip. supererat, ne quid defueris litteris , aeconomiam, supellectilis Tuae librariae longe selectissimae communem poene usum, tum illos certae virtutis indices, ad plausus publicos, seu Fortunae illecebras aequanimitatem , aut non fallentia studia, quibus Principem, civesque simul demereri consuevisti, similiaque mihi et adhuc obversantur , et communi cum, aliis, qui quo, loco collocatus sis, intelligunt, sermone oblectant. Est aliud etiam, quod de Transsilvanis cum dignitate commemoratur tanta eos in vetustatis Patria analecta, manuque exarata monumenta, aut notandas quasvis historias, factaque diligentia ferri, quantam alibi vix reperias. Multi ibi simul tempora sua signare, posteritatique transmittere studuerunt; id praestitere Principes, Properes, aut Patresfamilias. Ipse Grondszki, exterus licet, cum in Transsilvania exul ageret , in contubernio Wolffgangi, et Joannis Bethleniorum, tum Joannis Kemeny, Ducis ejus exercitus, apud quem ipse Legatus versabatur, postea Principis, eam scribere historiam induxit animum, cujus pars non parva fuit. Hunc ego ex aliis manuscriptis in lucem produco, Tuoque , Vir Illustris, talium cimeliarchae, nomini inscribo. Non dubito boni, id muneris, a Te consultum iri: quod hunc tam illud commendet, quia vices quaspias notabiliores Transsilvaniae descripserit, quam, quod hoc Bellum Cosacco-Polonioum ceteris Polonis Russisque Scriptoribus plenius, luculentimque consignarit. Illud Te, Vir Illustris, unum impensius deprecor, ut hoc obstricti animi mei quale quale testimonium esse existimes. Vale. Scribebam Kal. Jun. MDCCLXXXIX Pestini.
Читайте також: Походження та рання історія козацтва в хроніці Самуеля Грондського
PRAEFACIO EDITORIS
Cum non ultima funestarum Polonici regni epocharum fuerit illa, qua Joannes Casimirus, a morte Fratris sui Vladislai IV rex pluribus uno tempore hostibus circumfusus e Polonia in Silesiam confugerat, ipsumque regnun brevi licet tempore, nihilominus inter Carolum X Suecum, & Georgium II Rakoczium Transsilvaniae Principem divisum jam esset, de hac plenior, & omnes vices complexa, digna lectione Historia est. Bellum hoc Cosacco-Polonicum a parvae Russiae populis Cosaccis originem, caepit; quos cum alii complures Scriptores, tum vel inprimis I. B. Scherer spissis satis duobus voluminibus Parisiis 1788 gallico idiomate editis lucubrare adnisus fuit, parum curiosus ordinis, factorumque delectus, saepeque res magnas paucis, parvas ad fastidium usque persecutus, dignum operae judicium, & sententiam tulit ab eruditis Gottinganis. (a) Laudabitiorem paulo operam praestitit CL Carolus Hammerdorferus Jenensis Professor eo compendio, quod de Ukrajnis, & Saporogibus Cosaccis ex ipsis Schererii annalibus concinnavit; (b) sed tamen excerpta solum in ordinem reducta cotoplectitur; majores autem Polonorum cum Cosaccis revolutiones, ut modum coepti operis retineret nonnisi ad summam attigit. Antiquior utroque est Joannes Dionysius Lobzynszki ord. S. Pauli primi Eremitae, qui Epitomen de rebus ab anno 1648. usque 1649. contra Zaporovianos Kozakos in Polonia, et Lithuania gestis fecit, & Comiti Ladislao Chaki Jadici curiae Regiae in Hungaria inscripsit, anno 1653. Viennae Austriae in forma quarti typis editam; imo & proxime fequentium factorum analecta quaepiam addidit: sed vel ipsi hi anni docent ad Suecico Rakotzianas turbas eum non pertigisse, ut quas ne alii quidem Scriptores Polonici Historiae suae bene nexas habeant. Hinc pretium arcessitur Grondszkio harum turbarum non spectatori solum, sed & actori. Nobilis hic Polonus, unus ex iis, quos perniciosa, ipsi Poloniae, consuetudo, Dissidentes vocat reformatae religionis, peracto studiorum cursu in aula versabatur; mox militiae muniis annis aliquot geftis, haeredium amplum satis, patre fatis erepto adiit, & uxorem duxit. Versabatur inter suos ea prudentia, illa ihdolis, ingeniique praestantia, ut ejus consilia publice expeterentur. Anno 1655, Stanislai Luborvitzki ad Cosaccos regis nomine dimissi socium egit Legationis. Mox ipse pro Rege Sueciae Carolo Legationem suscepit ad Chmielnicium Cosaccorum Hetmanum ( ita illi summum Magistratum vocare solent) omnium qui adhuc id muneris gesserant, celeberrimum. Inde, ne quibus suorum molestiis objiceretur, flexit iter per Transsilvaniam, & apud Rakotzium, gratus hospes, adhaesit Multum ponderis ad Foedus cum Sueco ineundum adjecit, etsi, quod Rakotzi Polonos hostiliter invaserit, nunquam probaverit. Expeditioni Rakotzianae, quam tertio Libro complexus est, interfuit. Tandem, cum Danorum Rex Fridericus III. eo loco positus, ex quo progressus Suecorum, cum aliis obsequitur, impedire potest, ad Polonos accederis, Suecum ad propria tuenda revocavit Jam & Russorum Autocrator Alexius spe successionis in Polonia illectus minabatur. Imperator quoque Romanus auxilia Casimiro miserat; sed inprimis Tatari ingentibus copiis sese Poloniae infundentes partes Casimiri tuebantur. Tum vero assurgere Poloni, Suecicos, Rakotzianosque asseclas ferro, & flammis persequi, atque bonis publicatis complurimos, in his Grondszkium, & Vengerszkium Viros sui temporis cultissimos solum vertere coegerunt. Venere hi in Transsilvaniam, diesque vitae reliquos in maximorum Virorum qua contubernio, qua amicitia transegerunt Gratuiabantur horum consortione complures, & ipsi docti Transsilvani. Atque hinc crevit quorumdam, sed infundata, opinatio, quasi Grondszki fuerit, qui Historiam Volftgangi Bethlen, aut adjuverit, aut in ordinem redegerit, vel stylo exornaverit; demus aliqua horum praestitisse Grondszkium; non ideo Bethlen merita carebit laude. Sed vero stylus Bethlenii a Grondszkiano toto caelo diversus est, ut tegentibus utrumque patet. Quin imo certum habeo Grondszkium ingenio, & diligentia Bethlenii delectatum, quo majorem historiae hungaricae sibi notitiam compararet, eclogas ex eo, seu excerpta fecisse. Exstat certe manuscriptum Viennae in Folio nunc per Bibliopegum Veiss venui expositum ex Bibliotheca Consilarii Aulici Hitner, cujus hic est titulus: Elenchus praecipuorum inter Hungariam, et Transsilvaniam, ac occasione illarum in vicinis regnis gestorum ex Historia spectabilis, ac magnifici Dni. Dni. Volffgangi de Bethlen excerptus opera, et labore Samuelis de Grendi Grendzey. Erronee descriptum authoris nomen apograchum esse ostendit. Duplex in eo elenchus est: prior brevior Principum Transsilvaniae; alter gestorum vastus sane, & amplus, qui a Mohatsiensi Glade incipit, & in abrupta narratione turbarum Rakotziano-Polonicarum definit, credo, quia singulare de hoc opus, quod nos edimus, aut jam conscripserat, aut certe scripturus erat. Plura de Grondszkio in ipso hoc libro reperias. Editioni nostrae, cum plana sit Historia, suffecere paucae praeter marginales, notulae; indicem popularium meorum gratia, qui Patriae praecipue vetusta monumenta unde unde studiose conquirunt addidi. Atque haec praestitisse suffecerit.
Celsissime, atque Illustrissime Princeps;
ac Domine, Domine Clementissime!
Dabit veniam T. C. pro insita animi Magnitudine, et, quae hujus soboles est, Clementia, quod vilis iste ingenii mei foetus in terra T. C. natus, ad T. C. terrae hujus Dominum properet, et nuspiam, nisi in gremio T. C. requiescere gestiat. Nec ideo metuit ille ambitionis aut temeritatis damnari. Nam quanquam Vos, o Magni Principes, fortuna Vestrae fastigium, in quo estis positi, procul a nostra mediocritate submoverit, Vobis tamen pulchrum, et gloriosum est, quando ex alto illo acumine rerum, per summam animi moderationem, quodam modo descenditis, et Vos etiam ad tenuium hominum vota demittitis, Clementiaeque Vestrae fores quibusvis , eas debita cum summissione pulsantibus, referatis. Qua in re Divinitatis aemula est virtus Vestra. Quid enim Deo sublimius? quid augustum magis, et a vilitate mortalium remotum? et tamen nemo tam abjectus est in terris, et in profundo infimae sortis caeno sese volutans, cui non ad Majestatem ejus, pateat aditus, quemque ille, si puro adeatur corde, non in suae gratiae ulnas dignetur recipere. Hac est summa in Deo summo (ut sic loquar) humanitas; quae virtus uti facit Deum ad homines proxime accedere, ita vicissim homines, qui hominibus imperant, plus quam homines, ac Dea simillimos efficit. Alia virtutes, ac divinitus in Vos congesta munera, sacrum quendam horrorern ac venerationem erga Vos animis hominum infundunt; et amorem. Ille absterret et arcet magis, haec allicit, et adamantino quodam vinculo cunctos Vobis devincit. Hanc ego divinam virtutem jam pridem in Te, Celsissime Domine, sum admiratione adoro; cujus specimen tam luculentum extare voluit T. C. prae aliis in me, quem ad exemplum Titi Vespasiani laudatissimi Caesaris, nunquam a conspectu suo tristem discedere passa est, ut, si se in laudes T. C. laxatis habenis effunderet Oratio mea, nullam incurreret ignobilis adulationis suspicionem, sed infra merita T. C. substitisse, merito diceretur. Quocirca, infantiae meae conscius, mare istud laudum T. C. non ingrediar: hoc duntaxat cum Romano scriptore profiteor, et dum vita suppetit profitebor: me cum nec dicendo gratus esse queam, in rnaximis T. C. beneficiis, hac unica affici injuria, quod mihi et vivendum et moriendum sit ingrato. Nunc quoque partum hunc ad pedes T. C. deponendo, non tam gratiam pro acceptis beneficiis exhibeo , quam novum posco beneficium, ut eum laeto hilarique vultu excipere Tua dignetur Clementia. Equidem non ita mihi suffenus sum, neque ita faetum hunc simiae instar depereo, ut cum oculis T. C. dignum existimem; cum non modo careat exquisitis verborum calamistris, et eruditi ac sublimis slyli lenocinio, sed ne Latini quidem sermonis puritate se ubique commendet. Mihi enim non in umbris Scholarum, sed in Castrensi pulvere educato, neutiquam elegantias purae Latinitatis consectari vacavit. Non prorsus tamen injucundam fore spero lectionem hujus Historiae, quae variam et in multis novam rerum gestarum faciem oculis T. C. subjiciet, Videbit enim hic T. C. proferri tum belli Cosacci veras causas occasionesque, tum gentis Cosaccorum plerisque exterorum ignoratam originem. Videbit, qui factum, ut se bello huic Moscorum primo, mox et Svecorum arma immiscuerint: ac tandem quo pacto in eandem belli aleam Princeps Rakocius pertractus sit. Quae cuncta non nescio jam dudum indicio famae per Orbem, terrarum ubique sparsa; etiam vulgo nota compertaque esse; sed nulli auctori minus tuto, quam famae creditur, quae plerumque estPlus ficti, pravique tenax, quam nuntia veri
et non solum veris amat admiscere falsa, sed etiam summa tantum solet rerum stringere fastigia, ad interiorem veri nucleum non pertingere. At cum mihi rerum istarum, quarum pars aliqua fui, exactior prae cateris contigerit notitia, certiora, ac pleniora ex me avidus sciendi Lector, quam ex disseminatis rumoribus discet. Si proinde harum rerum liquida ac verissima narratio voluptate aliqua T. C. perfuderit, liceat ei, obsecro, sub umbra alarum T. C. adversus omnes theonini dentis morsus secure delitescere. Audivisse me aliquando memini, quod avicula quadam , ut accipitris se insequentis ungues evitaret, subito in Principis cujusdam manus, sinumque illapsa, atque ab eo servata fuerit. Perinde et haec opella mea a maligna obtrectatorum rabie sibi metuens se in sinum T. C. conjicit nusquam securior, quam sub T. C. patrocinio futura. Sic T. C. quoque tegat clypeo Divinae Providentiae sua Ter Maximus et Ter Optimus mundi Moderator, et pacatum T. C. regimen, hucusque per tria amplius lustra prospero cursu continuatum, in eodem felicitatis flore per annos innumeros conservet, ut quas aliis Regibus ac Principibus concussus per bella Orbis, multusque hominum sanguis promiscue fusus imponit laureas, iisdem alma quies et servata inter vicinos armorum strepitus Reipublicae tranquillitas, caput T. C. devinciat; utque aliquando coelestis et marcescere nescia immortalis gloriae corona circum tempora T. C. serpat in oeternum. Haec ex intimo pectore profundit vota
T. C.
maximus e minimis cultor,
et obsequentissimus servus
Samuel de Grondi Grondzki.
LE
Lectori benevolo Salutem!
HISTORIAE BELLI COSACCO-POLONICI
PARS PRIMA
Historiam Belli Cosacco-Polonici scripturus, operae precium facturum me reor si leviter saltem originem Cosaccorum, peregrinis praecipue minus cognitam, declaravero. Sciendum itaque est, illos esse reliqulas Russorum, ab antiquis Graecis ( quorum Religionem nunc quoque mordicus retinent ) oriundorum, qui antiquitus inhabitando tractum illum incipiendo a Fluvio Dun ( qui Latinis est Tanais ) promanante ex Moschovia, quasi ab oriente, exonerante autem sese in Nigrum mare, penes Civicatem Turcicam dictam Ozorv procedendo in longitudinem, versus minorem Poloniam. In latitudinem vero ab eadem Moscovia inferius, usque ad Provinciam Tataricam dictam Perekop (quasi dicatur fossa transversim facta, nomen autem sortita est hoc, ideo, quia incipiendo ab Alveo fluvii Borysthenis, deducitur recto tramite magna fossa usque ad Tanaim &c. trans fossam autem agger altissimus, & murus toto tractu fortissimus, unam habens portam loco intermedio: hinc dicuntur Tatari Perekopienses ) superius autem incipiendo a Lithvania usque ad Fluvium Dniestrum, qui Latinis est Tyras, qui originem ducens supra Civitacem Sambor, exonerat se se similiter in Nigrum mare, sed ex altera parte, videlicet infra Albam Graecam, allas Nester Fejevar vel Bialogrod, & dislimitat Valachiam & Podoliam, efficiebant magnum Ducatum Russiae; ita ut non immerito inter Titulos Regum, tertium obtineat locum, constans sex palatinatibus, videlicet Podoliensi, Bratslaviensi, Kijoviensi, Czernichoviensi, Wolhiniensi, & denique Russiae, cujus Metropolis est Leopolis. Attingebat autem Russica sive Graeca Religio usque Lublinum; cujus rei documentum est, quod non solum in recensitis Palatinatibus ad praesens etiam sint Templa, & Episcopi ritus Graeci; sed insuper et Lublini habuerunt jam hoc nostro aevo Templum eo loco, ubi est Forum dictum Slomiany Rynek; verum aliquot supra XXX. annis ademptum est a Russis, & applicatum ad usus Ecclesiae Romano-Catholicae -13- nihil proficientibus solennibus hominum Graecae Religionis protestationibus, inter quos eo tempore eminens Nobilis quidam Basilius Lytynski dum & ipse constitutus fuisset inter Assessores Tabulae Judiciorum Generalium Regni Tribunalitiorum, Lublini tunc celebratorum ( vulgo Deputati vocantur) cum nulla ratione conatibus Catholicorum resistere potuisset, tandem in publico consessu dictorum Judiciorum, in haec verba peroravit: ,, Equidem video tantopere invaluisse conatus Dominorum Catholicorum in occupando hocce Templo; ,, quod unicum in hac Civitate Antecessores nostri Religionis Graecae erexerunt, atque in pacifica ejusdem possessione per longissima,, turam." Pro qua protestatione consestim est de Ordine suo exturbatus, & nisi ipsi subvenissent caeteri Dissidentes a Religione Catholica, & aliqui sanguine juncti, capite detruncatus suisset. Sed hoc intra parenthesin dictum esto. Jam redeo ad Propositum. In Ducatu illo Russiae antiquitus extiterunt magni Principes, a quorum nominibus prout aliae Civitates, quae nunc quoque a Russis inhabitantur, ita hae quoque, quae nunc possidentur defacto a Romano-Catholicis, fortitae erant nomina sua, eo quod ab illis extructae fuissent; utpote , a Duce Leone, Leopolis; a Praemislo Pramislia; a Jaroslo Jaroslavia; a Wlodimiro Wlodimiria, et in quibus etiam nunc Templa Ruthenorum exstant. Qui quidem Ducatus Russiae sensim in potestatem Polonorum devenit, partim devictis quibusdam Principibus Provinciarum illarum haeredibus, partim per connubia Regno incorporatis, partim denique per defectionem Principum pum a Religione Graeca, plebe tamen eandem mordicus hucusque retinente, Qui autem ex hac Russorum gente, ad arma tractanda magis idonei reperiebantur, neque Dominorum Terrestrium jugum jobbagyonale subire voluerunt, illi ad remotiora loca, tunc temporis adhuc inhabitata, se se recipiebant, & libertatem Juris sui asserendo, novas subinde ducebant colonias, atque ad discrimen caeterorum Russorum Dominis terrestribus subjectorum, nuncupati sunt Cosacci Pol. Cozacy, quod Latine denotat milites levioris armaturae. Et re vera reperiebantur inter illos strenuissimi milites, ad bella subeunda aptissimi: inediae, vigiliarum, injuriae coeli seu tempestatum perferendarum patientissimi, simul et laboriosissimi in conficiendis fossis, vallis, & agendis cuniculis peritissimi, peditatu tamen magis quam equitatu pollentes, inprimis autem in defensione Fortalitiorum, nec minus in oppugnatione penes aggeres militares & carraginem, (in quibus conficiendis sunt celerrimi & exercitatissimi ) laudabiles, sclopetis optimis instructi, praeterea conficiendi pulveris pyrii ferme singuli gnari. Illi a parte Tatarorum & Turcarum fuerunt antemurale Russorum, ac per consequens potius Poloniae, (prout hoc ex Historiis constat) sed saepe levissima de causa maximas excitabant turbas, & plurima damna incolis vicinorum locoruro; praesertim Nobilibus, inserebant; nihil- -16- ominus tamen armis Polonorum semper reprimebantur. Quoties autem superabantur, toties cum suis territoriis subjugabantur, expeditioribus nihilominus ad remotiora ac tutiora loca se se subtrahentibus & novas colonias rursus ducentibus. Delere namque illos totaliter, nunquam est visum consultum Reipublicae, sed potius conservare easdem ad excipiendum primum impetum Tatarorum placuit.
,, temporum intervalla extiterunt, adeo ut me jam sexagesimum annum agente nulla de ipso
,, controversia instituta fuerit; ut, siquidem singulis annis ex universa Russia, omnibus, quo-
,, rum actiones ex variis Palatinatibus per viam appellationis in hocce ultimae inftantiae
,, subsellio decidendae sint, comparere hic necesse sit, habeant & illi modum sacra Deo
,, debita secundum conscientiam suam celebrandi. Video inquam conatus adversae partis
,, in tantum invaluisse, ut nulla habita ratione Privilegiorum antiquorum, prout per prae-
,, decessores serenissimos Reges, ita & per modernum feliciter regnantem (regnavit autem
,, Vladislaus IV) juramento solenni confirma-
-14
,, -torum, Templum hoc vi summa nobis eripiatur; cui malo cum mederi aliter nequeam,
,, solennem instituo protestationem, Religioni Graecae magnam vim & injuriam esse illatam,
,, quam mihi quidem nec animus, nec modus est ulciscendi. Praesagit tamen animus mul-
,, tos ex hoc consessu supervicturos ad ea tempora, quibus Deus, qui est omnis injustitiae
,, & perjurii vindex acerrimus, excitabit gentem, pro hoc uno centena Templa occupa-