Descriptio Chmielnicii (Historia belli cosacco-polonici)

Самуель Грондський почав писати цю працю, яка охоплює події 1648—1672 pp., в середині XVII ст. На початку 70-х pp. XVII ст. робота над нею була перервана, ймовірно, через його смерть. Твір залишився в рукописі і через це не став таким популярним, як твори В. Коховського, С. Твардовського та інших. Тільки у 1789 р. він був видрукуваний угорським вченим Кароєм Коппі у Пешті. Проте малий тираж, латинська мова твору, спад зацікавлення на той час історією Національно-визвольної війни не сприяли його залученню до наукових досліджень



Jam hic de ipso Chmielnicio dicendum aliquid occurrit. Fuit ille Patre nobili Polono natus, qui patrato aliquo crimine, & propter illud poena infamiae secundum Jura Regni sententiatus, atque proscriptus, contulerat sese inter Cosaccos; & quia fuit vir militaris, ab iis grato animo susceptus, uxoremque ab iis obtinuit, ex qua postea hunc unicum suscepit filium, cui ad designationem ejus rei, sibi esse gratissimum, se talem nactum fuisse conditionem, atque praeter opinionem suam ad confirmandam cum Cosaccis amicitiam, obtinuisse uxorem, & ex illa donatum sibi esse filium, indidit ei nomen Bohdan, quod ex Ruthenica lingua denotat, Datus a Deo. Illo demortuo, hic jam inter Cosaccos crevit, & est educatus, nec unquam antiqui Patrimonii recordatus, cum Matre sua mansit, atque postquam annos legitimae aetatis attigisset, ad res militares animum appiicuit, exigua litteratura tinctus; sed quocunque se contulit, rem egregie gessit, & fortunatus fuit: crescente aetate ad majora ex consensu Cosaccorum facile promotus fuisset, sed obstantibus Commissariis a Regno ordinatis, nullum officium cotisequi potuit. Interim tamen Koniecpolski, ille Generalis Exercituum Regni, siquidem sibi ejusdem Chmielnicii dex

Читайте також: Від Пилявців до Замостя (осінній похід козацького війська 1648 p. у висвітленні Самуеля Грондського)

-41-teritas in rebus gerendis, atque promptitudo multum semper placuit, constituerat illum Notarium Exercitus Cosaccorum; quo officio tunc temporis altius inter ipsos non dabatur; atque ut illum sibi, et Regno magis addictum ad officia praestanda redderet, contulit ipsi gratiose amplam circumferentiam campi deserti eis Borysthenem, ut ibi ad usus suos proprios novam coloniam duceret. Ibi itaqus inter paucos annos fundavit egregiam Civitatem Sambotoru dictam, uno milliari a Czehryn, antiqua Civitate Ukrajnensi, dissitam, (interim tamen referunt aliqui dixisse eundem Koniecpolscium, dum morti esset proximus, se multum poenitere, quod sibi sit moriendum, relicto in vivis Chmielnicio qui hactenus a pravis machinationibus cohibebatur partim beneficiis a se collatis ( quia alias etiam in parata pecunia larga manu ipsi conferebat ) partim authoritate sua: quod si Cosacci aliquando motus aliques excitaverint, & ad ipsum summa rerum devenerit, vereri se, ne multum malorum patiatur ab illo Respublica, nunquam enim tanti ingenii, & animi vir prodiit inter Cosaccos, atque hic est.) Demortuo Koniecpolscio, Chmielnicio, prout superius exposui, intimabatnr bellum contra Turcas. Interim dum haec coepta sunt, non multo post obitum Supremi Generalis interjecto tempore, Filius ejus unicus ad magnas spes natus Alexander Koniecpolski, siquidem hactenus -42-nihil Heroicum ad comparandam nomini suo gloriam gesserat, eo quod quam primum ex exoticis rediisset oris, instante Patre, matrimonium contraxerat, ducta in Uxorem Virgine Zamosciana, volens decrlarare fortissimo Patre se quoque non imbellem esse procreatum, associatis sibi quorundam Amicorum claris militibus circiter IV. millia armatorum efficientibus, irruit in ditiones Tatarorum, ibique edica magna in Tataris strage, aliquot millia captivorum eliberavit, & multa armenta equorum, & ovium abegit.