Lacrymae Aesculapii. P. II.

Lacrymae Aesculapii in Obitum Clarissimi olim, et Excellentissimi Domini, M. Ioannis Tonski, Philosophiae, iuris utriusque, et Medicinae Doctoris ac eiusdem in Alma Universitate Cracovien. Professoris Mathematicis disciplinis longe clarissimi dum mortalitatis eius exuviae. Magno omnium Academiae ordinum dolore, ad Aedes Ecclesiae Collegiatae, D. Annae apparatu funebri, tumularentur a M. Stanislao Iosepho Biezanowski Leopol. Philosophiae in Alma Universitate Cracovien. Doctore, obseruatae, et ad aeviternae tanti Viri memoriae decus immortale, dolentis Citharae affectu, aeternitati dicatae. Anno Aerae Christianae 1664 Die 5. Mensis Septembris. Cracoviae, Apud Haeredes et Successores Lucae Kupiss, S.R.M.Typog.

Читайте також: Lacrymae Aesculapii. P. I.

Versantur ictu! quam frequenti
Per Lachesim tumulantur urna!
Humana nutant omnia. nec suis
Tardant revolui legibus; ipsaque
Servare mortales parata
Dextra cadit, Medicaeque, virtus
Divina curae, sic gelida mihi
Carus sub Arcto TONSCIUS occidit;
Higea cui nostram medendi,
Uraniae dederatque sacram
Mathesis artem, nec levibus mihi
Onus ferendum moestitiae modis;

Читайте також: Станіслав Безановський. Сльози Асклепія через кончину найяснішого і найвидатнішого пана Яна Тонського

Nascuntur heu magni tot annis
Sero Viri; similesque ferre
Non una tentant saecula, vix pares
Latura parcus, nam mihi grandibus
Hoc nomen immmortale curis
Constitit; ut solidam togatae
Referet olim laudis adoream.
Illum Polonae Pegasides mihi
Fovere primum; qua vetustis
Par Helicon Cracius fluentis,
Scientiarum nectar amabile
Sudat Polonis, hic genium Viri
Probavit aetas apta Musis,
Ingenio valida, & feraces

Читайте також: Сикст Еразм. Про теплики у селі Шклі

Datura fructus, quae proin artium
Umbras minores, dum facili pede
Transit; Facultates supremas
Magnanimo petijsse nisu
Visa est; Dearum ternio cui suae
Arcana pandit Dia scientiae,
Mathesis, Astrara, & fugandis
Quae colitur Medicina morbis.
His laureato se Comites choro
Iunxere, divum suada genus, sophum
Numenque sacrum; quod virenti
Fronde, Viri caput eruditum
{Philosophiae in Universitate Crac. doctoratus}
Cinxit corona. Sicque Academico
Sinu receptum fecit honoribus
Parem quibuscunque, ad supremos
Ire gradus, studijque culmen.
Nec contineri tanta domesticis
Virtus in oris, visque animi potest
Tendentis ad perfectiora;
It varijs peregrina terris,