Biezanowski Stanislaus. Oraculum parthenium. P. II

Pura, unica ergo sum, Mater alma Dei nati. Omnia purus amor genuit, quae condidit unus; Qui nequit esse unus, sit nisi purus amor. Unicus est Patris, Lumen de Lumine, Natus; Quem genuit terris, purus et unus amor. Hinc ego condita sum, macula procul Unica, Pura. Qualem formavit, purus et unus amor. Sed formavit opus, cura maiore. modoq; Alma, Dei Nati, Sum quia Mater Ego. Deipara inuenta sum, ergo immaculata. Lux genuit lucem, candor purissimus ante Secula: progenuit cum Deus ipse Deum. Sic genitum decus omne decet, sine labeq; gigni: Nunquam cessantem labe carere decet. Victus amore hominum, Deus en homo nascitur ex me; Lux tamen e pura, non nisi luce venit. Nam quia Sum Divina Parens Inventa; necesse est, Ergo anima, sit Lux Immaculata mea.


Oraculum partenium
Anagramma I

Pura, unica ergo sum, Mater alma Dei nati.

Omnia purus amor genuit, quae condidit unus;
Qui nequit esse unus, sit nisi purus amor.
Unicus est Patris, Lumen de Lumine, Natus;
Quem genuit terris, purus et unus amor.
Hinc ego condita sum, macula procul Unica, Pura.
Qualem formavit, purus et unus amor.
Sed formavit opus, cura maiore. modoq;
Alma, Dei Nati, Sum quia Mater Ego.

Читайте також: Оріховський Станіслав. Панегірик на шлюб короля Польщі Сигізмунда Августа
II
Deipara inuenta sum, ergo immaculata.
Lux genuit lucem, candor purissimus ante
Secula: progenuit cum Deus ipse Deum.
Sic genitum decus omne decet, sine labeq; gigni:
Nunquam cessantem labe carere decet.
Victus amore hominum, Deus en homo nascitur ex me;
Lux tamen e pura, non nisi luce venit.
Nam quia Sum Divina Parens Inventa; necesse est,
Ergo anima, sit Lux Immaculata mea.

III
Pia, munda, iusta, alma, Creatorem genui
Cum novus innocua, prodisset origine mundus;
Iustitia vero nomine, mundus eras.
Mundus amor, cultusq; Dei, pietasq; fidesq;
Munda; recens meti cunctaq; munda operis.

(...)

XXXIII
Virgo est, ac praemunita in Adae malum
Immundus, mundas animas, vapidusq; coluber,
Impugnat Stygijs ignibus, hostis atrox.
Aegide Divina castus pudor indiget; ut sic
Impuro vinci, nesciat igne Stygis.
Virginitas munita Deo, secura malorum,
Sola triumphatrix, sola potensq; sui.
Virgo Est, Inque Malum sic Praemunita Maria
Sola sit; ut primi quae mala nescit Adae.

XXXIV
Ista Virgo, alme, pure, ac munde animata.
Corpore, non animo vivunt, quies vivere dulce est;
Inter peccati vincula, dulce mori.
Vivendi genus hoc miserum, quod viximus omnes;
Omnibus heu nobis exitiale fuit!
Non animata mihi vita est; quae mortis acerbae
In spolium vivit, triste cadaver habens.
Labe procul concepta, Deo vivensq; Maria,
Momentum primi nesciit omne mali.
Sic Alme, Pure, Munde, concepta Virago
Ista est, et solo ceu Animata Deo.

XXXV
Tanta Virgo, mere immunis a culpa Adae
Nulla Deum mensura capit, mens nulla prehendit;
Omnis ei ratio, linguaq; cuncta silet.
Maiestatis enim tantae scrutator, ab ipsa
Opprimitur, digne quam stupor ipse colit.
Ergo Dei tanti, quantum non cogitat ulla
Indita vis, etiam mentibus Angelicis;
Quanta sit electa ex cunctis dignissima Mater,
Nemo capit, nec habent secula cuncta parem.
Tanta Mere Immunis proin, ut sit Virgo necesse est,
A Culpa, per quam corruit orbis, Adae.

XXXVI
Deipara magna venit, morsu mali vacet.
Carpere quae libuit, quanquam non rite liceret,
Mala, venenatum quae peperere malum.
Non sibi gustarunt tantum, soliq; Parentes,
illiciti nimium queis sapuere cibi.
Porrexere suae, sed noxia, fercula proli;
Totaque posteritas, nunc mala mala stupet.
Hic morsus commune malum, mortemque momordit;
Letifero cuius vulnere nemo vacat.
Magna Dei Mater Venit, res iusta proinde;
Ut Morsu Mali, labeq; sola Vacet.

XXXVII
Ea sane Pura, miraculum Magni Dei.
Mira operum, Divina manus, molimina patrat;
Servat opus factum, seu creat illa novum.
Tanta sed assiduo rerum non cernitur usu,
Maiestas operis continuusque stupor.
Interdum non visa proin miracula surgunt,
Attollitque animos res novitate sua.
Ast operum, quae magna Dei miracula signant,
Nil maius, magna Virgine Matre Dei.
Haec Magni res mira Dei, sine criminis ortu,
Tota Ea quod Sane Pura sit, atque sacra.

XXXVIII
Iram, maculamue Adae penitus ignorat
Gratia me seclis elegit ab omnibus unam,
Immensi fierem Mater ut Alma Dei.
Gratia me sterili fecit de stirpe Parentum,
Conceptusque meos, haec sine labe dedit.
Gratia formavit, peperit me gratia mundo;
Ex me cui rursus, gratia nata redit.
Illa mihi vitae, ceu mystica mater et altrix:
Haec animae nutrix, totaque vita meae.
Hinc meus et Maculam culpe conceptus, et Iram,
Ignorat Penitus, tristeque crimen Adae.

XXXIX
Purior Angelis, Deum unice amata amat.
Spiritus aetherei, caelorum Martia pubes,
Felix: quod carnis mole, maloque vacet.
Innocuas mentes, minimoque carentia lapsu
Corda, quod et maculis non vitiata gerat.
Angelica sors est naturae, dosque beata;
Que facile Empyreis sedibus apta venit.
Pondera sed nostrae, minus heu felicia carnis,
Mascula virtutis non nisi gesta ferunt.

<< Попередня