Іларіон Ярошевицький. Arbor Tulliana Iasinsciano
FRUCTUS 2d9
De Praxibus
Praxis ubi illus[trissi]m9 Dux i[n] Octobri saluta[tur]
Etiam ha[e]c triumphansis hodie de Kazikermen autumni est gloria ut cum Ducali in Etimo Nominis gratia efflorescat in adoreas qua[e] tuam Sarmatice Hercules clavam virentib9 [prae]cingat folijs. Et sane non aliam compestrem Rossiacæ Floræ alium succrescere licuit colorem quam Laurearum, qui post recisa gentilicia cruce Bysthonum capita in messem demetit gloria[e] hector Equestris ordinis S. Andrea[e] triumphans. Quod triumphale nomen Tuum quia gratijs plenum aliunde quæsiti frustra illustrent colores. Vel hæc quam in vultum rubore traxim9 purpura, ad decoris incrementum fuerit, utpote conscij, quod nihil te dignum prius, præter coronatum dum Ioannem Quanquam tributaria ha[e]c magnis mentib9 veneratio quam elinguis testatur salutatio, facundia maxime ubi sanam mentem et vocem confundit. Vel Cæsaris nuper ad Azoviam Tullius vel ipsum martium armis deterret nomen, ut solo orator peroret silentio, ne ad phusus lingua pavore palpitet, ita tamen nostra elinguis obmutescit taciturnitas ut æternitatem solam tua locatura trophea in vocem animet.
Praxis 2da In eadem materia
Diem Luna cessit Marti, ubi ita tuo applaudimus
{stor. 149}
honori et [prae]sentia[e] ut sacram Gradivo lucem autumem9 hodiernam dum Te Martem Sarmaticum veneramur. Debebatur ha[e]c equidem Bellona[e] Tuæ gloria ut hastatam Kiioviensem Palladem olim iam tuis addictam plantis gentilitia premeret crux. Sed diu luctantem se cum Tullum vix Tua erexit magnanimitas, et inmarmoreis animavit structuris, ut Te non armorum tantum Ducem sed et animorum futeamur. Laurum proinde et oleam tuis noster Mercur9 confert manib9. Quam augusta duxisti introphea, nisi quod frustra manum literaria coronet adorea, quam Tauricano decerpta[e] vertici laurea[e] ambiunt fortunato. Utinam quam faustissimo meritorum incremento de manib9 in emeritum transplantatæ verticem saltem in Empireum adolescant sceptrum.
Читайте також: Ян Бандоркович. Питання про поширення світла, винесене для привселюдного обговорення
3tia Praxis in eadem materiâ
Solem in Te adoram9 orientem dum hospite planta Kiioviensi exorerio Horisonti, quem in animis accendis meridiem. Illustre est, magni syderis gentilitij documentum ut æstatem Maio invehere videaris dum insigno Leoninæ fortitudinis Tua[e] Illustri9 Phæbo astrum constitisti Syrios tamen calores non veremur quamvis a serenissimo Cæsaris Planeta du[m] â Triumphali splendore nuper inter Boreale clima derivatis adorib9 æstu Patriæ flagrantib9 hæreditariam lucem rt crucem intendisti. Temperat Zonam torridam, et qua[e] nostros animos merore inumbrat tua[e] Illustrissima[e] Crucis arbor. Crederem non aliter Solem Te, Rossiacæ Moschorum Spectarent Aquilæ nisi radios hæc temperarent Phenomena. Quod si
{stor. 149a}
gentilitia comes est Pha[e]bi Cynthia triumphorum tamen nullas ampli9 Ecclypses habitura. Hinc noctem excludat Mazepianæ hoc astrum gloria[e], accesum Divinissimo Pneumate. Splendores Luna[e] et crucis fatalem arceant nubem et squallorem.
4ta Praxis in eadem materia
Non unum Te has ingredientem ædes spectamus Illus[trissi]me Dux. Quem Patriæ domus decora, emerita in tot pra[e]lijs virtus, Patria[e] salus, Cæsarea[e] Maiestatis gloria, et quid quid nobilissimi decoris est comitantur dum etenim purpurata celsitudo Tua sub nostros venit oculos, una tecum animis nostris et venerationi maxima in Patriam promerita obijciun[tur] noscim9 illa a Te ad Azoviam, Kazikermenum Oczakovum, imo hodie in Svetia demum bellica[e] virtutis experimenta, quibus quantum nomen Rossiacum possit probasti et quantum Tu agere pro meritis enim Tuis iam angusti illi ad Bychow Milites capax tamen Rossia, quod orbem implere possit, Tibi ad immortalis famæ nomen aviti nominis decus parum est. Ita enim cum maxima qua[e]q; in hanc Rossorum agis Rempublicam minora te sunt, alijs plusquam maxima. At vero ut gratiora fiant, unum apurpurata celsitudine Tua implendum restat ut vivat diuturnus. Certo æquasti Illustrissime meritis sæcula, ætatem non iam immortali fama se Te perenniter superstite expleas.
Praxis 5ta in eadem ma[teri]â
{stor. 150}
Non minus Divi N. dies, tu9 ad nos adventus celebre festum est Dux Illustrissime. Quod enim in illo patrocinium in hanc Rossiæ Rembublicam publico celebramus affectu, idem et Tuis promeretis debem9. Defensorem ac Tutorem Reipublicæ agis, qua[e] Orphanam se spoliatam heroibus crederet, nisi de tua uni9 fortitudine exercitus quoq; prodirent. Tuo porro animo, tuo robore, pauca etiam militum man9 tantarum Copiarum rem habet ut infinitos produxisse credaris exercitus, cum ipse descendis in aciem sufficis de Te uno milites, hostis de tua fortitudine habet exitium. Quanquam tantopere illum inclinasti ut adcenendum nec viriv9 quoq; opus sit nobis tamen ad enarranda tua promerita null9 conat9, nulla sufficit contentio, cum enim hostes intumulum, Patria[m] in gratitudinem, oratores quoq; coegisti in angustias. Quare nec apprecantium augere vota hodie fas est, cum faventissimum meritis cælum nostram plurimâ felicitate Rossiam demum diuturno nos met ipsos sæculo prævenit. Dixi.
Praxis 6ta in eadem materia
Ad Currus Tibi triumphalesRossiaca[e] quoq; fortuna[e] admitte rotam. NN. Fuisti Tu felici omine, quia robore Tuo ubiq; Triumphali ivisti in hostem, dum venis Kiiovoburgum per ora non oratorum quoq; sed futura[e] Aetatis incedis Victor. Tantam enim in Te equestris Ordinis S. Andrea[e] quia Kavaleriani dignitatem suspicim9 ut si in Rossia desinerint heroes tu toto in orbe et bella docere posses et agere victorias. Te arbitror et nuper ad Rugiel Rossorum stetit salus ubi parva quoq; manu innumeras hostium posse vinci legiones docuisti. Plurimum equidem illa expeditione ab alijs
{stor. 150a}
alijs actum est sed a tuo ,ilite, a Tuo Consilio a Tua demum fortitudine tota victoria Pieczariensib9 in sylvis illis non iam homines sed prope arbores sveci cedebantur. Trunci erant cum pro stupore fortitudinis tua[e] nec moveri poterant nisi forte in tumulum. Unum ad huc illo prelio a Te desideraba[tur] ut cum hostes viceris, fata quoq; coacta tibi redderes, qua[e] ultro amica tibi esse volent cum hostes esse tuo magno Nomini timebunt.
Читайте також: Іоган Гербіній. Священні київські печери, або підземний Київ
Praxis 7ma In eadem ma[teri]â
Non inter arma solum sed et in ter gaudia Duce magis Imperator armorum et animorum fortissime et fortunatissime. Vincis semper Ducalem nunquam otios9 ad clavam Hercules scilicet ferro hostem, amore cives, suadam humanitate. An non iuverit ergo nos totis oculis animisq; totis in illo Tuo ha[e]rere vultu exquo et meros amores legit Patria et meritos timores hostis. Iuvat profecto Tuam illam fulminatricem Rossiaci Martes frontem hospitali adorare plausu, cui quassatus oriens toties cum Occidente procubuit. Iuvat illarum ambire manuum oscula qua[e] vastis Patriam complexa[e] amorib9 ne inhostiles reptare[tur] manubios effecerunt. Iuvat profundissima demum veneratione illos hic prehensare pedes, per quos omnino stetit quod subsistamus. A Ducali planta non assurgit Oratio, ut quæ sine pretio comparuit sub triumphali vestigio aurum fiat Dixi.
Praxis 8va In eadem ma[teri]a
Multiplex nobis in Te uno exhibes spectaculum Illus[trissi]me Terrarum Rossiæ Dux et Princeps. Adduxisti nimirum tecum ad hanc musarum Arcem fortuna[m]
{stor. 151}
militem Pompeij, Prudentiam Cæsaris, Sapientiam Metelli amorem civium Vespasiani, fulmina Scipionum. Tacui cum enim Te medium inter Polonam et Sveticam gentem illis colim9 Domitorem nobis Parentem nempe inter Duo fulmina belli Scipiades. Magnam Te Ioannem et ut alterum Alexandrum suspicimus qui exteros Orbes implevisti fama, Rossiam expectatione et experimento Bellona[e] Campum nobili documento Nos tandem una Tecum nobiliſsimo impleas spectaculo. Vive tantarum victricium palmarum Plantator felicissime utere his geminis Ioanne et dexteritate columnis pri9 qua[e] tertiam Dei gratia[m] Tuo Nomini obligatiſsimam confirmet conferat et condonet Auctor Deus.
Praxis 9na In eadem ma[teri]â
Post pra[e]lia feliciter et post peractos triumphos adhuc certamen restat Illus[trissi]me Dux. Ipsa de Te salutantium gratulantiumq; contendunt vota adeo, ut non iam apprecationes sed applaus9 Tibi in publico officij debetiq; nostri Testimonia dare necesse est. Ad hos etiam erubescim9 magnitudini Tua[e] impares. Non enim barbaros ad cladem, sed humaniſsimos quoque oratores facis cadere, ut minor in vultum evocata verecundia appareat. Quem enim Tua Ducalis purpura erubescere non juberet? cum futura quoq; sæcula satis pudoris habent quod te amore semper debebunt venerari et imitari digne nunquam poterunt. Coniungis tamen Tua admiranda affinitate purpuram cum antiquo Vladimiri candore, ubi intuis consilijs sive ha[e]c audias domi, sive foris eventa ipseq; felicior approbet anim9.
{stor. 151a}
Non minus Ducalis auctoritas quam erudita consiliorum arbitria Rossiæ emolumenti adferant. Cives debita gratitudine hostes fatentur exitio. Ipsaq; apertis tumulis veluti multiplici ore conclamat tell9, pallent indignatione Barbari sed metu[m] timor æquavit plus pallidi timidiq;. Si etenim aliqua in hostem tot feliciter gestis expeditionib9 poterat consulentium aliqua ratio certo tua sapientia et dexteritas plurimum cum aliorum consulentium ingenia hostium captivitatis capita ferant demum quantum sibi timeri debent, dum a Te consulitur curritur et pugnatur per Roſsos, invictum equidem tot annis Roſsia[e] robur. At modo non cum oriente atq; occidente tantum sed cum orbe uoq; bella posse geri. Cætera[e] gentes dicunt tecu[m] triumphos, nullum enim aggreſs9 es pretium quo hostium servare[tur] spes victoriæ tibi victoria. Docuisti novis arietib9 mænia, dum tua gentilitia cruce expugnari. Celeri9 Thaumaturga hac in arbore nunquam est nisi cum ad pra[e]lia et victorias contendendum est. Pro9 porro ad Kazikermen Civitatem victum se vidit hostis antequam capi posset civitas. Eripuisti Urbem Barbaris ut Patria[e] gloriam, Divino honori augmentum Tuo Nomini immortalem dares famam. Immarcescibiles semper gloriæ Tua[e] numerasti Laurus, nulla et nullibi arbor qua[e] Tua[e] Arbori Crucis et Tibi non flecteretur in tropheum. Quare quot hostis vitas et vittas ac palmares vitas tot Roſsiaca[e] Patria[e] vive sæcula, imo omnium vive ætates. Dixi.
Praxis 10. In eadem ma[teri]â
Nec mihi ad disertam vocem clamantis arduum et Ducis pra[e]sentiam, sed simul tacere no[n] indecorum. Tributaria
{stor. 152}
ha[e]c magnis mentib9 Panegyris qua[e] solo texitur silentio, congenita videlicet vestræ Purpuratæ clementia[e] gratia est, ita clientes beneficiorum mole premere, ut cu[m] ad debitos grati animi pausos nequea[n]t solam munificentiam Ma[e]cenatum colant admiratione attoniti et communem natorum in Orbe staturam pra[e]tergeſsa Ioannis proceritas, non meli9 mortalem patietur mensuram et palpabram quam si eam ex taciturnitatis umbra humana metietur Mathesis, cum nec Apellis penicillum pulchri9 se sua ostentat maiestate quam ad umbras. Quanquam et Oratoria hic frustra desudat auxesis, cum Ioanne maior nulla surrexit magnitudo. Periodos ille ornaverit, qui uni9 verbi æterni vocem inmembra incisaq; partietur. Illi proinde cedit laudem et lauream ut cum Nomine virtutem, gloriam transscripsit. Ergo magno ac Nomini et pra[e]senti fortitudini Tua[e] sola in plausus vota tripudient. Currant innubes felicitati Tua[e] Dies ut qui gentilitia[e] crucis Tua[e] magnitudine ingentem meritorum emens9, auream æternitatem in Metam destinasti, Lubricum fatorum callem[!] gentilicia cruce eludas fortunatus. Cespitare alijs insveto hoc gloria[e] incirco mortalib9 non insolens tibi tribuam virtutis avita[e] appiam perculcanti. Ipsa se ingrad9 subternit fortuna, intropha[e]u[m] sequutura non incasum. Ferax hacten9 virorum Parens Rossia Militari Tuo nomini bene ominabatur. Nunquam Te felici9 in Cadmeam exuberavit meſsem quam tibi hæc Tullij Flumina derivato â Tua clementia aureo latice fertilem alioqui Palladis glebam struendam irrigabit, vel si ad solis Cæsaris augusta I [!] placet per Reverentiam eluctari hoc piroente
{stor. 152a}
vel per invitum gloria[e] iter, ut eo pervenias, quo inter meredianos meritorum tuorum splendores fatalem nunquam experiaris Ecolypsim Dixi.
Praxis 11ma In eadem ma[teri]â
Exteros orbes implevisti famâ, Roſsiam expectatione, nos feliciſsimo Tui etiam Imples Spectaculo celsiſsime Principum hospitumq; desideratiſsime. Ita nimirum un9 cum sis omnib9 ad Rossiaci et Tui Nominis gloriam suffecisti. Sub peregrino sole conspicim9 Illustriſsim9 in Kiioviensi tandem hodie sub Mariano ca[e]lo sacerrim9 Dijsq; simillim9 Princeps. Habes pulchra serie digesta tam celso culmine provecta in te decora, nec argus pro Maiestate suspiceret vix prodignitate theatrum ambiret et nisi in campo thaumaturga[e] collegiaca[e] virginis stetisset capi non poſses. Parum de te loquuntur gaudia hospes maxime et si multum cuipiam dixisse videq[tur] sive etiam alti sanguinis expendim9 pretium purpura et sanguine Cæsarum fortiſsimi et fortunatiſsimi Petri Alexievicz rubuisti, sive avitas maiorum Tuorum suspicim9 fortitudines, â quib9 famam sa[e]culorum et memoriam involasti Demu[m] si magnis cognatam natalib9 animi tui extollimus dexterit[a]tem plaus9 et Elogia exceſsisti. Non inconculto igitur molimine inauspicato Kiioviensis Urbis aditu biceps Cæsareæ Maiestatis aquilla adtollit verticem seu laudes adornet seu maiorem a populo instauret et perficiat tibi venerationem. Uno parum est desudasse capite, multiplici credeop9,
{stor. 153}
ſi magnitudini Tua[e] parem Encomijs non minorem. Sufficere Palladem elaborat. Ingemino tamen bis ingeniosa vertice, unum tibi servavit pect9 habere voluit. Dictis fidem dabis qui iam et aures dedisti? in reliquo publica[e] Lætitia[e] pompam nec non tuorum pectora civium et nostra[e] palladis Scrutare Princeps. Ut cunq; intimos privat9 fueris ad recess9 nil in ibi nisi reperies et in toto Ducatu totum Ducem et Principe[m]. Non etiam solam duntaxat [prae]duce famâ involasti Kiioviensem Urbem sed et obligatos Tuorum mentes non honorarios hominum strinxisti fasces sed et animos devicisti. etc.
Suavitas 1ma
In Qua com[m]unes salutandi proponuntur Praxes
Praxis ubi in Schola Rector v[el] quicunq; hospes salutatus
Magno subintras passu tuis accline Plantis Tullianum nostra[e] id felicitatis [prae]sagium imo auctoramentum NN. a Tanti syderis oriente Regiu[m] citra Pha[e]nicensium ambitam auspicatur, purpura[m] togat9 in suis Rostris Tulli9, ut post consulares fastes Regale dextra gestet sceptrum, ubi ad honorati Tui Regiminis suffragio in Regem animorum non armorum eligitur candidat9, nisi quod veri9 eam hic induit Purpuram, quam [pro]pri9 virtutis depinxit rubor
{stor. 153a}
anxi9 quod nihil tanti dignum Roscij vultu depromat du[m] peroratur. Sed mutuat9 hic pudoris â murice color nostram solatur tenuitatem non meli9 ornata doctis illabi[tur] aurib9 dictio, nisi dum derivata â pudoris stibio perorat venustate. Hic nempe oratoria color intendit lumina ut ipso rubore rosis loqui videa[tur].
Praxis 2da In eadem ma[teri]â in Quadragesima
Ad initiati nuper veris exordium nostrum efflore scit Tullianum, dum Nazaretico occumbente flore in Novum Florem Ætatis animat vigorem NN. Unicum est quod rosas non loquamur oratores vel quod inter spinas morientis Dei perfocata[e] vel a nuntio cælesti in mun9 Virginis Nazaretica[e] transplantata[e][!] nisi forte quod rubor purpure9 in liliorum degeneraverit fragrantiam, ubi ex Immaculata[e] humana[e] in Terris sapientia[e] parens Liliati Candoris Baiula etiam Apellis penicillo adumbratur. Ita tamen nos in Tuo vernam9 adventu ut simul marcescam9 casus quad Tuas devolvimur ad plantas. Et adorantis Interpres est animi et marcescentis. Nempe cadere illi non idecoru[m] ubi a tanti syderis illapsu incallescit.
Praxis 3tia Communis salutatoria
Sola admiratione repentinum tuum cogimur venerari illapsum NN. Magnitudinis id Tua[e] argumentum, non aliud magnarum Tributum mentiu[m] quam admiratio et silentium vectigale. Non ita tamen Augusta Taciturnitas attonita edit nomina ut vel vota non erumpat anim9 vel in verba. Ergo
{stor. 154}