Florebat enim in Polonia quoque scriptorum veterum cognitio et sermonis latini candor ac mundities. Nostrates autem longe alio consilio rationeque permoti ad legendos illorum libros accedebant. Qua in re praecipue Germanos inter ac Polonos magnum intercessit discrimen. Etenim quum illi propter humanitatis studia ipsa veterum scriptorum libros legerent, hi eam tantummodo iis operam navabant, quam et respublica, ubi paene omnia latine tractabantur et usus forensis exigebat. Itaque jam mediae aetatis scriptor quidam Polonus praeceperat haec: "Cum autem omnes artes aliter ab iis tractentur, qui eas ad usum transferunt quique rempublicam spectant, aliter ab iis, qui ipsarum artium tractatu delectati nihil in vita aliud sunt acturi — neque enim in istis terenda omnis aetas, sed eura fontes viderimus, quos nisi quis celeriler cognoverit, nunquam cognoscet omnino: tum quoties opus erit ex iis tantum, quantum res petet, hauriendum
Читайте першу частину за посиланням: Antoni Mierzynski. De Vita Moribus Scriptisque Latinis Sebastiani Fabiani Acerni
Jesuitarum adversarium; poetam, qui et suavitate alliciat teneatque et perversos perstringens mores acerbitate perterreat, hominem in omni genere literarum cultissimum in nosocomio morientem, opera autem cjus non posteris tradita sed flammis.
Quem tamen virum ut accuralius cognoscamus, ita quidem illustrandum statui, ut vita quam diligentissime enarrata, in mores ejus inquiram, tum animi cultum factamque ad poesin indolem spectero, veteribus poetis ubique collatis, opera denique a me primo collecta enumerem; latina vero, quae mihi inspicere ac legere contigit, diligentius describam. Finem vero hujus opusculi illum faciam, ut suavissimum carmen, quod Roxolania inscriptum est, addam.
Praeter ipsius Acerni opera duo tantum perexigui vitam atque opera ejus descripturo patent fontes. Starovolscius, vir Acerno fere aequalis, memoriae tradidit nonnulla in libro:
Simonis Starovolscii Scriptorum Polonorum Hecatontas ceu centum illustrium Poloniae Scriptorum elogia et vitae. — Venetiis 1627. No. XCV.
Читайте також: Іван Франко - інтерпретатор "Роксоланії" Себастіяна Фабіяна Кленовича
De quo libro acerbum tulit judicium Braunius1). Cujus viri quamvis magni aestimemus merita et multa recte eum disputasse concedamus: attamen illud nobis monendum est, ipsum quoque multa non sine studio scripsisse. Ceterum non habeo, cur, excepta de Acerno opinione, Starovolscio
1) De scriptorum Poloniae et Prussiae Historiorum Politicorum et Ictorum etc. in bibliotheca Brauniana collectorum virtulibus et viliis. Coloniae Agr, 1723. p. 139. N. XXIV. in reliquis, quae de codem retulit, diffidam. — Probantur enim cum maxime ab Joanne Wielewicki, qui et ipse Acerno aequalis erat et inter alia scripsit:
“Historici diarii domus professae Cracov. Societ. Jesu” cujus domus fasces tenebat ab anno 1579 usque ad annum 1637 1). — Atque hoc ex libro, quem nondum excussum adire non potui, nonnulla ad vitam Acerni spectantia retulit Muczkowski in libro: Rękopisma Radymińskiego. Crac. 1840. cf. pag. 118 et sqq. notam.
Ceteri vero omnes Starovolscium secuti de operibus et poesi Acerni paucis quibusdam additis notis breviter disseruerunt. E quibus commemorandi sunt:
Janociana sive clarorum atque illustrium Poloniae auctorum maecenatumque memoriae miscellae. Varsaviae et Lipsiae 1776. T. 1. p. 81.
J. D. Janocki: Nachricht von den in der hochgraflich Zaluskischen Bibliothek sich befindenden raren polnischcn Büchern. Dresden 1747. v. Acernus.
Bibliotheca Polonorum, qui patrio sermone scripserunt. S. a. et. 1. v. Acernus.
Załuski: Biblioteka etc. ed. Muczkowski pag. 107. Josephus Zaluski, episcopus Kijoviensis et Czerniechoviensis, locupletissimam suo aere parabat bibliothecam ingenti sumptu ac labore, quae nunc Petersburgi est. — Janocius (Janocki sive Jaensch) bibliothecae huic praeerat. — Uterque fidus est auctor.
1) Niesiecki: Korona polska v. Wielewicki.
E magno Polonorum auctorum numero, qui historiam literarum scripserunt his praecipue sum usus:
Juszyński: Dykcyonarz poctow polskich v. Klonowicz.
Bentkowski: Historia literatury polskiej v. Klonowicz.
Siarczyński: Obraz ludzi uczonych etc. p. 213.
Chodyniecki: Dykcyonarz uczonych polakow T. I. p. 265.
Kraszewski: Wizerunki i rozstrzasania naukowe; pocz. now. 2gi. N. 8.
Idem repetitur in libro: Nowe studia literackie T. I. p. 115 sqq.
Wiszniewski: Historia lit. pol. T. VI. p. 289 sqq. et T. VI. p. 87 sqq.
Maciejowski: Orędownik naukowy 1843. N. 46. 47.
Читайте також: Sebastiano Acerni Gorais. P. I
Plura idem auctor refert in libro: Pismiennictwo. T. I. a. 1582.
Kondratowicz nonnulla disputat contra Maciejowskium in libro: historia lit. Idem auctor edidit superiore anno: Zgon Acerna (mors Acerni) versibus polonicis usus. Pulchro carmine celcbravit nuper Acernum Pruszakowa cf. Biblioteka Warszawska. 1855. N. 178.
Nil fere referunt: Adrien Baillet: Jugement des savants. Amsterd. 1725. T. IV. p. 465.
Ghilini: Theatro d'huomini letterati. Venet. 1647. Vol. II. p. 225.